Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Capita Fidei Christianae contra Papam et Portas inferorum constanter asserenda. D. Mart. Lutherus.

1542.

Anno 1542 Wittembergae Luthero quasi inspectante vel certe conscio typis impressus est hic liber:

Capita Fidei Chritia- | nae (sic), Contra Pa- | pam et Portas infero- rum constanter | asserenda. D. Mar. Luthe-rus. | Vitebergae. | Anno M.D.XLII. Tituli pagina figuris typographicis est ornata. In fine: Impressum Vitebergae, per Iosephum Clug. Anno D.M.XLI (sic).

Hoc scriptum si in universum spectaveris non aliud est, quam quod anno 1541 sub hac inscriptione in lucem prodiit:.

ARTICV LI A REVERENDO | D. DOCTORE MAR- tino Luthero scripti, Anno 1538. ut Synodo Man-tuanae, quae tunc indicta | erat, proponerentur, qui recens in | Latinum ser-monem translati sunt a Petro Generano. | 1541 (sic). Tituli pagina figuris typographicis est ornata, quae tamen ab iis, quae in fronte editionis 1542 inveniuntur, differunt. In fine: Impressum Vitebergae, per Iosephum Clug. Anno D.M.XLI (sic).

Haec editio anni 1541, quae nobis ex bibliotheca regia Monacensi praesto erat, continet primum epistolam, Vitebergae XI. Cal. Febr. Anno D. 1541 scriptam, qua Vitus Amerbachius Pio Lectori hanc tanslationem latinam commendat, tum praefationem Petri Generani, qua, Vitebergae XII Cal. Februarii Anno Dom. 1541 scripta, Ioanni Hildebrando, Abbati Regii ruris (Königsfeld) in Ducatu Slesvicensi, qui sibi a teneris propemodum unguiculis summa beneficia praestiterit, Vitebergae sibi, ubi iam per octo annos Luthero contubernalis esset, largiter sustentaverit victum, et qui primus omnium Ducatus Slesvicensis Abbatum verbum Dei acceperit, hunc librum dedicavit, deinde prooemium D. Martini Lutheri, denique articulos fidei Smalcaldiae propositos.

Altera vero editio anni 1542, omissis praefatione Viti Amerbachii et dedicationis epistola Petri Generani, primum reddit Praefationem Doctoris Martini Lutheri, deinde Articulos fidei ipsos Smalcaldiae propositos. Primus chartae quaternio huius editionis, qui ex decem foliis constat, totus denuo typis excusus est, quo fit, ut, quum Viti Amerbachii et Petri Generani epistolas praemissas non contineat, praeter Lutheri praefationem multa reddat, quae in secundo demum quaternione prioris editionis excusa sunt, et omnia quidem, quae a pagina quinta secundae editionis usque ad paginam vicesimam traduntur; et ob eam ipsam rem in hac editione non pauca bis exscripta leguntur. Toto autem quaternione primo editionis 1542 in verbis nihil, quod a quaternione primo anno 1541 typis impresso differat, indagari potest, nisi quod in editione anni 1542 sub finem primi articuli verba inveniuntur:,,Ab hoc articulo ne tantillum quidem discedere possimus, etiamsi coelum et terra ruant vel omnia de loco moveantur, non enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri Act. 4, item Esaiae 59: Eius livore sanati sumus,“ quae quidem verba in editione anni 1541 desunt. Secundus et reliqui quaterniones sunt omnino eidem

tam in editione a. 1542 quam in editione a. 1541, quo fit, ut, quod unicuique primo obtutu in oculos incidit, in fine utriusque editionis scriptum legatur: Impressum Vitebergae, per Iosephum Clug. Anno D.M.XLI (sic).

Petri Generani versio latina composita est secundum germanicum Lutheri scriptum, quod anno 1538 typis invulgatum est sub hac inscriptione:

Artickel, so da hatten sollen auffs Concilion zu Mantua, oder wo es würde sein, vberantwortet werden, von vnsers teils wegen. Vnd was wir annemen oder geben kündten oder nicht. D. Mart. Luth. Wittemberg M.D.XXXVIII. In fine: Gedruckt zu Wittemberg durch Hans Lufft M.D.XXXVIII, 4. (Schütze Ungedr. Briefe Luth. III p. 340. Rotermund Verzeichniss von den verschiednen Ausg. der sämmtl. Schriften D. M. Luthers. Bremen 1813 p. 59. Walch, introd. in Opp. Luth. T. XVI, 66),

et postquam haec versio latina anno 1542 sub inscriptione: Capita fidei Christianae contra Papam etc., prodierat, hoc scriptum Lutheri etiam germanice sub eadem inscriptione bis invulgatum est, anno 1544 et 1545:

Die Heubt artikel des Christlichen Glaubens, Wider den Bapst, vnd der Hellen Pforten zu erhalten. Sampt andern dreien seer nüßlichen Büchlin, welcher Namen oder Titel am folgenden Blat angezeigt sind. Mar. Luth. Wit. 1544. In fine: Gedruckt zu Wittemberg durch Petrum Seiß. An. 1544. 8.

