Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

NOTE

1 Puellis] Alii, amicis; hoc est, insigne ; equites vero qui patrimonium meretricibus. dilapidaverant, annulos equestres de

2 Desisti] Hoc est, desiisti esse eques. Annulus enim equitum erat

ponere cogebantur.

VI.

IN EUCTUM.

ARCHETYPIS vetuli nihil est odiosius Eucti.
Ficta Saguntino cymbia malo luto.
Argenti furiosa sui cum stemmata narrat
Garrulus, et verbis mucida vina facit.
Laomedonteæ fuerant hæc pocula mensæ;
Ferret ut hæc, muros struxit Apollo lyra.
Hoc cratere ferox commisit prælia Rhæcus
Cum Lapithis: pugna debile cernis opus.

Nihil est molestius archetypis senioris Eucti. Cymbia plus mihi placent formata ex luto Saguntino. Cum loquax refert fumosa stemmata sui argenti, et vina contrahunt mucorem ex verbis ejus. Hæc pocula, inquit, apposita fuerant mensæ Laomedontis; ut hæc consequeretur, Apollo lyra ædificavit mania: vehemens Rhacus hoc cratere pugnavit cum Lapithis: vides opus comminutum illo certamine. Hi duo

1 Codd. Florent. et Pulmanni: nihil est studiosius illo.-3 Argenti fumosa Lipsius lib. 1. cap. 5. Vide Var. Notas. cum stegmata narrat codex Vaticanus. -4 Thuan. exhibet: mucina vina.—7 Rhætus in edd. vett. Rhœcus codd. Beverlandi et Pulman.-8 In quibusdam distinguitur: Cum Lapithis pugna:

NOTE

1 Archetypis] Archetypa pocula intellige, vetustissima et primi exemplaris.

2 Saguntino] Fictiles cyathos interpretare ex argilla Saguntina. Vide lib. IV. Epig. 46. 'Cymbia' vero, inquit Macrobius Saturn. lib. v. cap. 21. sunt pocula a cymba dicta: quod et apud Græcos, et apud nos ab illis trahentes, navigii genus est,' &c.

3 Furiosa [fumosa] sui] Alii legunt furiosa. Sed placet fumosa: sic enim Cicero et Seneca 'fumosas imagines' dixere, obductas nempe caligine; et Juvenalis Sat. VIII. Fumosos equitum cum dictatore magistros.' Sensus est ergo: Dum nobilitatem et antiquitatem suorum poculorum verbosius narrat Euctus, vinum interim

effusum mucescit, et vappa fit. Poëta ostendit nimia loquacitate corrumpi cibos etiam optimos, hoc est, convivis ingratos fieri.

5 Laomedonte] Laomedon fuit rex Trojæ, qui Neptuno et Apollini certum auri pretium promiserat, ut Trojam muris cingerent. Poëta posuit pocula aurea pro auro. Ovid. Met. XI. 'Phrygiæque tyranno Ædificant muros pacto pro mœnibus auro.'

7 Pralia Rhacus] Lapitharum et Centaurorum pugnam lege apud Ovid. Met. XII. Sed Rhæcus, inquit Ovidius, torre pugnavit, Theseus vero

cratere.

8 Pugna debile] Hoc est, craterem illa pugna imminutum.

Hi duo longævo censentur Nestore fundi:
Pollice de Pylio trita columba nitet.
Hic scyphus est, in quo misceri jussit amicis
Largius Æacides vividiusque merum.
Hac propinavit Bytiæ pulcherrima Dido

In patera, Phrygio cum data cœna viro est.
Miratus fueris cum prisca toreumata multum,
In Priami cyathis Astyanacta bibes.

10

15

fundi æstimantur senis Nestoris causa; columba fulget attrectata manu Pylia. Hic est scyphus, in quo Achilles imperavit plenius infundi amicis, et ipse potavit merum. Formosissima Dido in hac patera propinavit Bytiæ, cum cœna data est Phrygio marito. Cum multum miratus fueris antiqua toreumata, potabis Astyanacta in cyathis Priami.

debile, &c.-10 Beverlandi Ms. columna nitet.-12 Edd. vett. et bibit ipse merum. Codex Pulmanni: et bibit usque merum. Lectionem nostram testantur codd. Thuan. et Florent.-16 Et Priami calathis codd. Florent. et Pulmanni. Alii pro bibes legunt bibis. Vide Var. Notas.

