Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nos ergo, cum videamus teterrimam hanc pestem contagionis suae virus in dies latius spargere, et grassando increscere, adeo, quod electi quoque nutare videantur, fomitem suggerentibus iis, qui effrenam debacchandi licentiam merito cohibere debuerant, religionis zelo, et pastoralis officii sollicitudine permoti diutius rem dissimulare aut silentio praeterire non possumus, metuentes, ne de manu pastoris sanguinem ovium suarum requirat Dominus, neve silentio nostro a) coinquinationis huiusmodi participes esse videamur, mandatis praeterea sedis Apostolicae et Imperialis maiestatis, ut debemus, obtemperare et orthodoxae ecclesiae nos conformare volentes, vos omnes et singulos per viscera Domini nostri Iesu Christi obsecramus, ac per iustum et horrendum eius iudicium obtestamur, et praeterea autoritate nostra ordinaria (si modo apud vos illaesa hactenus perseverat) paterne requirimus et monemus, atque in virtute sanctae obedientiae firmiter et districte praecipientes mandamus:

Primum, ut piis vestris et populi supplicationibus misericordem Deum devotissime precemini, ut ablata praemissorum malorum causa, peccatorum videlicet nostrorum b) sarcina, flagellum pariter indignationis suae a nobis miseratus amoveat, principibus Christianis, ut ecclesiae tot tempestatum turbine agitatae c) salubriter consulant, pacem concedat, populum pretioso Filii cruore redemptum divino suo spiritu vegetet, in unitatem fidei reducat et a perditionis interitu misericorditer eruat.

Deinde ut eundem populum curae vestrae creditum, omnes videlicet et singulos tam sacerdotes et clericos, quam utriusque sexus laicos diligenter

a) Qui tota vita ne iota quidem praedicant, iactant se non silere, et qui participes et autores scortationum, fraudum, violentiae esse non cessant, fingunt tandem sese coinquinationis non esse participes, o impudentia. b) Sic tamen ut perseveret licentia peccandi et tyrannis pontificum. c) Hoc enim ad Deum non pertinet, sed ad principes, quia Deus dormit fortasse.

hortemini, salutari admonitione et verbo doctrinaea), non maledicentiae furore inducatis, ne deinceps supradictum Lutheri dogma, privatim aut publice, asserere, docere, vel de eo contendere aut decertare ullo pacto audeant, nec vos ipsi audeatis, nec quenquam in ecclesiis, domibus, congregationibus vestris, aut alibi id facere permittatis, sed quoad fieri potest, prohibeatis, ac veterem ecclesiae ritum, a Christi apostolis, sanctis subinde Patribus divini numinis instinctu salubriter inductum et a multis iam seculis, magno totius orbis Christiani consensu, religiose observatum teneatis et teneri faciatis, nec quidquam, quod ecclesiastica institutum est autoritate, vestra violare aut mutare praesumatis temeritate, nec, quantum in vobis est, ab aliis mutari si

natis.

Si quis autem paternamb) hanc admonitionem nostram supino fastu contempserit et Christi ecclesiam pernicioso schismate scindere perrexerit, perpetuam illi maledictionem imprecamur, ipsumque diris et exsecrationibus c) devoventes, anathematis mucrone ferimus, iraeque divinae ac districto Dei iudicio diiudicandum destinamus. Volumus autem praemissa ad omnium et singulorum, quorum interest, notitiam deducere, et has nostras literas a vobis et aliis sacerdotibus descriptas de vicino ad vicinum plebanum, cum exsecutionis nota, ut moris est, mitti et a novissimo tandem ad Cancellarium in arcem nostram Heylsberg reddi.

Datum sub testimonio Sigilli nostri, vigesima mensis Ianuarii, Anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo quarto.

a) Decretalibus scilicet, nam Lutherani solam Evangelicam doctrinam astruunt, quod est maledicere et furere, secundum hunc Mauritium. b) Quae tot maledictis referta est, ut a patre diabolo recte paterna dicatur, nam vide, ut hic devovet, imprecatur et maledicit pro eo, quod iuxta Paulum episcopus doctrina sana deberet contradicentes redarguere. c) In me sit ista maledictio, quia maledicent illi, Tu vero benedices.

D. Martini Lutheri Praefatio in vetus Testamentum

et

Concio, quomodo et quo fructu libri Mosi a Christianis legendi sint.

(1524.)

D. Martini Lutheri Praefatio in vetus Testamentum primum germanice anno 1523 in lucem prodiit, quo anno versio germanica veteris Testamenti a Luthero typis invulgata est (cf. Walchii introd. in Tom. XIV Opp. Luth. p. 1), postea (1524) in latinam linguam translata est paucisque mutatis et additis redditur latine in Lutheri libro: Pentateuchus, Liber Iosuae, Liber Iudicum, Libri Regum, Novum Testamentum. Wittembergae MDXXIX (cf. Walchii introd. in Tom. XIV Opp. Luth, p. 8. 52. 54. 72. et part. II eiusdem tomi p. 1-14). Latine exscripta est haec praefatio etiam in ed. Opp. Luth. Ien. III, 66. Wittemb. III, 1, germanice in ed. Lips. XII, 1, Walch. XIV, 1.

