Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Virgilium Neapoli Georgicorum partem certe extremam pertexuisse, ex eodem Lib. IV extr. manifeftum effet, si verfus illos ab eius manu esse constaret. Erat ea vrbs illuftrium et doctorum virorum secessu illa aetate inprimis celebris, vt otio ac leuioribus studiis se ibi committerent. In oria natam Parthenopen Ouidius appellat Met. XV, 712. v. Horat. Epod. V, 43 ibique Baxter. Statium Silu. III, 5, 85: Silium XII, 31: inprimisque Strabonem V. p. 378.

Etiam Aeneidis condendae paullo altius petitum fuisse confilium, nimis puto acute, autumant viri docti, vt summum vnius imperium et gentem Iuliam fatis ei imperio destinatam Romanis commendaret.

Iam tum, cum Georgica scriberet, de Aeneide poetam cogitasse, colligunt alii ex Ge. III, 46 fq. mox zamen ardentes accingar dicere pugnas Caefaris. Ita vero Augusti, non Aeneae, res carmine se ornaturum esse pollicetur.

V. C. 725.

Caefar Oftauianus V. Sext. Apuleius.

a. C. 29. Virgilii.

Caesar Romam reuerfus a. d. VIII. VII et VI. Id. Sext, triumphauit de Macedonia, Dalmatia et Aegy. pto trinis diebus. Dio LI, 21. Huc referendi versus de Aeneae clipeo VIII, 714 fq. At Caefar triplici in. vectus Romana triumpho Moenia etc. Decreto Senatus Ianus claufus eft, vsque ad a. 727. v. Maffon. p. 74. v. Dio LI, 20, et ibi not. Quo Virgilius refpexiffe creditur Aen. I, 295-300 Afpera tum pofitis mitescent faecula bellis - dirae Claudentur belli portae: quan. quam hoc ipfo anno verfus illos scriptos effe neceffe non eft. Eodem refero Aen. IX, 642 Iure omnia bella Gente fub Affaraci fato ventura refident. Porro ibid. I, v. 296 Cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Qui.

1

rinus Iura dabunt, ad Cenfuram hoc anno a Caefare, affumto M. Agrippa collega, actam spectare putatur. Dio LII, 42.

Ad hunc annum Caefaris de imperio deponendo habita cum Agrippa et Maecenate confultatio pertinet. v. Dio LII. pr. Quas Virgilio ea in re partes dederint inepti Grammatici, v. in Donato §. 78.

Hoc aut fuperiore anno, certe ante Ianum clausum, Dacos trans Istrum cum Bastarnis, Moelis et aliis populis bello adortus erat M. Craffus, de qua expeditione v. Dio LI, 22. 23 sqq. Vnde versus Virgilii ductus Ge. II, 497 aut coniurato defcendens Dacus ab Istro. A M. Antonio ad societatem et auxilia ferenda pellecti fuerant isti populi, quo factum esse videtur, vt in fines Romanos infestis mox armis incurrerent. Tri umphum de iis egit Crassus IV. Non. Iul. 726. Pro Dacis magnificentius vifum poetis Getas nominare, vt Aen. VII, 604. Horat. Od. IV, 15, 22 et Scythas Carm. Saec. 55

V. C. 726.

Caefar Octauianus VI. M. Agrippa II.
a. C. 28. Virgilii.

Apollinis in Palatio templum cum bibliotheca Caesar perfecit et dedicauit. Ludos Actiacos quinquennales, propter victoriam Actiacamiam ante decretos, cum Agrippa exhibuit. Tunc gymnici quoque ludi acti funt. Dio LIII, 1.

Hos ludos adumbrauit poeta sub iis, quos Aeneam fuum facit instituere Aen. III, 280 Actiaque Iliacis celebramus littora ludis. Exercent patrias oleo labente palaestras Nudati focii.

p

18

et

12 2

[blocks in formation]

Caefar Octauianus VII. M. Agrippa III.
a. C. 27. Virgilii.

Caefar ex ante diem XVI Kal. Februarii, fententia L. Munatii Planci, a fenatu ceterisque ciuibus Augustus appellatus est, sese septimum, et M. Vipsanio Agrippa tertium Confulibus. Censorinus c. 22. v. Dio LIII, 16 ibique Fabric. Romuli nomen a nonnullis propofitum, et ab ipfo Augusto magnopere esse appetitum, fatis conftat. v. Dio ibid. Sueton. Aug. 7. Itaque versum Ge. III, 27 victorisque arma Quirini hinc interpretandum esse exiftimant viri docti; nimis tamen leuis est ista suspicio. Neque illud nonnullorum commentum, de versibus ferius et secunda aliqua recenfione infertis, quod forte ex Donato §. 50 petitum eft, admodum probamus. Multo minus Harduini somnia me tenebunt, cum in reliquis, tum in iis, quae ex temporum angustia contra Aeneidis a Virgilio susceptum opus disputat in Pfeudouirgilio (inter Opera varia p. 280). Talia refellere, noftri otii non est, et viros doctos in iis refellendis otium fuum confumfisse piget. Ceterum poft hunc annum etiam ille locus Aen. VI, 792 scriptus effe debet: Hic vir, hic eft, tibi quem promitti faepius audis, Augustus Caefar, Diui genus.

