Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

112 Conc. D. M. L. quom. libri Mosi a Christ. leg. sint.

eum secuti hic halucinati sunt, et nostra aetate multi contenderunt, etiam forenses controversias ex Mose diiudicandas esse, exstiterunt interdum etiam Anabapistae et horum similes fanatici, qui circumcisionem et Sabbata Iudaica contenderent observanda esse.

Simus igitur cauti et de Mose ex Christiana doctrina iudicemus, quae monstrat, quomodo utiliter legendus sit, et quae copia salutaris doctrinae ex ipso peti possit, quae nos erudire potest ad salutem (ut Paulus 2. Timoth. 3 de lectione sacrarum literarum loquitur) et confirmare fidem nostram in Iesum Christum, qua similiter patres, ut nos, Deo accepti et salvi facti sunt,

Finis.

De servo arbitrio Martini Lutheri ad D. Erasmum Roterodamum.

1525.

Lutherum et Erasmum iam paulo post inceptam sacrorum reformationem in diversas et sentiendi et docendi de rebus sacris restaurandis discessisse rationes uberius exposuerunt Seckendorfius in Comment. hist. et apolog. de Lutheranismo I, 179 sqq., Walchius in introd. in T. XVIII Opp. Luth. p. 106 sqq., Gieseler in libro clarissimo: Lehrbuch der Kirchengeschichte, III, 1 §. 3. Itaque iam anno 1522 Phil. Melanchthon haec de utriusque ratione sentiendi ac docendi scribit:

,,In rebus theologicis duo potissimum requirimus, alterum, quo nos consolemur adversus mortem et iudicium Dei, quoque animum erigamus adversus omnes insidias Satanae,adversum vim portarum infernarum. Ea demum vera, evangelica et christiana praedicatio est, ignota mundo et omni rationi humanae. Hanc profitetur Lutherus. Et haec iustitia cordis est, quae postea bona opera parit. Hanc qui in Scripturis legendis sequitur, facile intelliget multa mysteria Scripturae. Alterum, boni mores, civilitas. Haec fere Erasmus docet, sed et gentiles philosophi docuere. At quid quaeso cum

Lutheri opp. V. A. ad ref. hist. i. p. Vol. VII.

[ocr errors]

8

philosophis Christo? aut spiritui Dei cum caeca ratione hominum? Qui hoc genus sequuntur, caritatem quidem docent, sed fidem non docent. Porro, nisi ex fide dimanet caritas, ea iam pharísaismus est, sicut est, non caritas, quanquam equidem Erasmum nihil dubitarim veteribus omnibus praeferre. Vuittembergae in Saxonibus

Anno salutis MDXXII.

cf. Philippi Melanchthonis de Erasmo et Luthero Elogion in libro, qui in bibliotheca regia Monacensi asservatur et hunc prae se fert titulum: Iudicium D. M. Lutheri de Erasmo Roterodamo. Philippi Melanchthonis de Erasmo et Luthero Elogion. Ratio discendi per eundem tradita. Eiusdem, quo iudicio Augustinus, Ambrosius, Origenes et reliqui Doctores legendi sint. D. Martini Lutheri ad Vuolfgangum Fabritium Capitonem theologum Epistola utilissima. (sine loco et anno) 4.

Haec virorum doctissimorum dissensio sensim in asperius accrevit, et anno 1524, initio mensis. Septembris, Erasmus tam ab Hadriano papa, quam ab Henrico VIII, Angliae rege, incitatus (cf. Seckendorf., Walch., Gieseler. I. 1.) prior Lutherum impugnavit libro, quem sub hac inscriptione edidit: De libero arbitrio avoißn sive Collatio, Desiderii Erasmi Roterod. Primum legito, deinde iudicato. Basileae apud Ioannem Frobenium. Anno M.D.XXIIII. Mense Septembri. 8. (Bibl. regia Monac.)

Is liber mox saepius typis evulgatus est (cf. Walchii introd. in T. XVIII Opp. L. p. 117); in his editionibus etiam haec est: (Signum typographicum duorum foliorum transversorum ante titulum est positum) De Libe | Ro Arbitrio diaroißn sive | Collatio, Desiderii Erasmi Roterodami. | Primum legito, deinde iudicato (s. 1. et a.) 8. In fine: De libero Arbitrio diavoiẞns sive collationis per Des. Erasmum Roterodam. Finis.