Concio, quomodo et quo fructu libri Mosi a Christianis legendi sint, a Luthero habita est anno 1524. Quum enim eo anno Wittembergae Mosem prophetam concionibus explicare populo instituisset, ut tumultuosos spiritus Muntzerianos reprimeret, qui falsa gloria ac perversa veteris Testamenti intelligentia inducti ex Christianis Iudaeos facere populumque iterum ad Mosem ablegare studebant,

hoc institutum perficere coepit hac concione: Unterricht, wie sich die Christen in Mosen schicken sollen, gepredigt durch D. Martin Luther, cuius germanicae concionis haec nostra latina, quomodo et quo fructu libri Mosi a Christianis legendi sint, accurata fere est translatio. Conciones autem ipsae a Luthero de primo Mosis libro habitae in lucem prodierunt anno 1527 sub hac inscriptione: Vber das Erst Buch Mose, predigte Mart. Luther. sampt einer vnterricht, wie Moses zu lernen ist. Gedruckt zu Wittemb. 1527. In fine: Gedruckt zu Wittemberg durch Georg Rhawen M.D.XXVII. 4. (Schütze Ung. Briefe Luth. III, 317) annoque subsequente forma octonaria sub hoc titulo: Über das Erste Buch Mose predigete Mar. Luthers sampt einer vnterricht wie Moses zu leren ist. Gedruckt zu Wittemberg durch Georgen Rhaw. (1528) (Schütze III, 359), et latine typis editae sunt sub hac inscriptione: Declamationes D. M. Lutheri in genesin. 1527. 8. (cf. Walchii introd. in Tom. III Opp. Luth. et Seckend. Hist. Luth. II § 38).

Latine redditur haec Lutheri concio etiam in ed. Opp. Luth. Ien. III, 70, germanice in ed. Wittemb. V, I, Ien. IV, 1, Altenb. IV, 1, Lips. I, 1, Walch III, 1.

Nos lenensis editionis exemplum sequentes hanc Lutheri concionem non minus quam eiusdem praefationem in vetus Testamentum reddidimus textumque horum scriptorum repetivimus ex ed. Opp. Luth. Ienensi anni 1557.

Praefatio D. Martini Lutheri in vetus Testamentum.

Multi sunt, qui veteris Testamenti libros non satis magni faciunt, quod putent illos Iudaeis tantum scriptos esse, nec porro aliquem eorum esse usum, cum nihil contineant praeter quasdam veterum historias; sic enim sentiunt, sufficere sibi novum Testamentum, in veteri nihil quaerendum praeter

allegorias. Atque haec fere Origenis et Hieronymi sententia est et aliorum multorum. Verum Christus Iohan. 5. aliter sentit, sic enim inquit: Scrutamini Scripturas, illae enim de me testantur, et Paulus monet Timotheum, ut sit sedulus sacrarum literarum lector, et ad Rom. 1. gloriatur Evangelium in Scripturis a Deo promissum esse. Item 1. Corinth. 15. dicit, Christum, sicut in Scriptura praedictum est, ex semine Davidis natum, mortuum esse et resurrexisse. Et Petrus quoque saepius lectorem ad Scripturam remittit. Docent autem nos omnes hi loci, quam non contemnendi sint veteris Testamenti libri, sed quod summo studio sint legendi, cum ipsi apostoli testimonia suae doctrinae ex veteri Testamento accersant illiusque autoritate Evangelium confirment. Sicut S. Lucas quoque scribit, Act. 17, quod Thessalonicenses quotidie scrutabantur Scripturas, num cum Pauli doctrina convenirent. Magni igitur aestimandi sunt veteris Testamenti libri, quod sint ceu fundamentum quoddam, quo novum Testamentum nititur, unde certa argumenta novi Testamenti peti possint. Et novum Testamentum quid quaeso aliud est, quam aperta quaedam praedicatio sententiarum et promissionum veteris Testamenti, quae per Christum sunt completae ?

Volui igitur breviter in libros veteris Testamenti praefari, ut simplicioribus viam quandam aperirem, quam secuti maiore cum fructu hos libros legerent. Ac principio quidem omnes pios diligenter admonitos volo, ne offendantur simplicitate orationis, item absurdis in speciem historiis, quae saepius lectori occurrent. Sint enim quantumvis simplicia et stulta, quae hic scribuntur, tamen sunt divinae maiestatis, potentiae et sapientiae divinae verba, opera, iudicia et facta. Hae enim illae sunt literae, quae ex sapientibus et prudentibus stultos faciunt, quas non nisi parvuli et stulti assequuntur, sicut Christus quoque Matth. 11. Ergo cum hos libros legis, non tuum iudicium nec rationem tuam sequeris, sed sic senties, te omnium maximas ac

« ZurückWeiter »