Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

inducit, quam si Evangelio credidisset. Cujus ridiculos versus referre piguit. Superest jam, ut tam bene de melioribus literis pæne a puero meriti doleas vices, qui Augusti iram, neque adeo Tiberii successoris sævitiam, nihil non expertus tamen, mollire unquam potuit. Qua causa tam aspere illum læserit, ut nullus veniæ fuerit locus relictus, multi conjiciendo assequi studuerunt; nosque etiam in Notis ea de re sententiam nostram diximus. At, ne plus æquo conjecturæ nostræ favisse dicamur, libenter viris doctis assentimur, qui modum ponere curiositati satius duxerunt in re, quam nescire se quoque velle testatus est Naso, ipse præterea offensus Imperator dissimulavit, quam manes illius solicitare. Cujuscumque ea fuerit generis, ideo exilio mulctatus est: quod fugæ nomine omnibusque modis lenire conatus, Tomis impatientissime, utpote inter Scythas, homines maxime barbaros, sub coelo immitissimo, et longissime ab omnibus amicorum aliisque deliciis remotus, tolerasse testatur. Quanquam ne tam quidem malis suis, neque ægritudine animi confectum fuisse, quam velle videri crediderim; ut scilicet Augusti clementiam, si qua esset, moveret, et reditum suum, vel saltem loci commutationem impetraret. Anno mundi 3957 post Christum natum octavo, cum ipse Naso quinquagesimum ageret, siquidem Hirtio et Pansa Consulibus, adeoque mundi 3907 natus, Urbe ejectus est; domum amplam, quam habuit secundum Capitolium, neque hortos amoenissimos prope viam Flaminiam, nunquam visurus. Tomis ad Ponti Euxini et Danubii oras, quo ablegatus fuerat per novem annos circiter vixit; deinde ibidem fato functus est, Tib. imp. S. Tomitanorum barbariem eo usque molliisse nullus dubito, ut amissum lugerent, ejusque funus quo maximo possent honore prosequerentur. Ceterum Epitaphium Latinum, quod tymbo seu sepulchro ipsius inscriptum, atque anno 1508 repertum nonnulli testantur, neutiquam Augusti vel Tiberii ævum sapere, optime sane viri docti censuerunt. Quinetiam quatuor versus, quibus illud constat, describere tanti non est visum. Generum reliquisse volunt Cornelium

Fidum, qui Perillam scilicet, filiam quam solam habuit, duxit uxorem. Nunc expectas, candide Lector, ut quid ex hac nova operum ejus editione capere possis compendii, ingenue profiteamur: quod quidem ex pauculis sequentibus lineis tibi constabit. Primum omnium admonendus es, non consilio nostro, eo quo tentavimus modo adornatum esse Ovidium, sed Sapientissimi, quantum sors patitur humana, Ducis Montauserii, jussu: cujus quidem viri inclyti prudentiam postquam in his, sicuti in aliis maximis, multo præstantissimam LUDOVICUS MAGNUS in Serenissimi DELPHINI gratiam primo approbavit, deinde Europa tota laudavit, non est verbis supervacaneis ut extollamus. Siquidem illius votis satisfacere, aut, quod suadebat incredibilis ejus beneficentia, et qua dignatus est nos dulcissima clientela, jussa saltem exequi nobis licuisset, spem tibi profecto splendidam faceremus. Namque ille tantus in maximis, postquam ad hæc levia, verà causa, animum demisit, parva esse summum judicium ejus amplius non sivit. Immo desideriis et conatibus nostris nulla si obstitisset sortis perversitas, quoquo pacto literaturæ nostræ tenuitatem compensavissemus. Neque vero aliter, aut Illustrissimi Condomiensis Episcopi Jacobi Benigni Bossuetii, utcumque in Principis institutione olim assidui, defuissent monita, quibus in hoc genere literarum nos aliquando etiam juvit humanissime; aut Nobilissimi P. D. Huetii, in easdem curas cum illo asciti eruditio exercitatissima destituisset, qua nos primo sustentatos benignissime, nequaquam immemores confitemur. Quibus opibus, aliisque postquam nobis carendum fuit, levissima forte videbuntur quæcumque aggressi sumus. Quantulacumque fuerit tamen opella nostra, istud vero assecutos nos esse speramus, ut vel Interpretatione, in locis præsertim difficilioribus accurata, vel Notis, qua fieri potuit festinata perspicuitate ad illa subjectis, non Poëtæ sententia modo, sed ingenium arsque ejus patescerent. Quibus enim, et quibus de causis scriberemus nequaquam obliti, voluptati nobis labor fuit, quæ omnia supervaderet. Ne quis vero jure dereptam sibi

