Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
Nec prope cognatos conpositum cineres,

Sed Troia obscaena, Troia infelice sepultum
Detinet extremo terra aliena solo.

Ad quam tum properans fertur simul undique

pubes

Graeca penetrales deseruisse focos,

Ne Paris abducta gavisus libera moecha
Otia pacato degeret in thalamo.

Quo tibi tum casu, pulcherrima Laudamia,
Ereptumst vita dulcius atque anima
Coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
Aestus in abruptum detulerat barathrum,
Quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
Siccare emulsa pingue palude solum,
Quod quondam caesis montis fodisse medullis
Audit falsiparens Amphitryoniades,

Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
Perculit imperio deterioris eri,

Pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
Hebe nec longa virginitate foret.

Sed tuos altus amor barathro fuit altior illo,
Qui durum domitam ferre iugum docuit:

100

105

110

115

Nam nec tam carum confecto aetate parenti
Vna caput seri nata nepotis alit,

120

Qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
Nomen testatas intulit in tabulas,
Inpia derisi gentilis gaudia tollens
Suscitat a cano volturium capiti:
Nec tantum niveo gavisast ulla columbo
Conpar, quae multo dicitur inprobius
Oscula mordenti semper decerpere rostro,
Quam quae praecipue multivolast mulier.
Sed tu horum magnos vicisti sola furores,
Vt semel es flavo conciliata viro.
Aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
Lux mea se nostrum contulit in gremium,
Quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido

125

130

Fulgebat crocina candidus in tunica. 135 Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, Rara verecundae furta feremus erae, Ne nimium simus stultorum more molesti.

140

Saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
Coniugis in culpa flagrantem conquoquit iram,
Noscens omnivoli plurima furta Iovis.
Atquei nec divis homines conponier aequomst,

Ingratum tremuli tolle parentis onus.
Nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
Fragrantem Assyrio venit odore domum,
145 Sed furtiva dedit muta munuscula nocte,
Ipsius ex ipso dempta viri gremio.

150

Quare illud satis est, si nobis is datur unis,
Quem lapide illa diem candidiore notat.
Hoc tibi, qua potui, confectum carmine munus
Pro multis, Alli, redditur officiis,

Ne vostrum scabra tangat rubigine nomen

Haec atque illa dies atque alia atque alia.
Huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
Antiquis solitast munera ferre piis:

155 Sitis felices et tu simul et tua vita

160

Et domus, ipsi in qua lusimus et domina,
Et qui principio nobis te tradidit Anser,
A quo sunt primo mi omnia nata bona.

Et longe ante omnes mihi quae me carior ipsost,
Lux mea, qua viva vivere dulce mihist.

LXVIIII.

Noli admirari, quare tibi femina nulla,
Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
Non si illam rarae labefactes munere vestis
Aut perluciduli deliciis lapidis.

5 Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur Valle sub alarum trux habitare caper.

Hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala

valdest

Bestia, nec quicum bella puella cubet.

Quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
Aut admirari desine cur fugiunt.

LXX.

Nulli se dicit mulier mea nubere malle
Quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
In vento et rapida scribere oportet aqua.

LXXI.

Siquoi iure bono sacer alarum obstitit hircus,
Aut siquem merito tarda podagra secat,
Aemulus iste tuos, qui vostrum exercet amorem,
Mirificost fato nactus utrumque malum.
Nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos:
Illam adfligit odore, ipse perit podagra.

LXXII.

Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
Dilexi tum te non tantum ut volgus amicam,
Sed pater ut gnatos diligit et generos.
Nunc te cognovi: quare etsi inpensius uror,
Multo mi tamen es vilior et levior.

Qui potisest? inquis. quod amantem iniuria talis
Cogit amare magis, sed bene velle minus.

LXXIII.

Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
Aut aliquem fieri posse putare pium.

Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne

10

5

Prodest, immo etiam taedet obestque magis

5 Vt mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget, Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

LXXIIII.

Gellius audierat patruom obiurgare solere,
Siquis delicias diceret aut faceret.

Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
Vxorem et patruom reddidit Harpocratem.
5 Quod voluit fecit: nam, quamvis inrumet ipsum
Nunc patruom, verbum non faciet patruos.

LXXVII.

Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amico (Frustra? immo magno cum pretio atque malo), Sicine subrepsti mei, atque intestina perurens Ei misero eripuisti omnia nostra bona? 5 Eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum Vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae. Sed nunc id doleo, quod purae pura puellae Savia conminxit spurca saliva tua.

10

Verum id non inpune feres: nam te omnia saecla Noscent, et qui sis fama loquetur anus.

LXXVIII.

Gallus habet fratres, quorumst lepidissima con

iunx

Alterius, lepidus filius alterius.

Gallus homost bellus: nam dulces iungit amores, Cum puero ut bello bella puella cubet.

5 Gallus homost stultus nec se videt esse maritum, Qui patruos patrui monstret adulterium.

LXXVIIII.

Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit
Quam te cum tota gente, Catulle, tua.
Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
Si tria notorum savia reppererit.

LXXX.

Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
Hiberna fiant candidiora nive,

Mane domo cum exis et cum te octava quiete
E molli longo suscitat hora die?
Nescioquid certest: an vere fama susurrat
Grandia te medii tenta vorare viri?
Sic certest: clamant Victoris rupta miselli
Ilia, et emulso labra notata sero.

LXXXI.

Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi,
Bellus homo, quem tu diligere inciperes,
Praeterquam iste tuus moribunda a sede Pisauri
Hospes inaurata pallidior statua,

Qui tibi nunc cordist, quem tu praeponere
Audes, et nescis quod facinus facias.

LXXXII.

Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum
Aut aliud siquid carius est oculis,
Eripere ei noli, multo quod carius illi
Est oculis seu quid carius est oculis.

LXXXIII.

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
Haec illi fatuo maxima laetitiast.

5

nobis 5

« ZurückWeiter »