Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Smyrna cavas Atacis penitus mittetur, ad un

das; Smyrnam incana diu sæcula pervolüent. At Volusî annales [Paduam morientur ad ipsam,]

Et laxas scombris sæpe dabunt tunicas. - Parva mei mihi sunt cordi monimenta (laboris ;]

At populus tumido gaudeat Antimacho. 10

CARMEN LXI.

Ad Calvum, de Quintilia.

Si quidquam mutis gratum acceptumque sepulcris

Accidere a nostro, Calve, dolore potest, Quo desiderio veteres renovamus amores,

Atque olim amissas flemus amicitias; Certe non tanto mors immatura dolori est 5

Quintiliæ, quantum gaudet amore tuo.

CARMEN LXII.

Inferiæ ad Fratris Tumulum.

Multas per gentes et multa per æquora vectus,

Adveni has miseras, frater, ad inferias,

Ut te postremo donarem munere mortis,

Et mutum nequidquam alloquerer cinerem; Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5

Heu, miser indigne frater ademte mihi! Nunc tamen interea prisco quæ more parentûm

Tradita sunt tristes munera ad inferias, Accipe, fraterno multum manantia fletu :

Atque in perpetuum, frater, ave, atque vale. 10

CARMEN LXIII.

Ad Cornelium.

Si quidquam tacito commissum est fido ab amico,

Quojus sit penitus nota fides animi; Me unum esse invenies illorum jure sacratum,

Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.

CARMEN LXIV.

Ad Lesbian. Si quidquam cupidoque optantique obtigit un

quam, et Insperanti, hoc est gratum animo proprie : Quare hoc est gratum, nobis quoque carius auro,

Quod te restituis, Lesbia, mî cupido.

Restituis cupido, atque insperanti ipsa refers te 5

Nobis. O lucem candidiore notâ ! Quis me uno vivit felicior ? aut magis hac quid

Optandum vitâ dicere quis poterit ?

CARMEN LXV.

In Cominium.

Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus

Spurcata impuris moribus intereat; Non equidem dubito, quin primum inimica bo

norum Lingua exsecta avido sit data volturio; Effossos oculos voret atro gutture corvus,

Intestina canes, cætera membra lupi.

CARMEN LXVI.

Ad Lesbiam.

Jucundum, mea vita, mihi proponis amorem

Hunc nostrum inter nos, perpetuumque fore. Dî magni, facite, ut vere promittere possit ;

Atque id sincere dicat, et ex animo;

Ut liceat nobis totâ producere vitâ

Æternum hoc sanctæ fædus amicitiæ.

CARMEN LXVII.

Ad Gellium.

Sæpe tibi studioso animo venanda requirens

Carmina uti possém mittere Battiadæ, Quîs te lenirem nobis, neu conarere

Infestum telis icere, musca, caput; Hunc video mihi nunc frustra sumtum esse la

borem, Gelli, nec nostras hinc valuisse preces. Contra, nos tela ista tua evitamus amictu :

At, fixus nostris, tu dabi' supplicium.

NOTES.

CARMEN 1.

To Cornelius Nepos. CATULLUS in these verses dedicates his volume of poems to Corn. Nepos, on account of the interest he had shown, in what Catullus modestly calls “his trifles,” and the commendations he had bestowed upon them, in the midst of his own learned and laborious occupations.

1. Quoi] i. q. cui.

6. Omne . , . chartis] a general history in three volumes.

9. patrona Virgo] «Minerva,' the patroness of wits. Voss reads patroa, meaning Vesta, to whom the first fruits were offered. Vide Ovid Fasti, 6, 304.

CARMEN II.

To the Sparrow of Lesbia. Catullus mentions the various endearments and

« ZurückWeiter »