Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

90

95

100

IOS

At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
Nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.
Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas,
Pignora certa petis : do pignora certa timendo,
Et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
Ecce meos, utinamque oculos in pectora posses
Inserere et patrias intus deprendere curas !
Denique quicquid habet dives, circumspice, mundus,
Eque tot ac tantis coeli terraeque marisque
Posce bonis aliquid : nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,
Non honor est. Poenam, Phaëthon, pro munere poscis.
Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ?
Ne dubita : dabitur — Stygias juravimus undas -
Quodcumque optaris; sed tu sapientius opta.

Finierat monitus ; dictis tamen ille repugnat,
Propositumque premit flagratque cupidine currus.
Ergo, qua licuit, genitor cunctatus, ad altos
Deducit juvenem, Vulcania munera, currus.
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;
Per juga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae
Clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur opusque
Perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores et plena rosarum
Atria. Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit
Lucifer et coeli statione novissimus exit.
At pater, ut terras mundumque rubescere vidit
Cornuaque extremae velut evanescere Lunae,
Jungere equos Titan velocibus imperat Horis.
Jussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes,
Ambrosiae suco saturos, praesepibus altis
Quadrupedes ducunt, adduntque sonantia frena.
Tum pater ora sui sacro medicamine nati
Contigit et rapidae fecit patientia flammae,

IIO

115

120 125

130

135

140

Imposuitque comae radios, praesagaque luctus
Pectore sollicito repetens suspiria dixit :
Si potes his saltem monitis parere parentis,
Parce, puer, stimulis, et fortius utere loris :
Sponte sua properant ; labor est inhibere volentes.
Nec tibi directos placeat via quinque per arcus.
Sectus in obliquum est lato curvamine limes,
Zonarumque trium contentus fine polumque
Effugit australem junctamque aquilonibus Arcton.
Hac sit iter; manifesta rotae vestigia cernes.
Utque ferant aequos et coelum et terra calores,
Nec preme nec summum molire per aethera currum :
Altius egressus coelestia tecta cremabis,
Inferius terras; medio tutissimus ibis.
Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,
Neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram :
Inter utrumque tene. Fortunae cetera mando,
Quae juvet et melius quam tu tibi consulat, opto.
Dum loquor, Hesperio positas in litore metas
Humida nox tetigit. Non est, mora libera nobis;
Poscimur, et fulget tenebris Aurora fugatis.
Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus
Est tibi, consiliis, non curribus utere nostris,
Dum potes et solidis etiam nunc sedibus adstas,
Dumque male optatos nondum premis inscius axes.
Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris.
Occupat ille levem juvenili corpore currum,
Statque super manibusque datas contingere habenas
Gaudet, et invito grates agit inde parenti.
Interea volucres, Pyroëis, Eous, et Aethon,
Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras
Flammiferis implent pedibusque repagula pulsant.
Quae postquam Tethys, fatorum' ignara nepotis,
Repulit, et facta est immensi copia mundi,
Corripuere viam, pedibusque per aëra motis
Obstantes scindunt nebulas, pennisque levati

