Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cilius te fatigare possunt, quam nos satiare, omnis versus ingereret. Quamvis autem Epigrammata severissimis quoque, et supremæ fortunæ 6d viris ita scripta sint, ut mimicam7* verborum licentiam affectasse videantur: ego tamen illis non permisi tam lascive loqui, quam solent. Cum pars libri et major et melior ad majestatem sacri nominis tui allegata sit, meminerit non nisi religionis purificatione lustratus accedere ad templa debere. Quod ut custoditurum me lecturi sciant, in ipso libelli hujus limine 1o profiteri brevissimo placuit Epigrammate.

[ocr errors]

10

varent divino tuo pudori memoriam suorum præconiorum, quæ possunt facilius afferre tibi tædium, quam nobis satietatem. Licet autem viri etiam gravissimi, et suprema fortunæ ita fecerint Epigrammata, ut videantur affectasse nimiam licentiam verborum: nihilominus ego non concessi illis loqui tam libere, quam solent, cum pars libri et major et melior dirigatur ad majestatem sacri tui nominis. Recordetur non debere adire templa nisi purgatus lustratione religionis. Quod me observaturum ut teneant lectores, placuit id polliceri brevissimo Epigrammate in ipso principio hujus libri.

quoniam quid subinde.—5 Ald. Junt. et Colin. omnes versus ingererent.—6 In quibusdam, summæ fortuna: et sic codex Pulmanni.-7 Codex Pulmanni habet, mimicam vel inimicam, ambigua scriptura. Vide nos ad Catull. Carm. LXIV. 288. 289. Alii legunt, mimam; unde nimiam in edd. vett. Ald. Junt. et Colin.-8 Codd. Vatt. Florent. et Pulmanni: non nisi religiosa; et sic edidit Scriverius.-9 Beverlandi Ms. lustratos, quod etiam conj. Gruterus, dubitanter vero.-10 Ald. Junt. Colin. Gryph. in ipso libello hujus nomine: Beverlandi Ms. in ipso libelli hujus omine.

NOTE

d Et suprema fortunæ] Alii, summæ: Quos viros enumerat Plinius Junior lib. v. Epist. 3. dum ostendit Epigrammata quidem lasciva, sed gravissimorum virorum exemplo scripsisse se.

e Mimicam [nimiam] Alii legunt,

I.

mimicam, alii, mimam.

f Tamen illis] Epigrammatibus nempe, quibus conveniunt lasciviæ.

Non nisi] Deus enim est Domitianus. Lib. v. Epig. 8. Deos vero adire non licet nisi purgato. Legunt alii, Non nisi religiosa purificatione.

AD LIBRUM SUUM.

LAURIGEROS domini, liber, intrature Penates,

Disce verecundo sanctius ore loqui.

O liber ingressure laureatam domum domini, disce loqui castius ore pudico. Nu

In hoc Epigrammate nil variant scripti aut impressi.

Nuda recede Venus: non est tuus iste libellus.
Tu mihi, tu Pallas Cæsariana, veni.

da Venus remove te, iste liber non tibi dicatur. Tu, o Pallas Cæsariana, tu accede ad me.

[blocks in formation]

Cum paulo ante Janus, fastorum parens et pater, spectaret victorem Danubii, non credidit sufficere sibi tot vultus, atque expetiit habere plures oculos, et simul omni lingua locutus, pollicitus est domino orbis et Deo rerum quater senectutem Nestoris. O Jane pater, obsecramus adjungas tuam.

1 Codex Pulmanni exhibet: puterque Janus.—2 Istro in eodem pro Istri.7 Pyliam pater senectam Beverlandi Ms.—8 Addas Jane tuam pater Ald. Junt. Colin. Gryph. Lang. Plant. Junian. Delph. aliæ. Lectionem nostram exhibet codex Pulmanni.

NOTÆ

1 Fastorum genitor] Fasti sunt libri qui singulorum annorum gesta continent, quorum patrem Janum dicit, quia ille, ut dicit infra Epig. 8. principium dat velocibus annis. Fuit autem Janus rex Italiæ antiquissimus, cui mortuo atque inter Deos relato primus anni mensis dicatus est.

