Images de page
PDF
ePub

eorundem quam in se antea voluntarie dictarant, si pacem fide promissam et iuratam aliquatenus violarent, bonis suis universis mobilibus et inmobilibus abiudicatis et devastatis per sentenciam deffinitivam. cumconsensu et conniventia universitatis vallis uranie, adiudicamus integre et plenarie Reverende in Christo Abbatissae Thuricensi omnia bona quae ipsi iure hereditario a suo monasterio usque ad hanc diem dinoseuntur possedisse Prohibemus insuper sub interminatione divini iudicii et sub obtentu gracie nostre et pacis observatione, ne quis dictam dominam Abbatissam et suum monasterium in bonis prefatis aggravare audeat aliquatenus et molestare. Acta sunt hec anno incarnationis domini. M.CC.L.VIII. Indictionis prime. XIII. Kal. Junii. sub tilia in Altorf. Testes qui hiis interfuerunt. Wal. de Wolhusen... Wern. de Atigenhusen. nobiles... R. et Jo. de Chussenach. Wer. villicus de Silennon. et R. de Thuno. milites. B. shupher. C. de burgellon et Wern. de Orzcuelt villici. Ar. de gronon... oc universitas vallis eivsdem. In cuius rei testimonium has literas concedimus, tam nos quam universitas vallis uranie, memorate domine abbatisse, sigillorum nostrorum munimine roboratas.

(Archives de la ville de Zurich.)
VI.

CONFIRMATION PAR LE ROI RODOLPHE DES DROITS ET DES LIBERTÉS
DE LA COMMUNAUTÉ D'URI.

Colmar, 8 janvier 1274.

Rudulfus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus prudentibus Viris Ministro et Universitati Vallis Uranie dilectis fidelibus suis gratiam et omne bonum. In benevolencie singularis applausu Complectitur nostra serenitas clare fidei puritatem et sin< eritatis indubitate Constantiam, qua Vos erga Nos et Romanum Imperium semper incaluisse experimur. Que quidem vestra graciosa Placiditas, Lucidis insignita frequenter operibus, nostrissic memorialibus est inscripta tenaciter, quod ad omnem provectum vestrum et tranquillitatem omnimodam promptis Votis assurgere volumus, libertates vestras, honores et jura inconmutabili animo disponentes ubilibet non minuere sed augere. Eya igitur Vos fideles Egregii! Ad insistendum nostris et Imperii beneplacitis, de bono in melius continuacione perpetua, mentes et animos quesumus preparate; certos enimvos facimuset securos, quod innullo eventuvel Casuvos obligabimus aut alienabimus ullo modo, sed inter speciales alumpnos Imperii computare vos volumus, specialibus nostris et Imperii Utibus et Obsequiis omnitempore reservandos. Datum VI Id. Januar. lndictiones. Regniri Anno primo.

(Schmid, Gesch. des Freyst. Ury, H, 204.)

VII.

SENTENCE ARBITRALE RENDUE, AU NOM DU ROI RODOLPHE, ENTRE LE COUVENT D'ENGELBERG ET LES GENS D'URI.

Altorf, 11 août 1276.

Wir Marquart von Wolhusen, Richter in Argôw vnd Ziïrichgow desz allerdurluchtigosten Herren Her Rudolffs von gottes gnaden Romischen kungs.... Sye menglichem ze wussen das in der zwitracht vnd clag, vor dem obgenanten vnserm herren dem kung, zwuschent dem Abbt vnd Gonvent desz gotzhusz vnd closters zn Engelberg an eim, und der gemeind luten desz tais zu Vre am andern teil bewegt, von wegen der Alppen in dem tal zu Engelberg... Derselben zwitracht vnd clagsache, nach langer misshellung, Vns von dem obgenanten vnserm herren dem kung zu recht empfolhen ist. Als wir nun... beider teilen fryheiten, inen von dem allerdurluchtigosten Herren Her Fridrichen Rômischen keiser vnd ovch von dem obgenanten HerRudoltten Rômischen kunggegeben, ovch zugen vnd kuntschafft vmb vnderwisung der sachen fur vns bracht, verhbrt haben,... So haben wir... zwuschent inen mit ir gunst verricht vnd geordnet : Also das... Vnd desz glich sol die gênant gemeind der luten zu Vre sich frowen vnd niessen iro rechtungeu vnd fruntschafft vnuerbrahenlich, wie die inen in der selben Alppen biszher zugehôrt hat,... Ob dann das genant gotzhusz hier inn versert wurde, so sol ein Abbt sin clag fur ein Amman von Vre bringen, vnd ob im volkomen recht vor im nit verlangen môchte, so sol vnd mag ein Abbt desselben gotzhusz (an zorn dero von Vre) sin clag furnemen vnd tun an den enden, da im das eben vnd fuglich sin bedunket ; were aber das die von Vre beswert vnd versert wurdint, so sôllent sy ir clag fur ein Abbt von Engelberg, so zu

den ziten were, bringen vnd daselbs recht nâmen

(Archives du canton d'Uri.)

