Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 322 - Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna: quale per incertam lunam sub luce maligna 270 est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter et rebus nox abstulit atra colorem.
Seite 198 - ... uritur infelix Dido totaque vagatur urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta, quam procul incautam nemora inter Cresia fixit 70 pastor agens telis liquitque volatile ferrum nescius: ilia fuga silvas saltusque peragrat Dictaeos; haeret lateri letalis harundo.
Seite 199 - Ascanium, genitoris imagine capta, detinet, infandum si fallere possit amorem. 85 non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus exercet portusve aut propugnacula bello tuta parant: pendent opera interrupta minaeque murorum ingentes aequataque machina caelo.
Seite 358 - Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, Augustus Caesar, divi genus, aurea condet saecula qui rursus Latió regnata per arva Saturno quondam ; super et Garamantas et Indos proferet imperium (iacet extra sidera tellus, 795 extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas axem umero torquet stellis ardentibus aptum).
Seite 224 - Talibus orabat, talisque miserrima fletus *- fertque refertque soror : sed nullis ille movetur fletibus, aut voces ullas tractabilis audit ; fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris. 440 ac, velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc eruere inter se certant ; it stridor, et altae consternunt terram concusso stipite frondes ; ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras...
Seite 203 - Massylique ruunt equites et odora canum vis. reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. 135 tandem progreditur magna stipante caterva Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo ; cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit fibula vestem.
Seite 349 - ... pars in gramineis exercent membra palaestris, contendunt ludo et fulva luctantur harena; pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
Seite 215 - Aenean compellat vocibus ultro : ' dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305 posse nefas tacitusque mea decedere terra ? nee te noster amor nee te data dextera quondam nee moritura tenet crudeli funere Dido...
Seite 322 - Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae; Pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, Et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas, Terribiles visu formae, Letumque, Labosque; Turn consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverse in limine Bellum, Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, Vipereum crinem vittis innexa cruentis.
Seite 182 - Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro. Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro prensa manu magna, medio resupinus...

Bibliografische Informationen