Augustus cum exercitu ab Vrbe proficifcitur, vt Britannis arma inferat; sed subsistit in Gallia ad res ibi conftituendas. Dio LIII, 22. Ianus referatus.

Messala Coruinus ex Gallia triumphat VII Kal. Octobr. v. ad Tibull. I, 7.

Hunc porro annum assignant viri docti Satyrae decimae libri I Horatii, in qua v. 45 molle atque facetum Virgilio adnuerunt gaudentes rure Camenae. Quod iudicium cum vnice ad Bucolica et Georgica spectet, cumque

[ocr errors]

que ibidem: forte epos acer, Vt nemo, Varius duc adiectum fit, nihil adhuc de Aeneide tum poetam c gitaffe, nihil certe vulgasse, probabile fit.

V. C. 728.

Caefar Auguftus VIII.

T. Statilius Taurus I

a. C. 26. Virgilii.

Sext. Apuleius ex Hifpania triumphat VII. Kal. F bruar. Ergo is fuperiore anno in Hifpania res felic ter gesserat.

Cornelius Gallus, primus Aegypti praefectus A guftalis, cum propter multa flagitiose acta infamia a Augusto notatus, mox et senatus iudicio damnatus c fet, dolorem non ferens, poenam morte voluntaria a teuertit. Dio LIII, 23. Eius laudes quarto Georgic rum libro Augusti iuffu tum fublatas Aristaei fabula locum feciffe, narrant Grammatici, v. Donat. §. 3 Seruius ad Ecl. X, 1.

V. C. 729.

Caefar Auguftus IX. M. Iunius Silanus.
C. 25. Virgilii.

a.

[ocr errors]

Expeditio Augusti in Cantabros. Absentem eum Virgilio litteris suis Aeneidem flagitasse, Donatus me morat §. 46. vbi v. not.

Hoc et sequente anno Aelius Gallus ex Aegypto cui praefectus erat, exercitum in Arabiam felicem du cit, Dio LIII, 29: Strabo XVI p. 1126. Ad hanc ex peditionem refpexiffe videri potest Maro, Aen, VII, 60 Siue - inferre bellum

Arabisué parant.

V. C. 730.

Caefar Auguftus X. C. Norbanus Flaccus. a. C. 24. Virgilii.

Altera vice Ianus claufus, Augusto ex Hifpania reduce. Ad h. a. spectat Hieronymus Chron. Eufeb. ad Olymp. 189, 1 Quinctilius Cremonenfis, Virgilii et Horatii familiaris, moritur. De eius obitu confolatur Virgilium Horatius noto carmine Lib. I Od. 24. Verum an ille Virgilius nofter Maro fit habendus, et quis ille Quintilius fuerit, pariter ignoratur: nam Grammaticorum commenta audienda non funt.

V. C. 731.

Caefar Auguftus XI. A. Terentius Varro Murena, fuff. Cn. Calpurnius Piso. a. C. 23. Virgilii.

Augustus e graui morbo Antonii Mufae opera'convalefcens semestri spatio interiecto M. Marcellum, foJoris filium, cum aedilitatem anno fuperiore fufcepif. fet, et Augusto vulgo imperii heres destinaretur, e morbo decedere vidit. Grauis tunc totius populi luctus. Dio LIII, 30. Virgilius eius mortem pulcerrimis verfibus ornat Aen. VI, 861-887. De quibus verfibus lectis, et lauta remuneratione honestatis v. Donat. $47.

Tiridates ipfe, a Phraate vero legati, controuerfiarum fuarum caussa Romam venere. Quibus in fenatum introductis, cum Augufto cauffae cognitio decreta effer, Tiridatem Phraati nequaquam tradidit, filium tamen Phraatis, quem in poteftate fua habebat, patri remifit hac lege, ut pro eo captiuos fignaque militaria, Craffi et Antonii cladibus amissa, reciperet. Dio LIII, 33. Res tamen non perfecta ante annum 734. Ad hoc Augu

« ZurückWeiter »