(cf. Schütze III, 369.)

Die Heubt artikel des Christlichen Glaubens, Wider den Bapst, vnd der Hellen Pforten zu erhalten. Sampt andern dreien seer nüzlichen Büchlin, Welcher Namen oder Titel am folgenden Blat angezeigt sind. D. Mart. Luth. Wittemberg 1545. In fine: Gedruckt zu Wittemberg durch Veit Creußer Anno 1545. 8. (Schütze III, 370.)

Quum haec igitur Capita Fidei christianae in urbe ipsa Vitemberga Lutheri nomine inscripto et Luthero quasi inspectante non solum latine, sed etiam sub eodem titulo bis germanice

typis sint impressa, insuper haec translatio latina Articulorum Smalcaldicorum a Petro Generano composita a plerisque viris doctis aptior et probabilior iudicetur, quam illa, quae in libros symbolicos eccles. Lutheranae recepta est (cf. Müller, Die symbolischen Bücher der evang. - lutherischen Kirche, deutsch und lat. p. LXXXI. Gieseler, Lehrbuch der Kirchengeschichte. III, 1. p. 301 sq.), neque desint, qui hunc librum omnium rarissimam dicant esse editionem Articulorum Smalcaldicorum (Rotermund 1. 1. p. 62), nos quoque non dubitavimus haec Capita Fidei christianae in Lutheri scriptis latinis typis repetere.

Nos textum reddidimus secundum editionem anni 1542, de qua supra scripsimus.

Capita fidei Christianae contra Papam et portas inferorum constanter asserenda. D. Mart. Lutherus.

Praefatio D. Martini Lutheri.

Cum pontifex Paulus eius nominis tertius anno 1537 Concilium ad festum Pentecostes Mantuam indiceret, idque postea alio ab urbe Mantua transferret, ut etiamnum incertum sit, quo potissimum velit aut possit illud convocare, nobis vero ea esset proposita spes, ut aut una ad Concilium vocaremur, aut invocati condemnaremur, mihi id negotii dabatur, ut nostram doctrinam conferrem in praeci pua capita, quo constaret, si coeptum esset agi, qua in re et quatenus vellemus aut possemus papistis cedere, quaque in sententia decrevissemus consistere et permanere.

Collegi itaque haec capita et tradidi nostris, a quibus recepta sunt et uno consensu approbata, simulque constitutum est, ut palam offerrentur et nostrae fidei confessio exhiberetur, si pontifex cum suis auderet aliquando sine fraude et imposturis

serio vereque iustum et liberum Concilium (ut deberet) habere. Sed Romana curia ita abhorret a li bero Concilio lucemque adeo turpiter fugit, ut vel iis, qui ipsius partes sequuntur, omnem de Synodo spem ademerit, ut non modo ipsa nunquam convocatura liberum Concilium, sed ne quidem aequo animo latura esse videatur, qua re illi non iniuria offenduntur, et ex ea molestiam capiunt non mediocrem, ut qui intelligant pontificem malle omnes Christianos esse perditos et omnium animas damnatas, quam permissurum, se aut suos ad officium sanitatemque reduci et tyrannidi suae modum aliquem statui. Ego nihilominus tamen volui haec doctrinae nostrae capita in lucem edere, ut, si me ante mors occuparet, quam congregaretur Synodus (ut confido et spero), quandoquidem isti nebulones lucifugi tam sollicite contendunt, ut Concilium differatur et impediatur, haberet posteritas testimonium et confessionem meam in promptu, qua uteretur cum illa, quam edidi antea, in qua ad hunc usque diem perseveravi et deinceps Dei gratia perseverabo. Nam quid dicam aut quomodo querar? Equidem adhuc in vivis sum, scribo, doceo, praelego quotidie, et tamen non inter adversarios tantum, sed etiam inter simulatos fratres, qui videri volunt a nobis stare, produnt se virulenti quidam obstinate operam dantes, ut mea scripta et doctrinam meam adversum me calumniose detorqueant me inspectante et audiente, cum ipsi non ignorent me diversum docere. Ita meis sudoribus ad suam virulentiam abutuntur et miseros homines sub meo nomine seducunt. Quid vero fiet me mortuo? Atqui deberem omnia propugnare superstes. Sed quo pacto possum unus omnia diaboli ora obstruere? eorum praesertim (sicut omnes sunt infecti), qui neque audire, neque attendere volunt ea, quae scribimus, sed id unum habent studio, ut nostra verba in singulis literis quam foedissime depravent atque corrumpant. Tales refutet diabolus, aut ad extremum ira Dei, ut digni sunt. Saepe reminiscor boni Gersonis, qui dubitat, an quicquam boni sit in publi

« ZurückWeiter »