Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,

Sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, 5 Non solum meminit, sed quae multo acrior est res Iratast. Hoc est, uritur et coquitur.

LXXXIIII.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et insidias Arrius hinsidias,
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum quantum poterat dixerat hinsidias.
5 Credo, sic mater, sic Liber avonculus eius,
Sic maternus avos dixerat atque avia.
Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
Audibant eadem haec leniter et leviter,

Nec sibi postilla metuebant talia verba,
10 Cum subito adfertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
Iam non Ionios esse, sed Hionios.

LXXXV.

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris. Nescio, sed fieri sentio et excrucior.

LXXXVI.

Quintia formosast multis, mihi candida, longa, Rectast. haec ego sic singula confiteor, Totum illud formosa nego: nam nulla venustas, Nulla in tam magnost corpore mica salis.

5 Lesbia formosast, quae cum pulcherrima totast, Tum omnibus una omnes surripuit Veneres.

LXXXVII.

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
Vere, quantum a me Lesbia amata mea's.

Nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,

Quanta in amore tuo ex parte reperta meast. Nunc est mens diducta tua, mea Lesbia, culpa, LXXV Atque ita se officio perdidit ipsa suo,

Vt iam nec bene velle queat tibi, si optima fias, Nec desistere amare, omnia si facias.

LXXVI.

Siqua recordanti benefacta priora voluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium,
Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
Divom ad fallendos numine abusum homines,
Multa parata manent in longa aetate, Catulle,
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
Nam quaecumque homines bene cuiquam aut di-
cere possunt
Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt;
Omniaque ingratae perierunt credita menti.
Quare iam te cur amplius excrucies?
Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
Et dis invitis desinis esse miser?

5

10

Difficilest longum subito deponere amorem.
Difficilest, verum hoc qua lubet efficias.
Vna salus haec est, hoc est tibi pervincendum: 15
Hoc facias, sive id non pote sive pote.

O di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam
Extremam iam ipsa morte tulistis opem,
Me miserum aspicite (et, si vitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi),
Ei mihi surrepens imos ut torpor in artus
Expulit ex omni pectore laetitias.

Non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
Aut, quod non potisest, esse pudica velit:

20

Ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. 25 O di, reddite mi hoc pro pietate mea.

CATVLLVS.

Б

LXXXVIII.

Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore Prurit et abiectis pervigilat tunicis?

Quid facit is, patruom qui non sinit esse maritum? Ecqui scis quantum suscipiat sceleris?

5 Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys Nec genitor lympharum abluit Oceanus: Nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,

Non si demisso se ipse voret capite.

LXXXVIII.

Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater Tamque valens vivat tamque venusta soror Tamque bonus patruos tamque omnia plena puellis Cognatis, quare is desinat esse macer?

5 Qui ut nihil attingit, nisi quod fas tangere non est,

Quantumvis quare sit macer invenies.

LXXXX,

Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
Coniugio et discat Persicum aruspicium:
Nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,
Si verast Persarum inpia relligio,

5 Navos ut accepto veneretur carmine divos
Omentum in flamma pingue liquefaciens.

LXXXXI.

Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum In misero hoc nostro, hoc perdito amore fore, Quod te cognossem bene constantemve putarem Aut posse a turpi mentem inhibere probro, 5 Sed neque quod matrem nec germanam esse videbam

Hanc tibi, cuius me magnus edebat amor.
Et quamvis tecum multo coniungerer usu,
Non satis id causae credideram esse tibi.
Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
Culpast, in quacumque est aliquid sceleris.

LXXXXII.

Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
De me: Lesbia me dispeream nisi amat.
Quo signo? quia sunt † totidem mea: deprecor illam
Adsidue, verum dispeream nisi amo.

LXXXXIII.

Nil nimium studeo Caesar tibi belle placere,
Nec scire utrum sis albus an ater homo.

LXXXXIIII.

Mentula moechatur. moechatur mentula: certe.
Hoc est, quod dicunt, ipsa olera olla legit.

LXXXXV.

Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem Quam coeptast nonamque edita post hiemem, Milia cum interea quingenta Hortensius uno

10

Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas, 5
Zmyrnam cana diu saecula pervoluent.

At Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
Et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
Parva mei mihi sint cordi monumenta sodalis,
At populus tumido gaudeat Antimacho.

5*

10

LXXXXVI.

Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris Accidere a nostro, Calve, dolore potest, Quo desiderio veteres renovamus amores Atque olim missas flemus amicitias, 5 Certe non tanto mors inmatura dolorist Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

LXXXXVII.

Non (ita me di ament) quicquam referre putavi, Vtrumne os an culum olfacerem Aemilio. Nilo mundius hoc, niloque immundior ille, Verum etiam culus mundior et melior: 5 Nam sine dentibus est: dentes os sesquipedales, Gingivas vero ploxeni habet veteris, Praeterea rictum qualem diffissus in aestu Meientis mulae cunnus habere solet. Hic futuit multas et se facit esse venustum, 10 Et non pistrino traditur atque asino? Quem siqua attingit, non illam posse putemus Aegroti culum lingere carnificis?

LXXXXVIII.

In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi,
Id quod verbosis dicitur et fatuis.
Ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
Culos et crepidas lingere carpatinas.

5 Si nos omnino vis omnes perdere, Victi,
Hiscas: omnino quod cupis efficies.

LXXXXVIIII.

Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,
Suaviolum dulci dulcius ambrosia.

Verum id non inpune tuli: namque amplius horam
Suffixum in summa me memini esse cruce,

« ZurückWeiter »