Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

675

680

Corpore depresso, et spinae curvamina flecti
Incipit. Huic Lycabas, In quae miracula, dixit,
Verteris ? et lati rictus et panda loquenti
Naris erat, squamamque cutis durata trahebat.
At Libys, obstantes dum vult obvertere remos,
In spatium resilire manus breve vidit, et illas
Jam non esse manus, jam pinnas posse vocari.
Alter, ad intortos cupiens dare brachia funes,
Brachia non habuit, truncoque repandus in undas
Corpore desiluit; falcata novissima cauda est,
Qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.
Undique dant saltus, multaque adspergine rorant,
Emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus,
Inque chori ludunt speciem lascivaque jactant
Corpora, et acceptum patulis mare naribus efflant.
De modo viginti — tot enim ratis illa ferebat --
Restabam solus. Pavidum gelidumque trementi
Corpore, vixque meum firmat deus, Excute, dicens,
Corde metum, Diamque tene! Delatus in illam
Accessi sacris Baccheaque festa frequento.

685

690

[blocks in formation]

55

PYRAMUS et Thisbe, juvenum pulcherrimus alter,
Altera, quas Oriens habuit, praelata puellis,
Contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
Notitiam primosque gradus vicinia fecit,
Tempore crevit amor : taedae quoque jure coissent;
Sed vetuere patres. Quod non potuere vetare,
Ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
Conscius omnis abest : nutu signisque loquuntur ;

60 65

70

75

[ocr errors]

Quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,
Quum fieret, paries domui communis utrique :
Id vitium nulli per saecula longa notatum
Quid non sentit amor? — primi vidistis amantes,
Et vocis fecistis iter, tutaeque per illud
Murmure blanditiae minimo transire solebant.
Saepe, ut constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,
Inque vices fuerat captatus anhelitus oris,
Invide, dicebant, paries, quid amantibus obstas?
Quantum erat, ut sineres nos toto corpore jungi ;
Aut hoc si nimium, vel ad oscula danda pateres !
Nec sumus ingrati : tibi nos debere fatemur,
Quod datus est verbis ad amicas transitus aures.
Talia diversa nequicquam sede locuti,
Sub noctem dixere vale, partique dedere
Oscula quisque suae, non pervenientia contra.
Postera nocturnos Aurora removerat ignes,
Solque pruinosas radiis siccaverat herbas;
Ad solitum coiere locum. Tum murmure parvo
Multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti
Fallere custodes foribusque excedere tentent,

85
Quumque domo exierint, urbis quoque claustra relinquant;
Neve sit errandum lato spatiantibus arvo,
Conveniant ad busta Nini, lateantque sub umbra
Arboris : arbor ibi, niveis uberrima pomis,
Ardua morus erat, gelido contermina fonti.
Pacta placent, et lux, tarde discedere visa,
Praecipitatur aquis, et aquis nox surgit ab isdem.
Callida per tenebras versato cardine Thisbe
Egreditur fallitque suos, adopertaque vultum
Pervenit ad tumulum, dictaque sub arbore sedit.
Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti
Caede leaena boum spumantes oblita rictus,
Depositura sitim vicini fontis in unda.
Quam procul ad lunae radios Babylonia. Thisbe

90

95 100

105

ITO

115

Vidit, et obscurum timido pede fugit in antrum,
Dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
Ut lea saeva sitim multa compescuit unda,
Dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa
Ore cruentato tenues laniavit amictus.
Serius egressus vestigia videt in alto
Pulvere certa ferae totoque expalluit ore
Pyramus. Ut vero vestem quoque sanguine tinctam
Reperit : Una duos, inquit, nox perdet amantes :
E quibus illa fuit longa dignissima vita ;
Nostra nocens anima est : ego te, miseranda, peremi,
In loca plena metus qui jussi nocte venires,
Nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus,
Et scelerata fero consumite viscera morsu,
O quicumque sub hac habitatis rupe, leones !
Sed timidi est optare necem ! - Velamina Thisbes
Tollit, et ad pactae secum fert arboris umbram ;
Utque dedit notae lacrimas, dedit oscula, vesti,
Accipe nunc, inquit, nostri quoque sanguinis haustus!
Quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum.
Nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit,
Et jacuit resupinus humi: cruor emicat alte,
Non aliter quam quum vitiato fistula plumbo
Scinditur et tenui stridente foramine longas
Ejaculatur aquas, atque ictibus aëra rumpit.
Arborei fetus adspergine caedis in atram
Vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix
Puniceo tingit pendentia mora colore.
Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,
Illa redit, juvenemque oculis animoque requirit,
Quantaque vitarit narrare pericula gestit;
Utque locum et visam cognovit in arbore formam -
Sic facit incertam pomi color — haeret, an haec sit.
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
Membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo
Pallidiora gerens exhorruit aequoris instar,

