Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

VIRGILII MARONIS

OPERA ,

AD USUM SOHOLARUM.

TOURS,

CHEZ AD MAME ET CIE, IMPRIMEURS-LIBRAIRES.

1839.

[merged small][merged small][ocr errors]

VIRGILII MARONIS

BUCOLICA.

ECLOGA I.

ARGUMENTUM.

Octavianus veteranos suos in eorum agros immiserat qui Cassii et Bruti

partes secuti erant. Patriâ exsul Melibæus in Tityrum incidit, qui securus otiosusque fistulam inflabat. Calamitatem suam deflet alter ; alter fiduciæ suæ causam aperit. Sub Tityri nomine fortunam suam adumbravit poeta , qui, patriâ Mantuâ veteranis traditâ , ipse Roa mam profectus , ab Augusto obtinuit ut agri sibi restituerentur. (Vid. not. ad Ecl. IX, 27.)

MELIBOEUS, TITYRUS.

MELIBOEUS.

TITYRUS.

TITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui musam meditaris avená;
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra,
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.
O Melibee, Deus nobis hæc otia fecit :
Namque erit ille mihi semper Deus ; illius aram
Sæpè tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere quæ vellem calamo permisit agresli.
Non equidem invideo; miror magis: undique totis
Usque aded turbatur agris ! En ipse capellas

MELIBOE US.

« ZurückWeiter »