NOTE

9 Hi duo] Sensus est: Hoc pocu. lum, quod habet duos fundos, pluris æstimatur propter senem Nestorem, ad quem pertinuit. Ab Homero Iliad. A. describitur, atque ab Eustathio fuse explicatur. Variæ sunt Grammaticorum opiniones, opusne fuerit unum, an gemini crateres, alterque alteri impositus. 'Αμφικύπελλα vocant Græci. Turnebus lib. XXIII. cap. 23. Hesychius, ἀμφικύπελλον dicit περιφεpès TоThρov, hoc est, rotundum poculum. Athenæus lib. xi. ait, poculum illud habuisse duos fundos. Vide animadversiones Casauboni cap. 12. lib. citato.

10 Trita columba] Hoc est, sæpius attrectata columba, quæ prominebat insculpta in illo poculo: quo enim magis aurum teritur, tanto magis nitescit. De Pylio Nestore sæpius dictum.

11 Jussit amicis] Ulyssi, Ajaci, Phoenici, qui ab Agamemnone ad placandum ipsum Achillem missi fuerant.

12 Vividiusque [et bibit ipse] merum] Alii, usque merum. Alii, vividiusque

merum.

13 Bytia] Virgil. Æn. 1. convivium describit, quo Æneam Phrygium excepit Dido: 'Tum Bytiæ dedit increpitans, &c.

15 Prisca toreumata] Quæ sunt opera torno facta. Lib. IV. Epig. 39.

16 Astyanacta bibes] Id est, ut aiunt Interpretes: Novum vinum bibendum porriget Euctus in poculis vetustissimis. Notus est senex Priamus, cujus nepos fuit Astyanax Hectoris filius. Hunc versum non intelligo. Astyanacta enim pro vino novo sumi, mente assequi nequeo. Videat lector.

VII.

IN CINNAM.

Hoc agere est causas, hoc dicere, Cinna, diserte,
Horis, Cinna, decem dicere verba novem?
Sed modo clepsydras ingenti voce petisti

Quatuor: o quantum, Cinna, tacere potes !

O Cinna, proferre novem verba decem horis, an hoc est orare causas, et ornate dicere? at paulo ante summa voce postulasti quatuor clepsydras: o Cinna, quantum potes silere!

3 Si modo codex Pulmanni.-4 Codd. Vat. et Florent. dicere Cinna potest. Codex Farnabii: O quantum dicere, Cinna, potes?

NOTE

3 Sed modo clepsydras] Quæ erant horologia aquaria, de quibus, et de temporis spatio quod metirentur singulæ clepsydræ, diximus lib. vi. Epig. 35. Sensus est: O Cinna, cum nondum orationem absolvisses decem

horis, quatuor adhuc clepsydras a judicibus petiisti ad dicendum.

4 Quantum, Cinna, tacere potes] Hoc est, adeo lente verba profers, ut potius silere quam loqui videaris.

VIII.

AD JANUM DE REDITU CÆSARIS.

PRINCIPIUM des, Jane, licet velocibus annis,
Et revoces vultu sæcula longa tuo:
Te primum pia thura rogent, te voce salutent;
Purpura te felix, te colat omnis honos:

O Jane, quamvis des initium annis fugacibus, et tuo vultu reducas longa sæcula: pia thura primum supplicent tibi, et vota fiant tibi: et beata purpura, et

Ad Janum inscribitur in Ald. Junt. Colin. Gryph. Plant. Junian. Lang. &c. -2 Et renoves codex Pulmanni. sæcula multa in codice Florent.-3 Codex Florent. pia turba rogent ; i. e. populus, plebs : ut infra Epig. 15. Nisi velimus per piam turbam notare sacerdotes, quod non ita absurdum. te vota; salutet Purpura codex Pulmanni.

NOTE

1 Principium des] Vide Epig. 2. supra.

2 Et revoces] Alii, renoves vultu tuo ; hoc est, tuis calendis, a quibus annus ducit initium.

servat, ad alios Deos supplicibus aditum patefaciat, hac de causa, inquit Ovid. Fast. 1. primum Jano supplicabant antiqui.

