co posita est, fecundam, tertiam et quintam scriptam esse probabile fit. Tum prima et nona anno 713. Collocat poft hanc fextam coniectura Martini. Tum anno 714 quartam, 715 octauam, vulgatam esse in confefso eft; intra idem forte tempus nona, et 717 decima vltimo loco scripta; vt adeo ad temporis rationem ordo hic conftitui forte poffit: Laudata et commendata sunt Virgilii Bucolica iam a poetis, qui eadem aetate viuebant. Propertius, paullo tamen licentius, ad eorum argumenta alludit El. II, 34. 67 fqq. vbi: Tu canis vmbrofi fubter pineta Galaefi (ingeniose respectu loci Ge. IV, 125) Thyrfin et attritis Daphnin arundinibus; (Ecl. VII) Vtque decem poffint corrumpere mala puellam, Missus et impressis hae. dus ab uberibus. (Ecl III, 71. IX, 6) Felix, qui viles pomis mercaris amores! Huic licet ingratae Tityrus ipse canat, h. huic puellae, licet ea ingrata fit, cum tamen amores eius tam paruo emantur, ipse Tityrus canat, qui Galateam amabat, nullo ad peculium fructu, vt Ecl. 1, 31 fqq. Felix intactum Corydon qui tentat Alexin Agricolae domini carpere delicias. (Eci. II) Quamvis ille fuam lafsfus requiefcat auenam (igitur tum defierat scribere Bucolica) Laudatur faciles inter Hamadryades. Ouidius autem Am. 1, 15. 15 Tisyrum laudat, et Trift. II, 537 Phyllidis hic idem tenerosque Amaryllidis ignes Bucolicis iuuenis luferat ante modis, Hoc etiam anno Maecenatis iussu Virgilium Georgica exorfum esse, communis est opinio, quam tamen, fi molestior fim, non facile nisi Grammaticorum auctoritate probes, De De tempore absoluti operis paullo certior nobis fides fit ex Georgicorum extr. verf. v. ad 724; modo exploratum fatis effet, profectos vere effe illos verfus a Marone. Eo confilio poetam de re ruftica carmen condidiffe, vt hominum animos ad agrorum cultum per bella ciuilia neglectum reuocaret, viri docti coniiciunt, non probant, Eodem anno ab Agrippa, vt recens aedificatae claffes tutum receptum haberent, lacu Auerno et Lucrino cum mari commiffo, portus Iulius factus eft, de quo v. inprimis apud Dionem XLVIII, 50. 51. Huius operis Virgilius meminit Ge. II, 161-164: An memorem portus Lucrinoque addita clauftra etc. Antonius cum classe Athenis Tarentum appulit. Tandem Octauia arbitra, Octauius vt eum conueniret, adducitur. Noua inter eos pactio fit. v. Dio XLVIII. extr. Appian. p. 1139 fqq. Eodem ex vulgari opinio. ne Maecenas properans Horatium, Virgilium, Plotium ac Varium fecum adduxerat. Verum probabilius fit, Brundisium illud iter factum, V. C. 718. L. Gellius Poplicola. M. Cocceius Nerua. Octauianus Caesar, Sext. Pompejo pugna nauali inter Mylas et Naulochum, ad Siciliae littus, victo et Lepido in deditionem recepto, Romam reuerfus im modicis honoribus affectus est. Anno fuo XXVIII, inquit Appian. p. 1178, oppidatim inter deos tutelares coli coepit. Haec prima diuini honoris in eum collati mentio, v. Noris. Cenotaph. Pisan. p. 51 fqq. Quod itaque iam ante hoc tempus a Virgilio Deus appellatur, Ecl. I, id fine dubio eo pertinet, quod Diuum Iulium patrem habebat. Diui genus Aen, VI, 739. cf. fup. ad 712. Summi tamen illi et exquifiti honores, Romae quidem, et publice, annis demum 724 et 725 fuere decreti, v. Dio LI, 19. 20. V. C. 720. L. Scribonius Libo. M. Antonius. M. Bauius poeta, quem Virgilius Bucolicis notat, in Cappadocia moritur. Hieronym. Chron. Eufeb. Olymp. 186. 