Ad hunc Erasmi librum confutandum Lutherus quamvis cunctans suum composuit de servo arbitrio librum et sub finem mensis Decembris anni

1525 in lucem edidit (cf. Luth. Epp. ed. de Wette II, p. 561. 562. III, 30. 31. 59). Is quoque Lutheri liber clarissimus saepius typis impressus et anno 1526 in linguam germanicam a Iusto Iona translatus est (cf. Walchii introd. in T. XVIII Opp. Luth. p: 120 sqq.).

sunt:

Vetustissimae huius tractatus editiones latinae

De Servo Ar- | bitrio Mar. | Lutheri ad D. Erasmum Roterodamum. Wittembergae 1525. Tituli pagina ornata est figuris typographicis, in quibus est signum Iohannis Lufft. In fine: Wittembergae apud Iohannem Lufft. Mense Decembri. Anno M.D.XXV.

(Panzer IX, 85. v. d. Hardt I, 214. Schütze III, p. 356.)

De servo arbitrio Martini Lutheri ad Erasmum Roterodamum. Accessit insuper index sane, quam copiosissimus, insignium sententiarum, quae toto hoc libro tractantur. Graeca item inspersa, eius linguae rudibus latine, sunt reddita. M.D.XXVI. In fine: Augustae Vindelicorum anno a nato Iesu sesqui Millesimo XXVI. Mense Martio. 8.

(Panzer VI, 165.) De Servo Arbitrio Mar. Lutheri, ad D. Erasmum Roterodamum: Cum indice. Wittembergae 1526. In fine: Wittembergae apud Iohannem Lufft. Mense Aprili. Anno M.D.XXVI. 8. (Panzer Ann. typ. IX, 86. v. d. Hardt I. 231. Schütze III, 358).

Der Servo arbitrio Mar. | Lutheri ad D. Erasmum Roterodamum. Wittembergae. | M.D.XXVI. Tituli pagina figuris typographicis est ornata. In fine nihil scriptum est nisi: Finis. 8.

(Bibl. reg. Monac.)

De servo arbitrio Martini Lutheri ad D. Erasmum Roterodamum (s. 1.). M.D.XXVI. 8.

(Panzer IX, 144).

De Servo Arbitrio Martini Lutheri ad D. Erasmum Roterodamum. Norembergae 1526. In fine:

Norembergae apud Ioannem Petreium.
MDXXVI. 8.

Anno

(Panzer VII, 471. Biblioth. Scheurl.)

Latine redditur hic Lutheri liber etiam in ed. Opp. Luth. Ien. III, 165, Wittemb. II, 457, germanice in ed. Wittemb. VI, 442. Altenb. III, 160. Lips. XIX, 1. Walch. XVIII, 2049.

Nos textum repetivimus ex ed. Wittembergensi anni 1526, quae in bibliotheca regia Monacensi asservatur, et cum ea contulimus editionem originalem Wittembergensem anni 1525, quae quidem editiones duae ad verbum fere inter se congruunt, quae tamen inter eas differunt, notis indicavimus una cum variis lectionibus editionis Ienensis anni 1557.

De servo arbitrio Martini Lutheri ad D. Erasmum Roterodamum.

Venerabili viro Domino Erasmo Roterodamo 1) Martinus Luther gratiam et pacem in Christo.

Quod tardius diatribae tuae de libero arbitrio respondeo, Venerabilis Erasme, praeter spem omnium praeterque morem meum accidit, qui hactenus eiusmodi occasiones scribendi non solum libenter apprehendisse, sed ultro etiam quaesiisse visus sum. Mirabitur forte quispiam novam illam et insolitam vel patientiam vel formidinem Lutheri, quem nec tot iactatae voces et literae adversariorum excitarunt, Erasmo victoriam congratulantes et Io Paean cantantes, scilicet Maccabaeus ille et pervicacissimus assertor invenit tandem dignum antagonistam, contra quem hiscere non audet? Verum illos non modo non accuso, sed ipsemet tibi palmam concedo, qualem nulli antea concessi, non solum, quod viribus eloquentiae et ingenio me longissime su

1) In ed. 1525: Roterdamo.

« ZurückWeiter »