Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?
O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri,
Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli Diceret: Haec mea sunt; veteres migrate coloni. Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, Hos illi quod nec vertat bene— mittimus haedos.
Certe equidem audieram, qua se subducere colles. Incipiunt, mollique jugum demittere clivo,
Usque ad aquam et veteres, jam fracta cacumina, fagos Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
Quod nisi me quacumque novas incidere lites Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, Nec tuus hic Moeris, nec veveret ipse Menalcas.
Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis Paene simul tecum solatia rapta, Menalca?
Quis caneret Nymphas ? quis humum florentibus herbis Spargeret, aut viridi fontes induceret umbra? Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, Cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras? "Tityre, dum redeo — brevis est via pasce capellas, Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum. Occursare capro- cornu ferit ille caveto."
Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat : "Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua, vae, miserae nimium vicina Cremonae, Cantantes sublime ferent ad sidera cycni.”
Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,
Sic cytiso pastae distendant ubera vaccae, Incipe, si quid habes. Et me fecere poetam Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt Vatem pastores; sed non ego credulus illis.
Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna Digna, sed argutos inter strepere anser olores.
Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, Si valeam meminisse ; neque est ignobile carmen. "Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis? Hic ver purpureum, varios hic flumina circum Fundit humus flores, hic candida populus antro Imminet, et lentae texunt umbracula vites; Huc ades; insani feriant sine litora fluctus."
Quid, quae te pura solum sub nocte canentem Audieram? numeros memini, si verba tenerem.
"Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo Duceret apricis in collibus uva colorem. Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes. Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles: Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim Jam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
Caussando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, Aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae ; Hinc adeo media est nobis via; namque sepulchrum Incipit apparere Bianoris : hic, ubi densas Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus ; Hic haedos depone, tamen veniemus in urbem. Aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur, Cantantes licet usque minus via laedit Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus ; Carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.
QUID faciat laetas segetes, quo sidere terram Vertere, Maecenas, ulmisque adjungere vites Conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo Sit pecori, apibus quanta experientia parcis, Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi Lumina, labentem coelo quae ducitis annum ; Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis ; Et vos, agrestum praesentia numina, Fauni,
Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae : Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem Fudit equum magno tellus percussa tridenti, Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae Ter centum nivei tondent dumeta juvenci ; Ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycaei, Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae, Adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva Inventrix, uncique puer monstrator aratri, Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum, Dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri, Quique novas alitis non ullo semine fruges, Quique satis largum coelo demittitis imbrem; Tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum Concilia, incertum est, urbesne invisere, Caesar,
Terrarumque velis curam, et te maximus orbis Auctorem frugum tempestatumque potentem Accipiat, cingens materna tempora myrto, An deus immensi venias maris, ac tua nautae Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule, Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis, Anne novum tardis sidus te mensibus addas, Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentes Panditur; ipse tibi jam brachia contrahit ardens Scorpios, et coeli justa plus parte reliquit ;
Quidquid eris, nam te nec sperant Tartara regem, Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido; Quamvis Elysios miretur Graecia campos, Nec repetita sequi curet Proserpina matrem- Da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis, Ignarosque viae mecum miseratus agrestes Ingredere, et votis jam nunc adsuesce vocari.
Vere novo, gelidus canis quum montibus humor Liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit, Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer. Illa seges demum votis respondet avari Agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit ; Illius immensae ruperunt horrea messes.
At prius ignotum ferro quam scindimus aequor,
Ventos et varium coeli praediscere morem Cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum,
Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset. Hic segetes, illic veniunt felicius uvae ;
Arborei fetus alibi, atque injussa virescunt
Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua tura Sabaei, At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum? Continuo has leges aeternaque foedera certis Imposuit natura locis, quo tempore primum
« ZurückWeiter » |