Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

150

155

160

165

Victa jacet pietas, et Virgo caede madentes,
Ultima coelestum, terras Astraea reliquit.
Neve foret terris securior arduus aether,
Affectasse ferunt regnum coeleste Gigantas,
Altaque congestos struxisse ad sidera montes.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
Fulmine, et excussit subjecto Pelion Ossae.
Obruta mole sua quum corpora dira jacerent,
Perfusam multo natorum sanguine Terram
Immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem,
Et, ne nulla suae stirpis monumenta manerent,
In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago
Contemtrix superum saevaeque avidissima caedis
Et violenta fuit : scires e sanguine natos.
Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,
Ingemit et, facto nondum vulgata recenti,
Foeda Lycaoniae referens convivia mensae,
Ingentes animo et dignas Jove concipit iras,
Conciliumque vocat : tenuit mora nulla vocatos.
Est via sublimis, coelo manifesta sereno;
Lactea nomen habet, candore notabilis ipso :
Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
Regalemque domum. Dextra laevaque deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis ;
Plebs habitat diversa locis; a fronte potentes
Coelicolae clarique suos posuere penates.
Hic locus est, quem, si verbis audacia detur,
Haud timeam magni dixisse Palatia coeli.
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,
Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno
Terrificam capitis concussit terque quaterque
Caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
Talibus inde modis ora indignantia solvit :
Non ego pro mundi regno magis anxius illa
Tempestate fui, qua centum quisque parabat
Injicere anguipedum captivo brachia coelo:

170

175

18

185

190

195

200

.

Nam, quanquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno
Corpore et ex una pendebat origine bellum.
Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem,
Perdendum est mortale genus. Per flumina juro
Infera, sub terras Stygio labentia luco,
Cuncta prius tentata : sed immedicabile vulnus
Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina, Nymphae
Faunique Satyrique et monticolae Silvani :
Quos quoniam coeli nondum dignamur honore,
Quas dedimus, certe terras habitare sinamus.
An satis, O superi, tutos fore creditis illos,
Quum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,
Struxerit insidias notus feritate Lycaon ?
Contremuere omnes, studiisque ardentibus ausum
Talia deposcunt. Sic, quum manus impia saevit
Sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,
Attonitum tanto subitae terrore ruinae
Humanum genus est totusque perhorruit orbis ;
Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum,
Quam fuit illa Jovi. Qui postquam voce manuque
Murmura compressit, tenuere silentia cuncti.
Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis,
Jupiter hoc iterum sermone silentia rupit :
Ille quidem poenas

curam hanc dimittite — solvit ;
Quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.
Contigerat nostras infamia temporis aures;
Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo
Et deus humana lustro sub imagine terras.
Longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,
Enumerare : minor fuit ipsa infamia vero.
Maenala transieram, latebris horrenda ferarum,
Et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei ;
Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni
Ingredior, traherent quum sera crepuscula noctem.
Signa dedi venisse deum, vulgusque precari

205

210

215

220

225

230

Coeperat; irridet primo pia vota Lycaon,
Mox ait, Experiar, deus hic, discrimine aperto,
An șit mortalis, nec erit dubitabile verum.
Nocte gravem somno nec opina perdere morte
Me parat : haec illi placet experientia veri.
Nec contentus eo, missi de gente Molossa
Obsidis unius jugulum mucrone resolvit,
Atque ita semineces partim ferventibus artus
Mollit aquis partim subjecto torruit igni.
Quos simul imposuit mensis, ego vindice flamma
In dominum dignosque everti tecta Penates.
Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris
Exululat frustraque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis
Vertitur in pecudes ; et nunc quoque sanguine gaudet. 235
In villos abeunt vestes, in crura lacerti ;
Fit lupus, et veteris servat vestigia formae :
Canities eadem est, eadem violentia vultus,
Idem oculi lucent, eadem feritatis imago.
Occidit una domus ; sed non domus una perire
Digna fuit : qua terra patet, fera regnat Erinnys;
In facinus jurasse putes. Dent ocius omnes,
Quas meruere pati — sic stat sententia — poenas.
Dicta Jovis pars voce probant stimulosque frementi
Adjiciunt; alii partes assensibus implent.
Est tamen humani generis jactura dolori
Omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae
Forma futura, rogant; quis sit laturus in aras
Tura? ferisne paret populandas tradere terras ?
Talia quaerentes

sibi eniin fore cetera curae -
Rex superum trepidare vetat, sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mira.
Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras;
Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether
Conciperet flammas, longusque ardesceret axis.
Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus,

240

245

250

255 260

265

270

Quo mare, quo tellus correptaque regia coeli
Ardeat et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum :
Poena placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere et ex omni nimbos dimittere coelo.
Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris
Et quaecumque fugant inductas flamina nubes,
Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis,
Terribilem picea tectus caligine vultum ;
Barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis,
Fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.
Utque manu late pendentia nubila pressit,
Fit fragor : hinc densi funduntur ab aethere nimbi.
Nuntia Junonis varios induta colores,
Concipit Iris aquas alimentaque nubibus affert.
Sternuntur segetes, et deplorata colonis
Vota jacent longique perit labor irritus anni.
Nec coelo contenta suo est Jovis ira ; sed illum
Caeruleus frater juvat auxiliaribus undis.
Convocat hic amnes : qui postquam tecta tyranni
Intravere sui, Non est hortamine longo
Nunc, ait, utendum : vires effundite vestras
Sic opus est — aperite domos, ac mole remota
Fluminibus vestris totas immittite habenas.
Jusserat : hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrenato volvuntur in aequora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit; at illa
Intremuit motuque vias patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos,
-Cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si qua domus mansit potuitque resistere tanto
Indejecta malo, culmen tamen altior hujus
Unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.
Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant :
Omnia pontus erat; deerant quoque litora ponto.

275

280

285

290 295

300

305

310

Occupat hic collem ; cymba sedet alter adunca
Et ducit remos illic, ubi nuper ararat ;
Ille super segetes aut mersae culmina villae
Navigat; hic summa piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,
Aut subjecta terunt curvae vineta carinae ;
Et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,
Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
Nereides, silvasque tenent delphines et altis
Incursant ramis agitataque robora pulsant.
Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones,
Unda vehit tigres, nec vires fulminis apro
Crura nec ablato prosunt velocia cervo,
Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit,
In mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos immensa licentia ponti,
Pulsabantque novi montana cacumina fluctus.
Maxima pars unda rapitur ; quibus unda pepercit,
Illos longa domant inopi jejunia victu.

Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,
Terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo
Pars maris et latus subitarum campus aquarum.
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
Nomine Parnasus, superatque cacumine nubes.
Hic ubi Deucalion nam cetera texerat aequor
Cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,
Corycidas Nymphas et numina montis adorant
Fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat.
Non illo melior quisquam nec amantior aequi
Vir fuit, aut illa metuentior ulla deorum.
Jupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem,
Et superesse videt de tot modo millibus unum,
Et superesse videt de tot modo millibus unam,
Innocuos ambos, cultores numinis ambos,
Nubila disjecit, nimbisque aquilone remotis

315

320

325

« ZurückWeiter »