Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

OPERA OMNIA

EX EDITIONE HEYNIANA

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

EXCURSIBUS HEYNIANIS

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN SECUNDUM,


LONDINI:
CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1819.

[ocr errors][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]
[ocr errors]

Pergit Æneas enarrare Didoni casus suos, quorum altera pars hoc libro continetur, nempe navigatio. Æneas, incensa Troja, classe viginti navium ad urbem Antandrum clam fabricata, defertur in Thraciam ; ubi cum urbem conderet, territus prodigio cæsi a Polymnestore rege Polydori, navigat in insulam Delum, consulturus oraculum Apollinis : a quo monitus ut antiquam matrem exquireret, Anchisæ interpretatione Cretam esse insulam ratus, Trojanæ gentis originem, eo contendit, urbemque novam ædificat. At inde peste depulsus, monitus in somnis a Diis Penatibus, Italiam vera esse Trojanorum cunabula, Italiam petit. In itinere actus tempestate in insulas Strophades, infestas habet Harpyias : quarum ex una audit se non prius in Italia fixurum sedes, quam fame coactus fuerit mensas absumere. Hinc delatus ad Actium promontorium, ibi ludos celebrat. Tum in Epirum appulsus, Andromachen reperit, jam Heleni uxorem, et mortuo Pyrrho in Chaonia Epiri parte regnantem. Audit ab Heleno, rege eodem ac vate, sedem sibi a Diis in Italia paratam; eo loco, ubi suem albam inveniret triginta foetus enixam. Admonetur ab eodem, ne in proxima Italiæ parte considat, Græcorum metu, qui ventis eo disjecti fuerant: tum ne Siculum trajiciat fretum, metu Scyllæ et Charybdis : sed deflexo ad occasum cursu Siciliam circumeat. Igitur relicta Epiro, Tarentum, quæ in vicina Italiæ ora est, et Siciliæ partem Ætnæ monti proximam prætervectus; hinc supplicem recipit Achæmenidem, socium Ulyssis, ab eoque de feritate Cyclopum edoctus, observatis omnibus Heleni præceptis, tandem Drepanum, occidentalem Siciliæ portum, obtinet; ubi moritur Anchises. Atque hinc media æstate solvens Æneas in Italiam, tempestate in Africain ejicitur. Et hic finis est narrationis.

Postquam res Asiæ Priamique evertere gentem
Immeritam visum Superis, ceciditque superbum
ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troja:
Diversa exilia et desertas quærere terras

Postquam placuit Diis destruere potentiam Asia, et populum Priami nil tale meri. tum; et postquam nobile Ilium cecidit,et tota Troja a Neptuno munita fumat a fımdawaentis: impellimur ominibus Deorum petere exilia remota, et regiones cacuas; et fabri

1. Priamique vertere Medic., sed a m. pr.–2. Immeritum Rottend. tert. risum est multi ap. Pier. Heins.-3. Nion sex ap. Burm. fumat male Probus acceperat pro fumavit. Recte post cccidit mutatur tempns, fumat; quod non uno temporis momento absolvitur.–4. et dirersas q. terras aliquot veteres Pieriani, et Menag. Voss. pr. Hamburg. alter pro var. lect. Parrhas. Dorvill. Brunck. Hæret Burmannus. Suavior, pnto, esset illa lectio ; sed ad fidem criticam probabilior est altera lectio desertas, cum codd. auctoritate, inter qnos Fragm. Vatic., tum qnod ea vix nasci potuit ex altera, in quam facile aliquis incidere poterat. Quod autem tớ desertas terras pntant repugnare arou opima 11, 781, et similia; id leve est; possunt enim agri esse deserti et enltoribus vacui, et tamen fertiles haberi, inprimis si cultus accesserit; et terra, in quam novi coloni sunt immigraturi bene deserta et non satis frequentata hominibus dicitur. Sed id plane h. I. non quærendum. Poëta enim hoc unum agit, ut miserationem moveat. Præclare autem post Ilum superbum: desertæ terræ ; in quibus ipsis sedes novæ erant condendæ.–

NOTE 1 Res Asiæ] Minoris, cujus magna creare perniciem. Æn. 1. 31. Æn, II. pars est utraque Phrygia, Major et 610. Minor, Priamo subdita.

Æn. 1. 3 lium .... Neptunia Troja] Per 385.

Mium, arx; per Trojam, urbs signifi2 Immeritam] Nam perfidia Lao- catur. Ilium dicitur a Virgilio tanmedontis in Neptunum et Apollinem, tum neutro genere : ab Horatio, Ilios et crimen Paridis in Junonem ac Mi- fæminino: ab Ovidio Nion etiam fæ. pervam, non debuere tanto populo minino, communi urbium genere.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »