Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Liy. 2092 (3.

DE

MORUM IN VIRGILII

AENEIDE HABITU.

DISSERTATIO

QUAM AD SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES
AB AMPLISSIMO IN UNIVERSITATE FRIDERICIA
WILHELMIA RHENANA PHILOSOPHORUM
ORDINE RITE IMPETRANDOS

SCRIPSIT

I. H. LAURENTIUS LERSCH

AQUISGRANENSIS.

BONNA E

TYPIS CAROLI GEORGIL

MDCCCXXXVI.

24A

[merged small][merged small][ocr errors]

PRAEFATIO.

#1

Inter multa illa, quibus enunciatis Niebuhrius aliquando, in antiquitatis investigatione verum haud raro feliciter vaticinans et dispiciens, admirationem movebat omnium fere, qui in his rebus versantur, extat etiam belle et literate dictum aliquod, a proposito meo non abhorrens, in operis illius, quod immortalitati ipsum consecravit, historiae Romanae volumine I. p. 217. sqq., quo loco paucis verbis Virgilium et poetam et hominem ita delineat, ut perfectius quidquam de hoc vate dici posse, multi negaverint. Inprimis vero praedicat vestigia illa doctrinae in Aeneide subtilioris ac late patentis, quam Romani tantopere sint admirati, recentiores autem

7

[ocr errors]

negligant atque ignorent. Idem p. 112. not. 317. Virgilio vindicat magnam illam et in historia

et in antiquitatum omni genere eruditionem, a scholiastis summo iure toties laudatam. Quae eadem Niebuhrius variata et exemplis quibusdam firmata olim in scholis quoque, quas de antiquitatibus Romanis habuit, saepenumero protulit. Quibus verbis menti meae iam tum alte impressis Virgilii Aeneidi operam dare maiorem apud animum meum statueram: et si quod in hoc studio novum profero, dicto illius impellebar viri, cuius memoriam omnes excipient anni consequentes; si forte in his explicandis et interpretandis rectius quid senserim prioribus, viris debeo ceteris praeclarissimis et in hac inprimis nostra et in Berolinensi literarum sede a me frequentatis, quos etiamnum florere suavique gaudere luce deo optimo gratias habeo maximas.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

:

F

Quotquot adhuc in explicanda Aeneide ela. boraverunt, eorum duo praecipue extant genera, quorum alterum Virgilium mores heroicae aetatis constanter et ubique servasse statuit, alterum vero, eum nonnunquam in bis describendis errasse, contendit. Priorem sententiam amplectuntur quum plures medii aevi interpretes, tum Tittmannus, qui libellum De Virgilio Homerum imitante Vitebergae. edidit.Qui p. XI. in Aeneide salvum et integrum heroicorum temporum ingeuium, omnium heroum mores, sententias et facta heroicae aetati consentanea praedicat. Posteriori vero quum priores tum plurimi recentiorum adhaerent. Audias Gerardum Ioannem Vossium Institut. Poetic. I. c. 3. De poetarum erroribus. Qui §. 5. haec declamat: Quid quod nec huiusmodi culpas effugere valuit Maronis maiestas? Apud quem

.

[ocr errors]

1

« ZurückWeiter »