Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Velles dicere, nec tacere posses.
Verum nescioquid febriculosi
5 Scorti diligis: hoc pudet fateri.
Nam te non viduas iacere noctes

Nequiquam tacitum cubile clamat
Sertis ac Syrio fragrans olivo,
Pulvinusque peraeque et hic et ille
10 Attritus, tremulique quassa lecti
Argutatio inambulatioque.

15

5

10

5

Nam nil stupra valet, nihil, tacere.
Cur? non tam latera ecfututa pandas,
Nei tu quid facias ineptiarum.

Quare quidquid habes boni malique,
Dic nobis. volo te ac tuos amores
Ad caelum lepido vocare versu.

VII.

Quaeris, quot mihi basiationes
Tuae, Lesbia, sint satis superque.
Quam magnus numerus Libyssae arenae
Lasarpiciferis iacet Cyrenis,

Oraclum Iovis inter aestuosi

Et Batti veteris sacrum sepulcrum,

Aut quam sidera multa, cum tacet nox,
Furtivos hominum vident amores,

Tam te basia multa basiare

Vesano satis et super Catullost,
Quae nec pernumerare curiosi
Possint nec mala fascinare lingua.

VIII.

Miser Catulle, desinas ineptire,
Et quod vides perisse perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
Cum ventitabas quo puella ducebat
Amata nobis quantum amabitur nulla.

Ibi illa multa tum iocosa fiebant,

Quae tu volebas nec puella nolebat.

Fulsere vere candidi tibi soles.

Nunc iam illa non vult: tu quoque, inpotens, noli
Nec quae fugit sectare, nec miser vive,
Sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella. iam Catullus obdurat,
Nec te requiret nec rogabit invitam:
At tu dolebis, cum rogaberis nulla.
Scelesta, vae te! quae tibi manet vita!
Quis nunc te adibit? cui videberis bella?
Quem nunc amabis? cuius esse diceris?
Quem basiabis? cui labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura.

VIIII.

Verani, omnibus e meis amicis
Antistans mihi milibus trecentis,
Venistine domum ad tuos Penates
Fratresque unanimos anumque matrem?

10

*15

Venisti. o mihi nuntii beati!

5

Visam te incolumem audiamque Hiberum

Narrantem loca, facta, nationes,

Vt mos est tuus, adplicansque collum
Iocundum os oculosque suaviabor.
O quantumst hominum beatiorum,
Quid me laetius est beatiusve?

X.

Varus me meus ad suos amores
Visum duxerat e foro otiosum,

Scortillum, ut mihi tum repente visumst,
Non sane inlepidum neque invenustum.
Huc ut venimus, incidere nobis
Sermones varii, in quibus, quid esset
Iam Bithynia, quo modo se haberet,

10

5

10

15

Ecquonam mihi profuisset aere.
Respondi id quod erat, nihil neque ipsis
Nec praetoribus esse nec cohorti,
Cur quisquam caput unctius referret,
Praesertim quibus esset inrumator
Praetor, non faciens pili cohortem.
At certe tamen, inquiunt, quod illic
Natum dicitur esse, conparasti
Ad lecticam homines." ego, ut puellae
Vnum me facerem beatiorem,

Non' inquam mihi tam fuit maligne,
Vt, provincia quod mala incidisset,

20 Non possem octo homines parare rectos.'
At mi nullus erat nec hic neque illic,
Fractum qui veteris pedem grabati
In collo sibi collocare posset.

25

30

Hic illa, ut decuit cinaediorem,

Quaeso' inquit mihi, mi Catulle, paulum Istos. commode enim volo ad Sarapim Deferri.' minime' inquii puellae;

[ocr errors]
[blocks in formation]

Istud quod modo dixeram me habere,
Fugit me ratio: meus sodalis
Cinnast Gaius, is sibi paravit.

Verum, utrum illius. an mei, quid ad me?
Vtor tam bene quam mihi pararim.
Sed tu insulsa male ac molesta vivis,
Per quam non licet esse negligentem.'

XI.

Furi et Aureli, comites Catulli,
Sive in extremos penetrabit Indos,
Litus ut longe resonante Eoa
Tunditur unda,

5 Sive in Hyrcanos Arabesve molles,
Seu Sacas sagittiferosve Parthos,

[blocks in formation]

Sive qua septemgeminus colorat
Aequora Nilus,

Sive trans altas gradietur Alpes,
Caesaris visens monimenta magni,
Gallicum Rhenum, horribile aequor ulti-
mosque Britannos,

Omnia haec, quaecumque feret voluntas
Caelitum, temptare simul parati,
Pauca nuntiate meae puellae

Non bona dicta.

Cum suis vivat valeatque moechis,
Quos simul conplexa tenet trecentos,
Nullum amans vere, sed identidem omnium
Ilia rumpens:

Nec meum respectet, ut ante, amorem,
Qui illius culpa cecidit velut prati
Vltimi flos, praeter eunte postquam
Tactus aratrost.

XII.

Marrucine Asini, manu sinistra
Non belle uteris in ioco atque vino:

Tollis lintea neglegentiorum.

Hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:

Quamvis sordida res et invenustast.

Non credis mihi? crede Polioni

Fratri, qui tua furta vel talento
Mutari velit: est enim leporum
Disertus puer ac facetiarum.

Quare aut hendecasyllabos trecentos
Expecta aut mihi linteum remitte,
Quod me non movet aestimatione,
Verumst mnemosynum mei sodalis.
Nam sudaria Saetaba ex Hibereis
Miserunt mihi muneri Fabullus
Et Veranius: haec amem necessest
Vt Veraniolum meum et Fabullum.

5

10

15

6

10

5

10

15

20

XIII.

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
Paucis, si tibi di favent, diebus,
Si tecum attuleris bonam atque magnam
Cenam, non sine candida puella

Et vino et sale et omnibus cachinnis.
Haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
Cenabis bene: nam tui Catulli

Plenus sacculus est aranearum.
Sed contra accipies meros amores
Seu quid suavius elegantiusvest:

Nam unguentum dabo, quod meae puellae
Donarunt Veneres Cupidinesque,

Quod tu cum olfacies, deos rogabis,
Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

XIIII.

Ni te plus oculis meis amarem,
Iocundissime Calve, munere isto
Odissem te odio Vatiniano:

Nam quid feci ego quidve sum locutus,
Cur me tot male perderes poetis?

Isti di mala multa dent clienti,

Qui tantum tibi misit inpiorum.

Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
Munus dat tibi Sulla litterator,

Non est mi male, sed bene ac beate,
Quod non dispereunt tui labores.

Di magni, horribilem et sacrum libellum
Quem tu scilicet ad tuum Catullum
Misti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum!

Non non hoc tibi, salse, sic abibit:
Nam, si luxerit, ad librariorum
Curram scrinia, Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam venena,
Ac te his suppliciis remunerabor.

« ZurückWeiter »