Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][ocr errors]

CONTENTS.

OVID.

PAGE

THE METAMORPHOSES : Selections from Books I. - VI., VIII.,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

-

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSES.

LIBER I.

*

*

90

95

100

AUREA prima sata est aetas, quae vindice nullo,
Sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
Poena metusque aberant, nec verba minantia fixo
Aere legebantur, nec supplex turba timebat
Judicis ora sui, sed erant sine judice tuti.
Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,
Montibus in liquidas pinus descenderat undas,
Nullaque mortales praeter sua litora norant.
Nondum praecipites cingebant oppida fossae ;
Non tuba directi, non aeris cornua flexi,
Non galeae, non ensis erat : sine militis usu
Mollia securae peragebant otia gentes.
Ipsa quoque immunis rastroque intacta, nec ullis
Saucia vomeribús, per se dabat omnia tellus ;
Contentique cibis nullo cogente creatis,
Arbuteos foetus montanaque fraga legebant,
Cornaque et in duris haerentia mora rubetis,
Et quae deciderant patula Jovis arbore glandes.
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant zephyri natos sine semine fores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
Nec renovatus ager gravidis canebat aristis ;
Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant,
Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

[ocr errors][ocr errors]

115

120

I25

130

Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso,
Sub Jove mundus erat, subiit argentea proles,
Auro deterior, fulvo pretiosior aere.
Jupiter antiqui contraxit tempora veris,
Perque hiemes aestusque et inaequales autumnos
Et breve ver spatiis exegit quatuor annum.
Tum primum siccis aër fervoribus ustus
Canduit, et ventis glacies adstricta pependit.
Tum primum subiere domos : domus antra fuere
Et densi frutices et vinctae cortice virgae.
Semina, tum primum longis Cerealia sulcis
Obruta' sunt, pressique jugo gemuere juvenci.
Tertia post illas successit ahenea proles,
Saevior ingeniis et ad horrida promtior arma,
Non scelerata tamen. De duro est ultima ferro.
Protinus irrupit venae pejoris in aevum
Omne nefas; fugere pudor verumque fidesque;
In quorum subiere locum fraudesque dolique
Insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.
Vela dabant ventis, nec adhuc bene noverat illos
Navita ; quaeque diu steterant in montibus altis,
Fluctibus ignotis insultavere carinae.
Communemque prius, ceu lumina solis et aurae,
Cautus humum longo signavit limite mensor.
Nec tantum segetes alimentaque debita dives
Poscebatur humus; sed itum est in viscera terrae,
Quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,
Effodiuntur opes, irritamenta malorum.
Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum
Prodierat; prodit bellum, quod pugnat utroque,
Sanguineaque manu crepitantia concutit arma.
Vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est.
Imminet exitio vir conjugis, illa mariti;
Luridą terribiles miscent aconita novercae ;
Filius ante diem patrios inquirit in annos.

135

140

145

« ZurückWeiter »