2 Victorem Istri] Id est, Sarmata rum incolentium ripas Danubii seu Istri.

3 Tot vultus] Janum bifrontem, alii, quod annum elapsum respiciat, incipientem vero prospiciat ; alii quadrifrontem dixere, propter quatuor anni tempestates, aut quatuor elementa. Lege Ovid. Fast. I.

4 Optavitque oculos] His verbis vehemens videndi Cæsaris desiderium exprimit Poëta.

7 Pyliam senectam] De ætate Nestoris egimus supra. Ovid. in Epis

NOTE

tola I.

'Nos Pylon, antiqui Neleia Janus enim utpote Deus immortalis Nestoris arva, Misimus.'

8 Addas tuam] Immortalem nempe;

III.

est.

AD MUSAM.*

QUINQUE satis fuerant; nam sex, septemve libelli,

Est nimium: quid adhuc ludere, Musa, juvat?
Sit pudor, et finis: jam plus nihil addere nobis
Fama potest: teritur noster ubique liber.
Et cum rupta situ Messalæ saxa jacebunt,
Altaque cum Licini marmora pulvis erunt:
Me tamen ora legent, et secum plurimus hospes
Ad patrias sedes carmina nostra feret.

5

Quinque libri, vel sex, et septem satis superque erant, et quidem nimis: o Musa, quid placet jocari adhuc? Sit verecundia et terminus: fama jam nihil amplius potest adjungere nobis: noster liber attrectatur ubique. Et cum saxa Messalæ fracta situ eversa erunt, et marmora excelsa Licini redigentur in pulverem ; nihilominus legar ab hominibus, et multi peregrini secum portabunt nostros versus in patriam.

1 Ant. de Rooy proposuit: Quinque satis fuerat; nam sex septemve libellis Est nimium; hac constructione: Satis fuerat (ludere) quinque libellis ; nam nimium est ludere sex septemve. Quinque satis fuerunt, vel sex septemque libelli Junt. an. 1512. Quinque satis fuerant, vel sex septemque libelli Ald. Colin. Gryph. Lang. Pulman. Plant. Junian. aliæque vett. Codd. Thuan. et Vat. firmant nostram lectionem.-2 Et nimium edd. vett. Est nimium codd. Pulmanni, Vat. Florent. alii.-5 Messalla saxa jacebunt Beverlandi Ms.-6 Licinia vel Licina in cod. Palatino, quod ultimum si admittamus, illud cum erit præpositio, non adverbium.-7 Me tamen orbe legent conj. Ant. de Rooy. Cf. lib. 1. Epig. 2. lib. v. Epig. 13. lib. vi. Epig. 64. et hoc lib. Epig. 61. Sed vide lib. 1. Epig. 95. Ovid. Met. xv. 878. ex Pont. III. 4. 54. Tibull. III.

NOTE

* Ad Musam] Inscribunt alii: De suo Epigrammatum scribendorum studio.

1 Nam [vel] sex] Alii: nam sex, septemve libelli Est nimium.

5 Messala saxa] Hoc est, tumuli lapidei et marmorei citius peribunt quam mei versus. Lib. x. Epig. 2. Marmora Messalæ findit caprificus.' Quintilianus lib. x. 'Messala nitidus, et candidus, et quodammodo præ se ferens in dicendo nobilitatem

suam,' quem et disertum vocat Horatius de Arte Poëtica.

6 Cum Licini] Hoc est, cum jacebunt marmoreæ ædes, aut potius marmorea sepulcra Licini, de quo lib. 11. Epig. 32. et Senec. Epist. 120. Fuit autem Licinus libertus Augusti ditissimus, de quo illud distichum: Marmoreo Licinus tumulo jacet, at Cato parvo, Pompeius nullo: quis putet esse Deos?'

Finieram, cum sic respondit nona sororum,
Cui coma, et unguento sordida vestis erat:
Tune potes dulces, ingrate, relinquere nugas?
Dic mihi, quid melius desidiosus ages?

An juvat ad Tragicos soccum transferre cothurnos?
Aspera vel paribus bella tonare modis?
Prælegat ut tumidus rauca te voce magister,
Oderit et grandis virgo bonusque puer?