VIII.

BREF DU PAPE INNOCENT IV QUI EXCOMMUNIE, S'IL Y A LIEU, LES GENS DE SCHWYZ, DE SARNEN ET DE LUCERNE.

Lyon, 28 août 1248.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio, Praeposito Ecclesiae in Olimberc Ordinis S. Augustini',BasilensisDioecesis, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecto filio, nobilviro, Rodolfo seniore, comite de Habspurc, accepimus intimantei <juod de Subritz et de Sarmon locorum homines Constantiensis Dioe, cesis, qui ad ipsum hereditario jure spectant, a fèdelitate et Dotninio ejusdem temere recedentes, Friderico quondam Imperatori, post latam in ipsum et fautores suos excummunicationis senlentiam, nequiter adhaeserunt, et, licct postmodum, ducti consilio saniori, praestito juramento firmarint quod subdicti Comitis Domitiio de cetero persistenles, ipsi Friderico vel alicui alteri contra ipsum minime obedirent, iisdem tamen juramenti religione ac lata in adhaerentes et faventes praedicto Friderico sententia excommunicationis damnabiliter vilipensis et fidelitate tandem relegata, se ab omni dominio subducenles, praefato Friderico assistant, contra ipsum et ecclesiam, pro viribus et potenter. Quia vero dignum est, ut, qui diligunt maledictionem, veniat eis, et qui nolunt benedictionem, prolongetur ab illis, mandamus : Quatenus se res ita habeat, praenominatos homines, nisi ab eodem Friderico, infra conpetentem terminum a Te praefigendum eisdem, ac ad unitatem Ecclesiae revertantur, ipsique Comiti velut suo Domino in devotione huiusmodi persistenti studeant obsequi ut tenentur, nec non homines Villae Lucernensis, si Tibi eos illis communicare ac praefato Friderico fovere constiterit in praemissis, denuncies Excommunicationis sententiae subjacere, ac ipsa et loca Villam Lucernensem supponas sententiae Interdicti, faciens utramque sententiam autoritate Nostra, sublato appellationis obice, usque ad satisfactionem condignam in\iolabiliter observari, processurus super his alias, prout videris expedire. Datum Lugduni V. Kal. Sept. Ann. Pont. Nostri V.

(H. Wartmann, Die kônigl. Freibriefe fur Uri, Schwyz und Unterwalden von 1231-1315, dans Archiv fur Schw. Geschichte, XIII, 126-127.)

1 Le couvent d'Oelemberg était situé près de Reiuingen, dans le Sundgau, à l'extrémité méridionale du département du Haut-Rhin.

IX.

RESCRIT DE L'EMPEREUR FRÉDÉRIC II, OUI PLACE LES HOMMES DE SCHWYZ SOUS LA MOUVANCE DIRECTE DE L'EMPIRE.

Faenza, décembre 1240.

Fridericus dei gratia Piomanorum Imperator semper augustus Jerosolime et Sicilie rex : universu hominibus vallis in Swites fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Literis etnunciis ex parte vestra receptis, et vestra ad nos conversione et devotione assumpta expositis et cognitis per eosdem, vestre pure voluntati affectu favorabili concurrimus et benigno; devotionem et fidem vestram commendantes non modicum de eo quod zelum, quem semper ad nos et Imperium habuistis, per effectum operis ostendistis, sub alas nostras et Imperii, sicut tenebamini, confugendo tamqaum homines liberi, qui solum ad nos et Imperij [Imperium] respectum debebatis habere. Ex quo igitur sponte nostrum et Imperij dominium elegistis, fidem vestram patulis brachiis amplexamur, favoris et benivolencie puritatem vestris sinceris affectibus exhibemus, recipientes vos sub nostra specialiet Imperij protectione; ita [item] quod nullo tempore vos a nostris et Imperii dominio et manibus alienari vel extrahi permittemus dantes vobis certitudinem, atque [ItaqueJ plenitudinem gratie et favoris, quam benignus dominus effundere debet ad subditos et fideles, vos gaudeatis in omnibus assecutos, dum modo in nostra fidelitate et servicijs maneatis. Datum in obsidione Faventie anno domini M0 CO Quadragesimo. Mense decembri. XIIII Indictionis.

(Archives du canton de Schwyz.)

« PrécédentContinuer »