Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

V. C. 711.

1

C. Vibius Pansa. A. Hirtius. C. Iulius Caefar Octavianus. Q. Pedius fuffecti.

a. C. 43. Virgilii.

Habiti in Iulii Caefaris honorem ludi in dedicando Veneris Genetricis templo; nec tamen ante medium Ianuarium, cum Sol in capricorno esset, quod idem fignum Augusti natale erat. His ludis stella crimita apparuit. v. Ecl. IX, 27 et ibi not.

Bellum Mutinense, quo, cum totam Galliam Cisalpinam, tum agrum Mantuanum, adeoque Virgilli possessiones valde afflictas fuiffe neceffe est. Ex V. Kal. Decembr. M. Lepidus, M. Antonius, C. Caefar Octauianus Triumuiros reip. constituendae in quinque annos se renuntiant, profcriptoruni tabulas proponunt, inter quos a. d. VII. Id. Dec. Cicero occiditur.

In prouinciarum distributione, quum Africam, Siciliam, Sardiniam reliquasque eius maris insulas Caefar Octauianus, Hifpanias cum Gallia Narbonensi Lepidus, reliquas Gallias Antonius obtinuiffet, v. Appian. Ciuil. IV p. 953 954, ager Mantuanus M. Antonii forti accefferat. Mifit hic in has terras Afinium Pollionem, qui vsque ad a. 714 Galliam Cisalpinam in Antonii fide continuit. cf. inf. ad 713.

Ad hunc porro annum Palaemonem, Eclogam III, refert Martinus (Life of Virgil. p. XLIV et ad Ecl. V, 86) quoniam in ea Pollio et primus et folus poetae laudibus ornatur. Ex iis, quae modo dicta funt, certe hoc impetrare poffis, mature in Afinii Pollionis notitiam venifle poetam, cum is per eos annos in illis Italiae partibus degeret. Cur mihi inter prima poetae tentamina referenda videatur Ecloga III, ea eft caufa, quod iuuenilem meditationem et exercitationem non obfcure prodit; est enim ex Theocriteis Idylliis IV et V vnice conuerfa aut adumbrata.

Julio Caesari Virgilium innotuisse et carum fuiffe, ex Ecl. V, 52 amauit nos quoque Daphnis, contendunt; Daphnidem enim Iulium Caesarem effe volunt,

Lepida Grammaticorum fabula est de Ecloga sexta in theatro a Cytheride mima cantata, quam cum Cicero audiret, magnam Virgilii famam praesagiifle fertur, v. Donat. §. 41.

Hoc anno ad XIII. Kal. April. (XX. Martii) Ouidius natus eft; nec multo ante Propertius; Tibullus autem jam ante 705 natus erat; quanquam alii eius natales ad a. 690, Propertii autem ad a. 697 referre volunt. Catullus iam circa 705 obierat.

V. C. 712.

M. Aemilius Lepidus II. L. Munatius Plancus. a. C. 42. Virgilii

28

Triumuiri Caesari diuinos honores decernunt. Kal. Ianuariis in eius acta iurant. Sacellum ei tanquam heroi in foro faciunt, et quae id genus plura apud Dionem XLVII, 18. 19 memorantur. A quo inde tempore Diui filius Octauianus dici coepit, de quo nomine fatis copiofe agit Heinf. ad Aen. VI, 793. Anno fere exeunte pugnatur ad Philippos in ea Macedoniae parte fitos, quae olim ad Thraciam pertinebat. Brutus et Caffius se sua manu interficiunt. M. Antonius ad res Afiae constituendas discedit. Octauianus in Itali. am redit, ad agros et praemia inter veteranos distribuenda. De pugna ad Philippos v. Ge. I, 489 fqq.

Ad Caefaris confecrationem, quam diximus, nobiles illi versus spectant, Aen. I, 290-294, Nascetur pulcra Troianus origine Caefar etc, et VI, 790 hic Cae. far, et omnis luli Progenies magnum coeli ventura fub aDe eadem confecratione seu apotheosi agere vulgo exiftimatur Daphnis, Ecloga V. Martinus hoe ipfo quoque anno eam scriptam effe putabat; vt adeo Octauiano Caesari iam tum Maro commendatus effe videri

хет.

b

1

videri debeat; idque hoc ipso carmine esse factum. Si mihi haec coniectura, quae per se admodum leuis est, de anno, quo scripta fit Ecloga V, firmanda effet: aliud aliquanto firmius argumentum afferrem. In IX Ecl. v. 19. 20. Quis caneret nymphas ? quis humum florentibus herbis Spargeret? aut viridi fontes induceret umbra? haud dubie ad Ecl. V, 20. 40 refpicitur; eam itaque nona, quam a. 713 scriptam esse liquido conAat, priorem effe necesse est.