145

150

155 160

165

170

175

Praetereunt ortos isdem de partibus Euros.
Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent
Solis equi, solitaque jugum gravitate carebat;
Utque labant curvae justo sine pondere naves,
Perque mare instabiles nimia levitate feruntur,
Sic onere assueto vacuus dat in aëra saltus
Succutiturque alte similisque est currus inani.
Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt
Quadrijugi spatium, nec, quo prius, ordine currunt.
Ipse pavet, nec qua commissas flectat habenas,
Nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.
Tum primum radiis gelidi caluere Triones,
Et vetito frustra tentarunt aequore tingi ;
Quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,
Frigore pigra prius nec formidabilis ulli,
Incaluit sumsitque novas fervoribus iras. *;?
Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,
Quamvis tardus eras et te tua Plaustra tenebant.
Ut vero summo despexit ab aethere terras
Infelix Phaëthon penitus penitusque jacentes,
Palluit et subito genua intremuere timore,
Suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae.
Et jam mallet equos nunquam tetigisse paternos;
Jam cognosse genus piget, et valuisse rogando;
Jam Meropis dici cupiens, ita fertur, ut acta
Praecipiti pinus borea, cui victa remisit
Frena suus rector, quam dis votisque reliquit.
Quid faciat? Multum coeli post terga relictum,
Ante oculos plus est : animo metitur utrumque,
Et modo, quos illi fatum contigere non est,
Prospicit occasus, interdum respicit ortus ;
Quidque agat ignarus, stupet, et nec frena remittit
Nec retinere valet, nec nomina novit equorum ;
Sparsa quoque in vario passim miracula coelo
Vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.
Est locus, in geminos ubi brachia concavat arcus

130

185

190

195

200

205

210

Scorpios, et cauda flexisque utrimque lacertis
Porrigit in spatium signorum membra duorum.
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni
Vulnera curvata minitantem cuspide vidit,
Mentis inops gelida formidine lora remisit.
Quae postquam summo sensere jacentia tergo,
Exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras
Ignotae regionis eunt, quaque impetus egit,
Hac sine lege ruunt, altoque sub aethere fixis
Incursant stellis rapiuntque per avia currum,
Et modo summa petunt, modo per decliva viasque
Praecipites spatio terrae propiore feruntur.
Inferiusque suis fraternos currere Luna
Admiratur equos, ambustaque nubila fumant;
Corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus,
Fissaque agit rimas et sucis aret ademtis;
Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbos,
Materiamque suo praebet seges arida damno.
Parva queror : magnae pereunt cum moenibus urbes,
Cumque suis totas populis incendia gentes
In cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent :
Ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete,
Et tunc sicca, prius celeberrima fontibus, Ide,
Virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemos;
Ardet in immensum geminatis ignibus Aetne,
Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys,
Et tandem Rhodope nivibus caritura, Mimasque
Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron;
Nec prosunt Scythiae sua frigora : Caucasus ardet,
Ossaque cum Pindo majorque ambobus Olympus,
Aëriaeque Alpes et nubifer Apenninus.
Tum vero Phaëthon cunctis e partibus orbem
Adspicit accensum, nec tantos sustinet aestus,
Ferventesque auras velut e fornace profunda
Ore trahit, currusque suos candescere sentit;
Et neque jam cineres ejectatamque favillam

215

220

225

230 235

240

245

Ferre potest, calidoque involvitur undique fumo;
Quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus
Nescit, et arbitrio volucrum raptatur equorum.
Şanguine tunc credunt in corpora summa vocato
Aethiopum populos nigrum traxisse colorem;
Tunc facta est Libye raptis humoribus aestu
Arida ; tunc Nymphae passis fontesque lacusque
Deflevere comis : quaerit Boeotia Dircen,
Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas.
Nec sortita loco distantes flumina ripas
Tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis,
Peneosque senex Teuthranteusque Caicus
Et celer Ismenos cum Psophideo Erymantho,
Arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas,
Quique recurvatis ludit Maeandros in undis,
Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas;
Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes,
Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Ister;
Aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent; )
Quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus, aurum ;
Et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas,
Flumineae volucres medio caluere Caystro.
Nilus in extremum fugit perterritus orbem,
Occuluitque caput, quod adhuc latet : ostia septem
Pulverulenta vacant septem sine flumine valles.
Fors eadem Ismarios, Hebrum cum Strymone, siccaf
Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque,
Cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.
Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis
Lumen et infernum terret cum conjuge regem ;
Et mare contrahitur, siccaeque est campus arenae
Quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor,
Exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.
Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi

265 Tollere consuetas audent delphines in auras. Corpora phocarum summo resupina profundo

250

255

260

« ZurückWeiter »