10

15

Scribant ista graves nimium, nimiumque severi,
Quos media miseros nocte lucerna videt.
At tu Romano lepidos sale tinge libellos :
Agnoscat mores vita legatque suos.

20

Dixeram, cum sic reposuit nona sororum, quæ habebat cæsariem et vestem sordidatam unguento: O immemor, potesne tu missas facere suaves ineptias? Dic mihi quid tu otiosus facies melius? An placet transferre soccum ad cothurnos Tragicos, aut paribus metris tonare acerba bella, ut turgidus magister prælegat te rauca voce, et adulta puella oderit, et bonus puer? Nimis graves, et nimis austeri componant ista, quos media nocte infelices spectat lucerna. Sed tu imbue festivos libros sale

14. 23. et illud Ennii quod imitatus est Virg. Georg. 111. 9.-13 Annuat ad tragicos soccum transire Beverlandi Ms.-14 Aspera vel patribus in codice Florentino. Dan. Heinsius ad Claudian. Paneg. in Prob. et Olyb. Cons. 208. nostram lectionem, bella tonare, vindicat, quamvis in multis libris legatur, bella sonare. Vide ad Epig. 23. hujus libri.-15 Perlegat ut in edd. vett. Prælegat ut codex Pulmanni. Vide ad lib. 1. Epig. 36.-17 Scribunt ista graves potius codex Pulmanni.—20 Agnoscat mores aucta codex Vaticanus.—

NOTE

9 Nona sororum] Thaliam intelligunt Interpretes, cum illam unguento sordidam dicat Poëta: etenim ante cœnam ungebantur antiqui; Thalia vero, inquiunt Raderus et Farnabius, apta erat conviviis.

13 Ad Tragicos] Soccus Comodorum erat proprius, cothurnus Tragœdorum. Lib. III. Epig. 20. Hoc est: An placet missos facere versus leviores, graves scribere?

14 Tonare modis] Heroicis versibus

arma canere.

15 Prælegat] Ut hodie in scholis Virgilius, Homerus, et alii præleguntur. Alii, perlegat.

16 Oderit et grandis] Hinc liquet

et ipsas puellas olim legendis et memoriter discendis auctoribus operam dedisse, quæ cum aliquando vapularent, quod versus memoriter non tenerent, ipsis libris irascebantur, quos etiam lacerabant.

18 Lucerna videt] Noctu ad lucernam opera sua componebant graves auctores. Juvenalis Sat. I. • Hæc ego non credam Venusina digna lucerna?' Notum est hoc verbum, Tòv λúxvov ősei lucernam olet, de sermone multo studio elucubrato.

20 Agnoscat] Hoc est, homines meis in libris agnoscant sua vitia et sua; virtutes.

Angusta cantare licet videaris avena,

Dum tua multorum vincat avena tubas.

Romano: vita intelligat et legat suos mores. Quamvis videaris canere tenui avena, modo tua avena superet tubas multorum.

[blocks in formation]

AD CÆSAREM DOMITIANUM, VEL, UT ALII, GERMANICUM.
QUANTUS, io, Latias mundi conventus ad aras
Suscipit, et solvit pro duce vota suo!

Non sunt hæc hominum, Germanice, gaudia tantum;
Sed faciunt ipsi nunc, puto, sacra Dei.

Quantus io concursus ex orbe toto nuncupat, et solvit vota ad altaria Romana pro suo Imperatore! Soli enim homines, o Germanice, non lætantur; at, opinor, ipsa et Numina dant operam rebus divinis.

Ad Cæsarem Domitianum inscriptio est in edd. vett.-1 Latias mundi concentus in Beverlandi Ms.-3 Nam non hæc Ald. Junt. Colin. Gryph. Plant. Junian. Lang. Delph. &c. et sic legit Scriverius. Nec sunt Beverlandi Ms. Non sunt codex Pulmanni.

[blocks in formation]

DUM donas, Macer, annulos puellis;
Desisti, Macer, annulos habere.

O Macer, dum das annulos puellis: o Macer, desiisti habere annulos.

1 Alii legunt: annulos amicis; i. e. impuris fœminis, in quas aurum et opes effundis.

« ZurückWeiter »