4 Purpura] Hoc est, purpurati con3 Te primum] Ut Janus, qui limina sules, qui mense Januario fasces su

Tu tamen hoc mavis, Latiæ quod contigit urbi,
Mense tuo reducem, Jane, videre Deum.

5

omnis dignitas veneretur te : nihilominus magis hoc tibi placet, quod accidit urbi Latiæ, spectare Deum reversum mense tuo.

NOTE mebant. Ovid. Fast. 1. Jamque novi præeunt fasces; nova purpura fulget,' &c.

Omnis honos] Hoc est, quilibet magistratus.

5 Hoc mavis] Domitianum nempe reducem videre, quam coli ab omnibus magistratibus mense Januario tibi dedicato.

IX.

AD QUINTUM DE HYLA.

SOLVERE dodrantem nuper tibi, Quinte, volebat
Lippus Hylas: luscus vult dare dimidium.
Accipe quamprimum: brevis est occasio lucri.
Si fuerit cæcus, nil tibi solvet Hylas.

O Quinte, nuper Hylas lippiens volebat tibi solvere novem uncias: captus uno oculo vult dare sex. Accipe statim: occasio quæstus faciendi brevis est. Si Hylas excæcatus fuerit, nihil tibi solvet.

Ad Quintum inscriptio est in edd. vett. Ald. Junt. Colin. Gryph. Pulman. Lang. Plant. Junian. &c.

NOTE

1 Solvere dodrantem] Hoc est, novem uncias plerumque summa credita, sicut hæreditas, dividitur in duodecim uncias, quæ assem efficiunt: hic vero Hylas debitor cum lippiret, novem tantum uncias propter hunc

X.

morbum Quinto suo creditori solvere volebat; mox amisso uno oculo, sex tantum reddere voluit, quas breviter accipiendas festive monet Poëta, ne Hyla cæco facto solidum assem perderet Quintus.

DE BASSO.

EMIT lacernas millibus decem Bassus

Tyrias coloris optimi: lucrifecit.

Adeo bene emit? inquis: immo non solvit.

Bassus mercatus est decem millibus lacernas Tyrias optimi coloris; lucratus est. Adeone vili pretio mercatus est? immo non solvit.

3 Alii legunt: immo non solvet.

NOTE

1 Millibus decem] Sestertium scilicet. De lacernis, quæ togis superinduerentur ad arcenda frigora, sæpius dictum supra.

3 Immo non solvit] Vel quod solvendo non esset, vel quod illas lacernas forte suffuratus esset Bassus.

XI.

AD CÆSAREM DOMITIANUM.

PERVENISSE tuam jam te scit Rhenus in urbem :
Nam populi voces audit et ille tui.
Sarmaticas etiam gentes, Istrumque, Getasque
Lætitiæ clamor terruit ipse novæ.

Dum te longa sacro venerantur gaudia Circo,
Nemo quater missos currere sensit equos.
Nullum Roma ducem, nec te sic, Cæsar, amavit:
Te quoque jam non plus, ut velit ipsa, potest.

5

Rhenus jam novit te rediisse in tuam urbem: nam et ille audit acclamationes tui populi. Clamor ipse novi gaudii terrefecit gentes Surmaticas, et Danubium, et Getas. Dum applausus diuturni colunt te sacro clivo, nullus sensit currere equos quater emissos. O Cæsar, Roma nullum imperatorem sic dilexit, nec te ipsum antea. Jam etiam nequit amare te magis, licet ipsa cupiat.

6 Beverlandi Ms. sentit equos.-7 Gruterus malebat nisi te sic. Raderns tamen pro recepta stat ; quem vide in Var. Notis. Ant. de Rooy proposuit: Ullum Roma ducem, nec te sic, Cæsar, amavit? vel: Ullum Roma ducem, ceu te, sic, Cæsar, amavit? vel denique: Nullum Roma ducem, ceu te, sic, Cæsar, amavit.

[blocks in formation]

UXOREM quare locupletem ducere nolim,

Quæritis? uxori nubere nolo meæ.

Rogatis cur nolim ducere uxorem locupletem? nolo nubere uxori mea. O Prisce,

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »