Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et coelo terras ostendit et aethera terris.

Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo
Mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum
Exstantem atque humeros innato murice tectum
Caeruleum Tritona vocat, conchaeque sonanti
Inspirare jubet fluctusque et flumina signo

[ocr errors]

Jam revocare dato. Cava buccina sumitur illi
Tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo,
Buccina, quae medio concepit ubi aëra ponto,
Litora voce replet sub utroque jacentia Phoebo.
Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba
Contigit et cecinit jussos inflata receptus,
Omnibus audita est telluris et aequoris undis,
Et quibus est undis audita, coërcuit omnes.
Jam mare litus habet, plenos capit alveus amnes,
Flumina subsidunt collesque exire videntur,
Surgit humus, crescunt loca decrescentibus undis,
Postque diem longam nudata cacumina silvae
Ostendunt limumque tenent in fronde relictum.

Redditus orbis erat. Quem postquam vidit apertum,
Et desolatas agere alta silentia terras,
Deucalion lacrimis ita Pyrrham affatur obortis :
O soror, O conjux, O femina sola superstes,
Quam commune mihi genus et patruelis origo,
Deinde torus junxit, nunc ipsa pericula jungunt,
Terrarum, quascumque vident occasus et ortus,
Nos duo turba sumus: possedit cetera pontus.
Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae
Certa satis terrent etiam nunc nubila mentem.
Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses,

330

335

340

345

350

355

Nunc animi, miseranda, foret? Quo sola timorem
Ferre modo posses; quo consolante doleres?

360

-Namque ego-crede mihi-si te quoque pontus haberet,

-Te sequerer, conjux, et me quoque pontus haberet.

O utinam possem populos reparare paternis
Artibus, atque animas formatae infundere terrae!

[ocr errors]

Nunc genus in nobis restat mortale duobus -
Sic visum superis — hominumque exempla manemus.
Dixerat, et flebant. Placuit coeleste precari
Numen, et auxilium per sacras quaerere sortes.
Nulla mora est: adeunt pariter Cephisidas undas,
Ut nondum liquidas sic jam vada nota secantes.
Inde ubi libatos irroravere liquores
Vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae
Ad delubra deae, quorum fastigia turpi
Pallebant musco, stabantque sine ignibus arae.
Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque
Pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo,
Atque ita, Si precibus, dixerunt, numina justis
Victa remollescunt, si flectitur ira deorum,
Dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri
Arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.
Mota dea est, sortemque dedit: Discedite templo,
Et velate caput cinctasque resolvite vestes,
Ossaque post tergum magnae jactate parentis.
Obstupuere diu, rumpitque silentia voce
Pyrrha prior jussisque deae parere recusat,

365

370

375

380

385

Detque sibi veniam, pavido rogat ore, pavetque
Laedere jactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt caecis obscura latebris

Verba datae sortis secum inter seque volutant :
Inde Promethiades placidis Epimethida dictis
Mulcet et, Aut fallax, ait, est sollertia nobis,
Aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent.
Magna parens terra est, lapides in corpore terrae
Ossa reor dici: jacere hos post terga jubemur.
Conjugis augurio quanquam Titania mota est,
Spes tamen in dubio est : adeo coelestibus ambo
Diffidunt monitis; sed quid tentare nocebit ?
Discedunt, velantque caput tunicasque recingunt,
Et jussos lapides sua post vestigia mittunt.

Saxa- - quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?

390

395

400

4

Ponere duritiem coepere suumque rigorem,
Mollirique mora mollitaque ducere formam.
Mox, ubi creverunt naturaque mitior illis
Contigit, ut quaedam sic non manifesta videri
Forma potest hominis, sed, uti de marmore coepta,
Non exacta satis rudibusque simillima signis.
Quae tamen ex illis aliquo pars humida suco,
Et terrena fuit, versa est in corporis usum ;
Quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa;
Quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit.
Inque brevi spatio superorum numine saxa
Missa viri manibus faciem traxere virorum,

Et de femineo reparata est femina jactu.

Inde genus durum sumus experiensque laborum,
Et documenta damus, qua simus origine nati.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

405

410

415

*

LIBER II.

REGIA Solis erat sublimibus alta columnis,
Clara micante auro flammasque imitante pyropo,
Cujus ebur nitidum fastigia summa tenebat,
(Argenti bifores radiabant lumine valvae.
Materiem superabat opus: nam Mulciber illic
Aequora caelarat medias cingentia terras,
Terrarumque orbem, coelumque quod imminet orbi.
Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum,
Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem
Aegaeona suis immania terga lacertis,

Doridaque et natas, quarum pars nare videntur,
Pars in mole sedens virides siccare capillos,
Pisce vehi quaedam; facies non omnibus una,
Nec diversa tamen : qualem decet esse sororum.
Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque

[merged small][ocr errors][merged small]

Fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
Haec super imposita est coeli fulgentis imago,
Signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. -
Quo simul acclivo Clymeneia limite proles
Venit, et intravit dubitati tecta parentis,
Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus,
Consistitque procul: neque enim propiora ferebat
Lumina. Purpurea velatus veste sedebat
In solio Phoebus claris lucente smaragdis.
A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus
Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae,
Verque novum stabat cinctum florente corona;
Stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat;
Stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis,
Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
Inde loco medius rerum novitate paventem

Sol oculis juvenem, quibus adspicit omnia, vidit,
Quaeque viae tibi causa? quid hac, ait, arce petisti,
Progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?
Ille refert: O lux immensi publica mundi,
Phoebe pater, si das hujus mihi nominis usum
Nec falsa Clymenę culpam sub imagine celat,
Pignora da, genitor, per quae tua vera propago
Credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.
Dixerat; at genitor circum caput omne micantes,
Deposuit radios propiusque accedere jussit,
Amplexuque dato, Nec tu meus esse negari
Dignus es, et Clymene veros, ait, edidit ortus; /
Quoque minus dubites, quodvis pete munus, et illud
Me tribuente feres: promissi testis adesto
Dis juranda palus, oculis incognita nostris.
Vix bene desierat, currus petit ille paternos
Inque diem alipedum jus et moderamen equorum.
- Poenituit jurasse patrem, qui terque quaterque
Concutiens illustre caput, Temeraria, dixit,
Vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret

20

25

30

35

45

50

:

Non dare! Confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.
Magna petis, Phaëthon, et quae nec viribus istis
Munera conveniunt nec tam puerilibus annis.
Sors tua mortalis non est mortale, quod optas.
Plus etiam, quam quod superis contingere fas est,
Nescius affectas. Placeat sibi quisque licebit ;
Non tamen ignifero quisquam consistere in axe
Me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,
Qui fera terribili jaculatur fulmina dextra,
Non agat hos currus: et quid Jove majus habemus ?
Ardua prima via est et qua vix mane recentes
Enituntur equi. Medio est altissima coelo ;
Unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
Fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
Ultima prona via est, et eget moderamine certo.
Tunc etiam, quae me subjectis excipit undis,
Ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
Adde quod assidua rapitur vertigine coelum,
Sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit
Impetus, et rapido contrarius evehor orbi.
Finge datos currus. Quid ages? Poterisne rotatis
Obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
Forsitan et lucos illic urbesque deorum
Concipias animo delubraque ditia donis
Esse. Per insidias iter est formasque ferarum.
Utque viam teneas nulloque errore traharis,
Per tamen adversi gradieris cornua Tauri,
Haemoniosque arcus, violentique ora Leonis,
Saevaque circuitu curvantem brachia longo
Scorpion, atque aliter curvantem brachia Cancrum.
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
Quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
In promtu regere est: vix me patiuntur, ubi acres
Incaluere animi, cervixque repugnat habenis.

55

60

65

70

75

80

85

« ZurückWeiter »