e

120

125

130

135 140

145

150

Quod fremit exigua quum summum stringitur aura.
Sed postquam remorata suos cognovit amores,
Percutit indignos claro plangore lacertos,
Et, laniata comas amplexaque corpus amatum,
Vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori
Miscuit, et gelidis in vultibus oscula figens,
Pyrame, clamavit, quis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde : tua te carissima Thisbe
Nominat! Exaudi, vultusque attolle jacentes !
Ad nomen Thisbes oculos jam morte gravatos
Pyramus erexit, visaque recondidit illa.
Quae postquam vestemque suam cognovit, et ense
Vidit ebur vacuum, Tua te manus, inquit, amorque
Perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum
Hoc manus, est et amor; dabit hic in vulnera vires.
Persequar exstinctum, letique miserrima dicar
Causa comesque tui ; quique a me morte revelli
Heu sola poteras, poteris nec morte revelli.
Hoc tamen amborum verbis estote rogati,
O multum miseri, meus illiusque, parentes,
Ut, quos certus amor, quos hora novissima junxit,
Componi tumulo non invideatis eodem.
At tu, quae ramis arbor miserabile corpus
Nunc tegis unius, mox es tectura duorum,
Signa tene caedis, pullosque et luctibus aptos
Semper habe fetus, gemini monumenta cruoris.
Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes :
Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater;
Quodque rogis superest, una requiescit in urna.

155

160

165

[blocks in formation]

605

Sed tamen ambobus versae solatia formae Magna nepos dederat, quem debellata colebat India, quem positis celebrabat Achaia templis. Solus Abantiades ab origine cretus eadem

615

620

625

Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis
Argolicae, contraque deum ferat arma, genusque
Non putet esse deum : neque enim Jovis esse putabat 610
Persea, quem pluvio Danaë conceperat auro.
Mox tamen Acrisium — tanta est praesentia veri —
Tam violasse deum, quam non agnosse nepotem,
Poenitet : impositus jam coelo est alter ; at alter,
Viperei referens spolium memorabile monstri,
Aëra carpebat tenerum stridentibus alis.
Quumque super Libycas victor penderet arenas,
Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae ;
Quas humus exceptas varios animavit in angues :
Unde frequens illa est infestaque terra colubris.
Inde per immensum ventis discordibus actus
Nunc huc, nunc illuc, exemplo nubis aquosae
Fertur, et ex alto seductas aethere longe
Despectat terras, totumque supervolat orbem.
Ter gelidas Arctos, ter Cancri brachia vidit;
Saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus;
Jamque cadente die veritus se credere nocti
Constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe,
Exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
Evocet Aurorae, cursus Aurora diurnos.

630
Hic, hominum cunctos ingenti corpore praestans,
Iapetionides Atlas fuit. Ultima tellus
Rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis
Aequora subdit equis et fessos excipit axes.
Mille greges illi totidemque armenta per herbas
Errabant, et humum vicinia nulla premebant;
Arboreae frondes auro radiante nitentes
Ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
Hospes, ait Perseus illi, seu gloria tangit
Te generis magni, generis mihi Jupiter auctor;
Sive es mirator rerum, mirabere nostras :
Hospitium, requiemque peto. Memor ille vetustae
Sortis erat : Themis hanc dederat Parnasia sortem :

635

640

« ZurückWeiter »