3. Trahi ad eum folet versus Ecl. III, 96 Qui Bauium non odit, amet tua carmina, Maeui. V. C. 722. Cn. Domitius Ahenobarbus. C. Sofius. Inimicitiae inter Caesarem et M. Antonium ad bellum fpectant. Magni vtrinque apparatus; de quibus verfus Ge. 1, 509 fqq. agere videntur: Hinc mouet Euphrates, illinc Germania bellum; Vicinae ruptis inter se legibus vrbes Arma ferunt, faeuit toto Mars impius orbe, Alii eos versus ad a. 717 referunt. V. C. 723. Caefar Octavianus III. M. Valerius Messala. a C. 31. Virgilii. Pugna apud Actium, Epiri promontorium, a, d. IV. Non. Septembr, cuius magnifica illa est in clipeo Aeneae defcriptio Aen. VIII, 671 fqq. vbi v. notas. M. Antonius victus in Aegyptum fugit. Virgilium fequi voluisse Auguftum contra Antonium ad Actiaca bella properantem, ait aliquis in Seruianis ad ad Ecl. III, 74, scilicet, quemadmodum Horatius Maecenati comes esse volebat Epod. I. V. C. 724. Caefar Oftauianus IV. M. Licinius Craffus. a. C. 30. Virgilii. Caesar post pugnam Actiacam cum Samum infulam in hiberna se recepiffet, turbatus nuntiis de seditione militum, quos confecta victoria Brundisium praemiferat, media hieme repetit Italiam, tempestate in traiectu bis confictatus. Nec amplius, quam XXVII dies, Brundisii commoratus in Afiam reuertitur. Inde spretis Antonii et Cleopatrae legationibus, Aegyptum petit, obsessaque Alexandria, quo Antonius et Cleopatra confugerant, breui potitus est. Itaque narratio illa Donati Vita Virgilii §. 42 de praelectis Caefari Atellae decumbenti Georgicis nullam fidem habet. Aegypto in prouinciae formam redactae Cornelium Gallum, equitem R. Praefectum dedit; de quo v. ad Ecl. X et VI, 64. 72. Fontanini hift. litt. Aquilei. p. 14. 15. Fuerat huius Galli infignis opera in Aegypto recipienda. v. Dio LI, 9: Plutarch. Anton. P. 952. Caefar, rebus Aegypti constitutis, per Syriam in Afiam prouinciam profectus hiberna ibi egit, fimulque ot prouincialium omnia negotia et Parthica compofuit. Ita Dio LI, 18. Tiridates regno a Phraate pulfus in Sy. riam confugerat et, vt Caefar se Romanis copiis res stitueret, fupplicabat; cum interea legati a Phraate miffi et Tiridatem fibi reddi poftularent et amicitiam cum Caefare iungerent. Caesar vtrique comiter respondit, et Phraatis filium, fiue a Phraate fiue a Tiridate acceptum, Romam fecum abduxit et pro obside habuit, v. Dio 1. 1. Hane 1 i XXX P. VIRGILII MARONIS VITA Hunc rerum gestarum fundum habent praeclari versus Georg. II, 170 et te, maxime Caefar, Qui nunc extremis Afiae iam victor in oris Imbellem auertis Romanis arcibus Indum; et lib. III, 26 In foribus pugnam etc. tum verfus lib. IV extr. Caefar dum magnus ad altum Fluminat Euphratem bello, victorque volentes Per populos dat iura viamque affectat Olympo. Scilicet tenendum eft, esse eum poetarum faeculi Augustei perpetuum morem, vt, quamuis nihil, quod admodum memorabile esset, aduerfus Parthos Augustus gefferit, magnifice tamen de rebus eius Parthicis loquantur. Constat porro e Dione, LI, 20 litteras de rebus Parthicis initio anni sequentis Romam allatas tantum ad publicam gratulationem momenti habuisse, νε illustrare reliquam omnem Caesaris fortunam videren tur. Videtur sane illud: dum fulminat ad Euphratem, pro re tam tenui, ac legatis auditis, nimis fastuofum esse. Itaque Martinus in annum 731 illos verfus adeoque finem Georgicorum referre maluit. Nimis tamen a ceteris temporum et carminis rationibus abhorret, fi illud non nifi anno ante poetae mortem ad finem perductum esse statuas; mirumque foret, si 731 Georgica exierunt, non Augusti nomen, iam 727 inditum, sed Caefaris in iis occurrere. Verum concidit omnis disputatio, fi memineris verfus illos Georg. IV ad f. fubiectos a poeta vix profectos esse. Non difficile itaque est etiam de altera quaestione statuere, quod ex iisdem verss. Ge. IV extr. vulgaris opinio obtinet, hoc anno 724 vltimam Georgicis manum esse adhibitam: v. Masson in Iano referato III, 5, 6. Omnino illam, quam vulgo ferunt, narrationem, fepten,,nio Georgica absoluta a poeta esse, v. Donat. §. 40, ,,vndecim autem annos Aeneidi impenfos," vt adeo ab hac inde hieme eum ad Aeneida animum aduertifse necesse fit, inter Grammaticorum commenta referendam esse puto. |