laureolam queri possit, quod passim quæcumque ad scopum spectare credidimus, nostra fecerimus, tametsi, spero, et ex proprio censu nonnulla non contemnenda hauserimus, lubentissime tamen cuivis illud totum, atque alia omnia accepta habere dixerimus. Nicolai Heinsii, viri de literis humanioribus optime meriti, cujusque recordatio bonis cara semper fuerit, secuti sumus emendationes, quippe quas ex Mss. fide, summa diligentia confirmavit. Atque equidem illum, quia immutati textus vulgaris reddenda ratio fuit, appellamus. Ceteris quam meruerunt, suamque præstant illorum bene scripta et facta, ego homuncio augere laudem non possum, quam maximam omnes faciant quibus innotescent ex animo vovemus. Quamobrem ita potius agere decretum fuerit dixi ad Sallustium: cumque ideo nullus conquestus sit, non sine causa læsisse me neminem, ut nunquam in animum induxi meum, ea ratione credidi. Si qua vero aut cogitare ipse commode, aut ex aliorum lucubrationibus fideliter admonere institui, maximum tibi videri debet, quod illa, cujusmodi esse videantur, per editionem nitidam atque accuratam tibi statim et sine omni labore pateant. Illam namque procuravit atque emendavit I. Anissonius, Bibliopola Lugdunensis, cujus eruditionem si pateretur ejus modestia, facile asseruerim, cuique adeo totum opus concredere non sine causa mihi volupe fuit. Cum notior sit, quam ut commendatione mea indigeat, tibi, LECTOR, non illi, quanquam et istud maxime cupiverim, ejus facta mentione prospectum volui. Vive vero lætus, et nostris conatibus fave.

DANIEL CRISPINUS.

P. OVIDII NASONIS

VITA

AB ALDO PIO MANUTIO,

EX EJUS IPSIUS OPERIBUS, COLLECTA.

FUIT Ovidius Sulmonensis: quod ipse sic testatur in Tristibus, IV. eleg. 10.

Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,

Millia qui novies distat ab urbe decem.

Et in Fastis, ubi etiam a Solymo Sulmonem denominatum dicit, lib. IV.

Hujus erat Solymus Phrygia comes unus ab Ida,

A quo Sulmonis mœnia nomen habent.

Sulmonis gelidi patriæ, Germanice, nostræ :

Me miserum, Scythico quam procul illa solo est! Est autem Sulmo in Pelignis, quod ipse sic in Amor. II. eleg. 1.

Hæc quoque composui Pelignis natus aquosis,

Ille ego nequitia Naso poëta meæ.

Et in 11. eleg. 15.

Mantua Virgilio gaudet, Verona Catullo,

Pelignæ gentis gloria dicar ego.

Fuit ex equestri natus familia, ipso dicente in Trist. IV. eleg. 10.

Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis hæres,
Non modo fortunæ munere factus eques.

Et Fastorum VI.

Sancte pater patriæ, tibi plebs, tibi curia nomen
Hoc dedit: hoc dedimus nos tibi nomen eques.

Idem ait et in Ponto IV. eleg. 8.

Seu genus excutias, equites ab origine prima

Usque per innumeros inveniemur avos.

Patrimonium satis amplum habuisse constat; quod ab eodem in Ponto sic ostenditur :

Non meus amissos animus desiderat agros,

Ruraque Peligno conspicienda solo:

Nec quos pomiferis positos in collibus hortos
Spectat Flaminia Claudia juncta viæ.

Item domum non longe a Capitolio: ait enim in Trist. 1. eleg. 3.

Hanc ego suspiciens, et ad hæc Capitolia cernens,

Quæ nostro frustra juncta fuere lari.

Fratrem præterea habuit natu majorem duodecim mensibus, et quod mirum est, eodem, quo ipse, natum die: uterque enim quartodecimo Kalend. Aprilis Minervæ quinquatriis natus est; quod sic ipse in Trist. IV. eleg. 10.

Nec stirps prima fui, genito sum fratre creatus,
Qui tribus ante quater mensibus ortus erat.
Lucifer ambobus natalibus affuit idem:

Una celebrata est per duo liba dies.

Hæc est armiferæ de festis quinque Minervæ,
Quæ fieri pugna prima cruenta solet.

Natus est autem Hirtio et Pansa Coss. qui bello Antoniano apud Mutinam peremti sunt, ut ipse in Trist. IV. eleg. 10.

Editus hinc ego sum, nec non, ut tempora noris,

Cum cecidit fato consul uterque pari.

Cum autem Romæ una cum fratre sub clarissimis et Grammaticis et Rhetoribus plurimum profecisset; legibus, cogente patre, qui humanitatis studia inutilia esse contendebat, cœpit incumbere, et profecit legibus, et honoribus functus est. Sed cum forum displiceret, quod esset majus

« ZurückWeiter »