Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EPISTOLA XI.

QUID tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
Quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardes,
Smyrna quid et Colophon? Majora minorave fama,
Cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?
An venit in votum Attalicis ex urbibus una,
An Lebedum laudas odio maris atque viarum?
Scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem,
Oblitusque meorum obliviscendus et illis
Neptunum procul e terra spectare furentem.

Sed neque qui Capua Romam petit imbre lutoque
Adspersus volet in caupona vivere; nec qui
Frigus collegit furnos et balnea laudat
Ut fortunatam plene praestantia vitam.

Nec si te validus jactaverit Auster in alto,
Idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod
Paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
Dum licet ac vultum servat fortuna benignum,
Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.
Tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam
Grata sume manu, neu dulcia differ in annum,
Ut quocumque loco fueris vixisse libenter
Te dicas: nam si ratio et prudentia curas,
Non locus effusi late maris arbiter aufert,

5

IO

15

20

25

Coelum non animum mutant qui trans mare currunt.
Strenua nos exercet inertia; navibus atque
Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est,
Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.

30

EPISTOLA XVI.

NE perconteris fundus meus, optime Quinti,
Arvo pascat herum an baccis opulentet olivae,
Pomisne et pratis an amicta vitibus ulmo,
Scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
Continui montes ni dissocientur opaca

Valle, sed ut veniens dextrum latus adspiciat Sol,
Laevum discedens curru fugiente vaporet.
Temperiem laudes. Quid, si rubicunda benigni
Corna vepres et pruna ferant, si quercus et ilex
Multa fruge pecus multa dominum juvet umbra,
Dicas adductum propius frondere Tarentum.
Fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec
Frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus,
Infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.

Hae latebrae dulces, etiam si credis amoenae,
Incolumen tibi me praestant Septembribus horis.
Tu recte vivis si curas esse quod audis.
Jactamus jampridem omnis te Roma beatum ;
Sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas,
Neve putes alium sapiente bonoque beatum,
Neu si te populus sanum recteque valentem
Dictitet occultam febrem sub tempus edendi
Dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
Stultorum incurata pudor malus ulcera celat.
Si quis bella tibi terra pugnata marique
Dicat et his verbis vacuas permulceat aures :
Tene magis salvum populus velit an populum tu
Servet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi
Juppiter; Augusti laudes agnoscere possis:
Cum pateris sapiens emendatusque vocari,
Respondesne tuo dic sodes nomine? Nempe
Vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.

5

10

IS

.20

25

30

Qui dedit hoc hodie cras si volet auferet, ut si
Detulerit fasces indigno detrahet idem.

Pone, meum est: inquit. Pono tristisque recedo.
Idem si clamet furem, neget esse pudicum,
Contendat laqueo collum pressisse paternum,
Mordear opprobriis falsis mutemque colores?

Falsus honor juvat et mendax infamia terret

35

41

Quem nisi mendosum et medicandum? Vir bonus est quis?
Qui consulta patrum, qui leges juraque servat,
Quo multae magnaeque secantur judice lites,
Quo res sponsore et quo causae teste tenentur.
Sed videt hunc omnis domus et vicinia tota
Introrsum turpem, speciosum pelle decora.
Nec furtum feci nec fugi, si mihi dicat
Servus, Habes pretium, loris non ureris, aio.

Non hominem occidi. - Non pasces in cruce corvos.
Sum bonus et frugi. - Renuit negitatque Sabellus :
Cautus enim metuit foveam lupus accipiterque
Suspectos laqueos et opertum miluus hamum.

Oderunt peccare boni virtutis amore;

45

50

Tu nihil admittes in te formidine poenae :

Sit spes fallendi, miscebis sacra profanis ;

Nam de mille fabae modiis quum surripis unum,

Damnum est non facinus mihi pacto lenius isto.

Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,
Quandocumque deos vel porco vel bove placat,
Jane pater! clare, clare quum dixit, Apollo !
Labra movet metuens audiri: Pulchra Laverna,
Da mihi fallere, da justo sanctoque videri,
Noctem peccatis et fraudibus objice nubem.
Qui melior servo, qui liberior sit avarus,
In triviis fixum quum se dimittit ob assem,

55

60

Non video; nam qui cupiet metuet quoque; porro,
Qui metuens vivet liber mihi non erit unquam.

65

Perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui
Semper in augenda festinat et obruitur re.

Vendere quum possis captivum occidere noli;
Serviet utiliter: sine pascat durus aretque,
Naviget ac mediis hiemet mercator in undis;
Annonae prosit; portet frumenta penusque.
Vir bonus et sapiens audebit dicere: Pentheu,
Rector Thebarum, quid me perferre patique

70

Indignum coges?—Adimam bona. — Nempe pecus, rem, 75 Lectos, argentum: tollas licet. In manicis et

Compedibus saevo te sub custode tenebo.

Ipse deus simul atque volam me solvet.

Opinor

Hoc sentit: Moriar; mors ultima linea rerum est.

EPISTOLA XX.

VERTUMNUM Janumque, liber, spectare videris,
Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
Odisti claves et grata sigilla pudico;
Paucis ostendi gemis et communia laudas,
Non ita nutritus. Fuge quo descendere gestis.
Non erit emisso reditus tibi. Quid miser egi?
Quid volui? dices ubi quis te laeserit; et scis
In breve te cogi quum plenus languet amator.
Quodsi non odio peccantis desipit augur,

Carus eris Romae donec te deserat aetas ;
Contrectatus ubi manibus sordescere vulgi
Coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertes,
Aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus, ut ille
Qui male parentem in rupes protrusit asellum
Iratus: quis enim invitum servare laboret ?
Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
Occupet extremis in vicis balba senectus.
Quum tibi sol tepidus plures admoverit aures,

Me, libertino natum patre et in tenui re,

5

ΤΟ

15

20

Majores pennas nido extendisse loqueris,
Ut quantum generi demas virtutibus addas;
Me primis Urbis belli placuisse domique;
Corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum si quis te percontabitur aevum,
Me quater undenos sciat implevisse Decembres
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

25

5

LIBER SECUNDUS.

EPISTOLA I.

QUUM tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes, in publica commoda peccem
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,
Post ingentia facta deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
Componunt, agros assignant, oppida condunt,
Ploravere suis non respondere favorem

Speratum meritis. Diram qui contudit hydram
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domari.
Urit enim fulgore suo qui praegravat artes
Infra se positas ; exstinctus amabitur idem.
Praesenti tibi maturos largimur honores,
Jurandasque tuum per nomen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, sapiens et justus in uno,
Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo,
Cetera nequaquam simili ratione modoque

ΙΟ

15

200

« ZurückWeiter »