Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

405

Ponere duritiem coepere suumque rigorem,
Mollirique mora mollitaque ducere formam.
Mox, ubi creverunt naturaque mitior illis
Contigit, ut quaedam sic non manifesta videri
Forma potest hominis, sed, uti de marmore coepta,
Non exacta satis rudibusque simillima signis.
Quae tamen ex illis aliquo pars humida suco,
Et terrena fuit, versa est in corporis usum ;
Quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa ;
Quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit.
Inque brevi spatio superorum numine saxa
Missa viri manibus faciem traxere virorum,
Et de femineo reparata est femina jactu.
Inde genus durum sumus experiensque laborum,
Et documenta damus, qua simus origine nati.

410

415

LIBER II.

5

REGIA Solis erat sublimibus alta columnis,
Clara micante auro flammasque imitante pyropo,
Cujus ebur nitidum fastigia summa tenebat,
Argenti bifores radiabant lumine valvae.
Materiem superabat opus : nam Mulciber illic
Aequora caelarat medias cingentia terras,
Terrarumque orbem, coelumque quod imminet orbi.
Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum,
Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem
Aegaeona suis immania terga lacertis,
Doridaque et natas, quarum pars nare videntur,
Pars in mole sedens virides siccare capillos,
Pisce vehi quaedam ; facies non omnibus una,
Nec diversa tamen : qualem decet esse sororum.
Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque

IO

15 20

25

30

Fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
Haec super imposita est coeli fulgentis imago,
Signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.
Quo simul acclivo Clymeneia limite proles
Venit, et intravit dubitati tecta parentis,
Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus,
Consistitque procul : neque enim propiora ferebat
Lumina. Purpurea velatus veste sedebat
In solio Phoebus claris lucente smaragdis.
A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus
Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae,
Verque novum stabat cinctum florente corona;
Stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat;
Stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis,
Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
Inde loco medius rerum novitate paventem
Sol oculis juvenem, quibus adspicit omnia, vidit,
Quaeque viae tibi causa? quid hac, ait, arce petisti,
Progenies, Phaëthon, haud infitianda parenti?
Ille refert: 0 lux immensi publica mundi,
Phoebe pater, si das hujus mihi nominis usum
Nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,
Pignora da, genitor, per quae tua vera propago
Credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.
Dixerat; at genitor circum caput omne micantes,
Deposuit radios propiusque accedere jussit,
Amplexuque dato, Nec tu meus esse negari
Dignus es, et Clymene veros, ait, edidit ortus ;
Quoque minus dubites, quodvis pete munus, et illud
Me tribuente feres : promissi testis adesto
Dis juranda palus, oculis incognita nostris.
Vix bene desierat, currus petit ille paternos
Inque diem alipedum jus et moderamen equorum.
Poenituit jurasse patrem, qui terque quaterque
Concutiens illustre caput, Temeraria, dixit,
Vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret

35

40

45

50

55

60

65

Non dare! Confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.
Magna petis, Phaëthon, et quae nec viribus istis
Munera conveniunt nec tam puerilibus annis.
Sors tua mortalis : non est mortale, quod optas.
Plus etiam, quam quod superis contingere fas est,
Nescius affectas. Placeat sibi quisque licebit ;
Non tamen ignifero quisquam consistere in axe
Me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,
Qui fera terribili jaculatur fulmina dextra,
Non agat hos currus : et quid Jove majus habemus ?
Ardua prima via est et qua vix mane recentes
Enituntur equi. Medio est altissima coelo;
Unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
Fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
Ultima prona via est, et eget moderamine certo.
Tunc etiam, quae me subjectis excipit undis,
Ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
Adde quod assidua rapitur vertigine coelum,
Sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit
Impetus, et rapido contrarius evehor orbi.
Finge datos currus. Quid ages ? Poterisne rotatis
Obvius ire polis, ne te citus auferat axis ?
Forsitan et lucos illic urbesque deorum
Concipias animo delubraque ditia donis
Esse. Per insidias iter est formasque ferarum.
Utque viam teneas nulloque errore traharis,
Per tamen adversi gradieris cornua Tauri,
Haemoniosque arcus, violentique ora Leonis,
Saevaque circuitu curvantem brachia longo
Scorpion, atque aliter curvantem brachia Cancrum.
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
Quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
In promtu reġere est : vix me patiuntur, ubi acres
Incaluere animi, cervixque repugnat habenis.

70

75

80

85

90

95

I00

105

At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
Nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.
Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas,
Pignora certa petis : do pignora certa timendo,
Et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
Ecce meos, utinamque oculos in pectora posses
Inserere et patrias intus deprendere curas !
Denique quicquid habet dives, circumspice, mundus,
Eque tot ac tantis coeli terraeque marisque
Posce bonis aliquid : nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,
Non honor est. Poenam, Phaëthon, pro munere poscis.
Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ?
Ne dubita : dabitur — Stygias juravimus undas
Quodcumque optaris ; sed tu sapientius opta.

Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat,
Propositumque premit flagratque cupidine currus.
Ergo, qua licuit, genitor cunctatus, ad altos
Deducit juvenem, Vulcania munera, currus.
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;
Per juga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae
Clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur opusque
Perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores et plena rosarum
Atria. Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit
Lucifer et coeli statione novissimus exit.
At pater, ut terras mundumque rubescere vidit
Cornuaque extremae velut evanescere Lunae,
Jungere equos Titan velocibus imperat Horis.
Jussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes,
Ambrosiae suco saturos, praesepibus altis
Quadrupedes ducunt, adduntque sonantia frena.
Tum pater ora sui sacro medicamine nati
Contigit et rapidae fecit patientia flammae,

IIO

115

I20 125

130

135

140

Imposuitque comae radios, praesagaque luctus
Pectore sollicito repetens suspiria dixit :
Si potes his saltem monitis parere parentis,
Parce, puer, stimulis, et fortius utere loris :
Sponte sua properant; labor est inhibere volentes.
Nec tibi directos placeat via quinque per arcus.
Sectus in obliquum est lato curvamine limes,
Zonarumque trium contentus fine polumque
Effugit australem junctamque aquilonibus Arcton.
Hac sit iter; manifesta rotae vestigia cernes.
Utque ferant aequos et coelum et terra calores,
Nec preme nec summum molire per aethera currum :
Altius egressus coelestia tecta cremabis,
Inferius terras; medio tutissimus ibis.
Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,
Neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram :
Inter utrumque tene.

Fortunae cetera mando,
Quae juvet et melius quam tu tibi consulat, opto.
Dum loquor, Hesperio positas in litore metas
Humida nox tetigit. Non est mora libera nobis ;
Poscimur, et fulget tenebris Aurora fugatis.
Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus
Est tibi, consiliis, non curribus utere nostris,
Dum potes et solidis etiam nunc sedibus adstas,
Dumque male optatos nondum premis inscius axes.
Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris.
Occupat ille levem juvenili corpore currum,
Statque super manibusque datas contingere habenas
Gaudet, et invito grates agit inde parenti.
Interea volucres, Pyroëis, Eous, et Aethon,
Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras
Flammiferis implent pedibusque repagula pulsant.
Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,
Repulit; et facta est immensi copia mundi,
Corripuere viam, pedibusque per aëra motis
Obstantes scindunt nebulas, pennisque levati

145

[ocr errors]

150

155

« ZurückWeiter »