P. Virgilii Maronis carmina

Cover
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Inhalt

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 39 - O mihi tarn longae maneat pars ultima vitae, Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta : Non me carminibus vincet nee Thracius Orpheus, 55 Nee Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Seite 202 - Charybdis 420 obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras erigit alternos, et sidera verberat unda.
Seite 445 - Hic Venus, indigno nati concussa dolore, dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo ; non illa feris incognita capris gramina, cum tergo volucres haesere sagittae...
Seite 41 - Apollo. grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae ; pro molli viola, pro purpureo narcisso carduus et spinis surgit paliurus acutis. spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, 40 pastores ; mandat fieri sibi talia Daphnis ; et tumulum facite, et tumulo super addite carmen : ' Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos, formosior ipse.
Seite 394 - Nescia mens hominum fati sortisque futurae et servare modum, rebus sublata secundis ! Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum intactum Pallanta et cum spolia ista diemque oderit.
Seite 445 - Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, 435 fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello defensum dabit et magna inter praemia ducet. Tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.
Seite 302 - Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas — tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis purpureos spargam flores animamque nepotis his saltern accumulem donis, et fungar inani 885 munere.
Seite 270 - Veneris monumenta nefandae ; hie labor ille domus et inextricabilis error ; magnum reginae sed enim miseratus amorem Daedalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit, caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam 30 partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
Seite 341 - ... primus ab aetherio venit Saturnus Olympo arma lovis fugiens et regnis exsul ademptis. 320 is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit, Latiumque vocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
Seite 236 - Ulta virum, poenas inimico a fratre recepi: „Felix, heu nimium felix, si litora tantum „Numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae ! " Dixit et, os impressa toro, „Moriemur inultae; „Sed moriamur ! " ait : „sic, sic iuvat ire sub umbras.

Bibliografische Informationen