Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli
Progenies, magnum coeli ventura sub axem.
Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet
Saecula qui rursus Latio regnata per arva
Saturno quondam, super et Garamantas et Indos
Proferet imperium ; jacet extra sidera tellus,
Extra anni solisque vias, ubi coelifer Atlas
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.
Hujus in adventum jam nunc et Caspia regna
Responsis horrent divum et Maeotia tellus,
Et septemgemini turbant trepida ostia Nili.
Nec vero Alcides tantum telluris obivit,
Fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi
Pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu ;
Nec, qui pampineis victor juga flectit habenis,
Liber, agens celso Nysae de vertice tigres.
Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis,
Aut metus Ausonia prohibet consistere terra ?
Quis procul ille autem ramis insignis olivae
Sacra ferens ? Nosco crines incanaque menta
Regis Romani, primam qui legibus urbem
Fundabit, Curibus parvis et paupere terra
Missus in imperium magnum. Cui deinde subibit,
Otia qui rumpet patriae residesque movebit
Tullus in arma viros et jam desueta triumphis
Agmina. Quem juxta sequitur jactantior Ancus,
Nunc quoque jam nimium gaudens popularibus auris.
Vis et Tarquinios reges, animamque superbam
Ultoris Bruti, fascesque videre receptos?
Consulis imperium hic primus saevasque secures
Accipiet, natosque pater nova bella moventes
Ad poenam pulchra pro libertate vocabit,
Infelix! Utcumque ferent ea facta minores,
Vincet amor patriae laudumque immensa cupido.
Quin Decios Drusosque procul saevumque securi

[merged small][ocr errors][merged small]

825

830

835

840

Adspice Torquatum et referentem signa Camillum.
Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis,
Concordes animae nunc et dum nocte premuntur,
Heu quantum inter se bellum, si lumina vitae
Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt !
Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci
Descendens, gener adversis instructus Eois.
Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella,
Neu patriae validas in viscera vertite vires;
Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,
Projice tela manu, sanguis meus !
Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
Victor aget currum, caesis insignis Achivis.
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas,
Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
Ultus avos Trojae, templa et temerata Minervae.
Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat?
Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli,
Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem
Fabricium, vel te sulco, Serrane, serentem?
Quo fessum rapitis, Fabii ? tu Maximus ille es,
Unus qui nobis cunctando restituis rem.
Excudent alii spirantia mollius aera,
Credo equidem, vivos ducent de marmore vultus,
Orabunt caussas melius, coelique meatus
Describent radio et surgentia sidera dicent :
'Tu regere imperio populos, Romane, memento;
Hae tibi erunt artes ; pacisque imponere morem,
Parcere subjectis, et debellare superbos.

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit :
Adspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis
Ingreditur, victorque viros supereminet omnes !
Hic rem Romanam, magno turbante tumultu,
Sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem,
Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.
Atque hic Aeneas; una namque ire videbat

845

850

855

860 875

Egregium forma juvenem et fulgentibus armis,
Sed frons laeta parum, et dejecto lumina vultu :
Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?
Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum ?
Quis strepitus circa comitum ! quantum instar in ipso ! 865
Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.
Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis :
O nate, ingentem luctum ne quaere tuorum ;
Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra
Esse sinent. Nimium vobis Romana propago

870
Visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent.
Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem
Campus aget gemitus ! vel quae, Tiberine, videbis
Funera, quum tumulum praeterlabere recentem !
Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
In tantum spe tollet avos, nec Romula quondam
Ullo se tantum tellus jactabit alumno.
Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello
Dextera! Non illi se quisquam impune tulisset
Obvius armato, seu quum pedes iret in hostem,
Seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
Heu, miserande puer ! si qua fata aspera rumpas,
Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis,
Purpureos spargam flores, animamque nepotis
His saltem accumulem donis, et fungar inani
Munere. --Sic tota passim regione vagantur
Aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
Quae postquam Anchises natum per singula duxit,
Incenditque animum famae venientis amore,
Exin bella viro memorat quae deinde gerenda,

830 Laurentesque docet populos urbemque Latini, Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.

Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
Cornea, qua veris facilis datur exitus Umbris ;
Altera candenti perfecta nitens elephanto,
Sed falsa ad coelum mittunt insomnia Manes.

[ocr errors]

885

895

His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam
Prosequitur dictis, porta que emittit eburna,
Ille viam secat ad naves sociosque

revisit ; Tum se ad Caietae recto fert litore portum. Ancora de prora jacitur ; stant litore puppes.

900

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Billy Jim

N O TES.

« ZurückWeiter »