V. C. 713.

P. Seruilius Vatia Ifauricus II. L. Antonius. a. C. 41. Virgilii 8.

Octauianus Caesar Romam reuerfus dum veteranis praemia perfoluere eosque in agros municipales Italiae a Triumuiris promiffos deducere instituit, ingentes per Italiam turbas, partim eorum, qui poffessionibus suis eiiciebantur, indignatione, partim militum effreni cupiditate et audacia (de qua v. Appian. p. 1082 fqq. Dionem Caff. XLVII, 17. Vellej. II, 74) excitari videt. Latissime autem calamitas illa et ad quamplurimos pertinere debuit, ita vt maximae fortunarum conuerfiones insequerentur; vnde et Antonius apud Appianum p. 1075 dicere potuit, Octauianum in Italiam iffe, fi res dicenda fit, tamquam omnem Italiam fedibus fuis emoturum, ἀναστήσων τὴν Ἰταλίαν. Vix enim eft ex ea aetate poeta, aut fcriptor, qui non communi clade afflictum se memoret. Hinc Tibulli felix quondam, nunc pauper ager, I, 1, 19-23. cf. IV, 1, 183-190. Propertius de se IV, I, 129 Nam tua cum multi verfarent rura iuuenci, Abstulit excultas pertica triftis opes. Valerius Cato in Diris v. 45 Pertica, quae noftros metata est impia agellos. Dum Fuluia, M. Antonin vxor, coloniarum deductionem in viri aduentum differendam Leffe contendit: L. Antonius, Marci frater, Conful, nouas et ipse res molitur, et partim iis, qui praediis

et

et agris suis exciderant, opem fuam pollicendo, partim Caesarem ad veteranos criminando, magnum exercitum comparat, bellumque in Caefarem mouet.

In illa agraria largitione etiam Virgilius agros fuos paternos amifit. Etsi enim Mantuani nihil in Triumviros commiserant: magna tamen agrorum fuorum parte multati funt; quoniam, vt aiunt, Cremonenfium, qui Bruti et Cassii partes secuti erant, agri profcripti veteranorum cohortibus, quae eo deductae erant, non fufficiebant. Iam Virgilium Romam profectum Octaviani liberalitate agros suos recepisse, cum autem Mantuam rediiffet, nouam veteranorum iniuriam expertum esse, ex Ecloga I et IX fatis apparet. Confirmat Martialis VIII, 56 lugera perdiderat (Virgilius) miferae vicina Cremonae, Flebat et abductas Tityrus aeger oues. Rift Tufcus eques etc. Alia a Grammaticis, pleraque fide incerta, traduntur.

Virgilium Romam discedentem, nam ipsum Romam abiiffe, ex iis, quae Tityrus de se narrat Ecl. 1, 20 fqq. contendunt, vt agros recuperaret, Octauiano Cae fari commendatum esse, omnes fere tradunt; fed alii ab Afinio Pollione, v. Seru. ad Ecl. IX, II. Donat. Vit. §. 36 alii ab Alfeno Varo, alii a Gallo, cf. Donat. §. 30. 96 alii cum Martiale VIII, 56 a Maecenate id factum effe memorant. Affentitur Auctor Panegyrici in Pifonem v. 218 fqq. Scilicet plures habere potuit studiorum fuorum fautores, et, cum Pollioni primum poeta innotuiffet, ab hoc Maecenati commendari, huiusque studio in Octauiani amicitiam venire potuit. Satis eft, fi teneas, poetam his viris mature gratum et carum fuiffe.

Recuperato agro, Eclogam loco, non tempore pri. mam, si supra memorata recte se habent, fcriptam elle, dubitari nequit. Obtinet tamen vulgaris opinio, anno hoc 713 aetatis 29 eum Bucolica scribere aggressum effe. Quod quidem confilium poetam Pollionis maxime auctoritate et hortatu suscepiffe, inter Grammaticos fa

ba

ma

[ocr errors]

ma tenet. v. Donat. Vit. §. 36. Iidem ex loco primo, quem Ecloga Tityrus tenet, omnium etiam tempore primam fcriptam, et calamitate amifli agri adductum Virgilium primum poeticen aggreffum (v. Phocas v. 67 fqq. Donatus §. 91 etc.) esse putarunt; scilicet vt ne vnus aliquis poera effet, quem non fames et miseria ad versus scribendos perpulisset.

Cum Virgilius Mantuam redux agros fuos a veteranis, qui eos occuparant, vindicaret, nouam iniuriam accepit, vt fuga vitae consalere necesse haberet, Patet id ex Ecloga IX, quam tum Romam, vt aiunt, regressus, vt denuo Octauiani opem imploraret, Varo obtuliffe videri potest; quanquam in ipso carmine nihil ea de re praeter honorificam Vari mentionem v. 27. 35 occurrit. Non male hoc Ruaeus ipsa carminis forma , quae fubitariam operam satis prodit, confirmari putat. Menalcan in eo carmine Virgilium intelligendum effe, iam Quinctilianus monuit Inst. VIII, 6, 47. Veteranus, cuius audaciae et furori Virgilius vix fuga se subducere potuit, ab aliis Arrius centurio, ab aliis Clodius, a Probo Milenus feu Milienus Toro primipilaris fuifle traditur. Iniuriam hanc poeta non nifi Afinio Pollione fugato, expertus esse narratur in Seru. ad Eclog IX, 11 quo, Pollione, fugato, rursus de praediis fuis fuerat Virgilius expulfus.

Si quaeras, qua ratione poeta iterum in agros fuos reductus fuerit, Seruium habes Comment. in Bucol. pr §. 14 narrantem: Poftea ab Augusto missis triumuiris et ipfi integer ager eft redditus, et Mantuanis pro parte. In quam fententiam idem ibid. interpretatur verfus II fqq. Ecl. IX. Vix tamen illud hoc ipfo anno fieri potuit, quo bellum Perufinum exarfit, cuius incendio late Italia conflagrauit; itaque rebus demum pactione Brundifina a. 714 compofitis id effe factum videtur. Mantuanis autem fimul in Virgilii gratiam agrorum partem restitutam efle, fatis probabile fit ex Ecl. IX, 7 - 10. cf. Seru. ad v. 10.

« ZurückWeiter »