Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

430

435

440

Abstulit atra dies et funere mersit acerbo.
Hos juxta falso damnati crimine mortis.
Nec vero hae sine sorte datae, sine judice, sedes :
Quaesitor Minos urnam movet ; ille silentum
Conciliumque vocat vitasque et crimina discit.
Proxima deinde tenent maesti loca, qui sibi letum
Insontes peperere manu, lucemque perosi
Projecere animas. Quam vellent aethere in alto
Nunc et pauperiem et duros perferre labores !
Fas obstat, tristique palus inamabilis unda
Alligat, et novies Styx interfusa coërcet.
Nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem
Lugentes campi ; sic illos nomine dicunt.
Hic, quos durus amor crudeli tabe peredit,
Secreti celant calles et myrtea circum
Silva tegit ; curae non ipsa in morte relinquunt.
His Phaedram Procrimque locis, maestamque Eriphylen, 445
Crudelis nati monstrantem vulnera, cernit,
Evadnenque et Pasiphaën ; his Laodamia
It comes, et juvenis quondam, nunc femina, Caeneus,
Rursus et in veterem fato revoluta figuram.
Inter quas

Phoenissa recens a vulnere Dido
Errabat silva in magna; quam Troius heros
Ut primum juxta stetit agnovitque per umbram
Obscuram, qualem primo qui surgere mense
Aut videt, aut vidisse putat per nubila lunam,
Demisit lacrimas, dulcique affatus amore est :
Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo
Venerat exstinctam, ferroque extrema secutam?
Funeris heu tibi caussa fui? Per sidera juro,
Per superos et si qua fides tellure sub ima est,
Invitus, regina, tuo de litore cessi.
Sed me jussa deum, quae nunc has ire per umbras,
Per loca senta situ cogunt noctemque profundam,
Imperiis egere suis; nec credere quivi
Hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.

450

455

460

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Siste gradum, teque adspectu ne subtrahe nostro.
Quem fugis? extremum fato, quod te alloquor, hoc est.
Talibus Aeneas ardentem et torva tuentem
Lenibat dictis animum, lacrimasque ciebat.
Illa solo fixos oculos aversa tenebat,
Nec magis incepto vultum serinone movetur,
Quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
Tandem corripuit sese, atque inimica refugit
In nemus umbriferum, conjux ubi pristinus illi
Respondet curis aequatque Sychaeus amorem.
Nec minus Aeneas, casu concussus iniquo,
Prosequitur lacrimans longe, et miseratur euntem.

Inde datum molitur iter. Jamque arva tenebant
Ultima, quae bello clari secreta frequentant.
Hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis
Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago;
Hic multum fleti ad superos belloque caduci
Dardanidae, quos ille omnes longo ordine cernens
Ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque,
Tres Antenoridas, Cererique sacrum Polyphoeten,
Idaeumque, etiam currus, etiam arma tenentem.
Circumstant animae dextra laevaque frequentes.
Nec vidisse semel satis est; juvat usque morari,
Et conferre gradum, et veniendi discere caussas.
At Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges
Ut videre virum fulgentiaque arma per umbras,
Ingenti trepidare metu ; pars vertere terga,
Ceu quondam petiere rates; pars tollere vocem
Exiguam : inceptus clamor frustratur hiantes.

Atque hic Priamiden laniatum corpore toto
Deiphobum videt et lacerum crudeliter ora,
Ora manusque ambas, populataque tempora raptis
Auribus, et truncas inhonesto vulnere nares.
Vix adeo agnovit pavitantem et dira tegentem
Supplicia, et notis compellat vocibus ultro:
Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

505

Ad quae

510

515

Quis tam crudeles optavit sumere poenas?
Cui tantum de te licuit? Mihi fama suprema
Nocte tulit fessum vasta te caede Pelasgum
Procubuisse super confusae stragis acervum.
Tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem
Constitui, et magna Manes ter voce vocavi.
Nomen et arma locum servant; te, amice, nequivi
Conspicere et patria decedens ponere terra.

Priamides : Nihil o tibi amice relictum;
Omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris.
Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae
His mersere malis; illa haec monumenta reliquit.
Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem
Egerimus, nosti; et nimium meminisse necesse est.
Quum fatalis equus saltu super ardua venit
Pergama et armatum peditem gravis attulit alvo,
Illa, chorum simulans, evantes orgia circum
Ducebat Phrygias ; flammam media ipsa tenebat
Ingentem, et summa Danaos ex arce vocabat.
Tum me, confectum curis somnoque gravatum,
Infelix habuit thalamus, pressitque jacentem
Dulcis et alta quies placidaeque simillima morti.
Egregia interea conjux arma omnia tectis
Amovet, et fidum capiti subduxerat ensem ;
Intra tecta vocat Menelaum, et limina pandit,
Scilicet id magnum sperans fore munus amanti,
Et famam exstingui veterum sic posse malorum.
Quid moror? Irrumpunt thalamo; comes additur una
Hortator scelerum Aeolides. Di, talia Graiis
Instaurate, pio si poenas ore reposco.
Sed te qui vivum casus, age, fare vicissim,
Attulerint. Pelagine venis erroribus actus,
An monitu divum ? An quae te fortuna fatigat,
Ut tristes sine sole domos, loca turbida, adires?
Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis
Jam medium aetherio cursu trajecerat axem ;

520

525

530

535 540

545

550

Et fors omne datum traherent

per

talia tempus;
Sed comes admonuit breviterque affata Sibylla est :
Nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horaș.
Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas :
Dextera quae Ditis magni sub moenia tendit,
Hac iter Elysium nobis ; at laeva malorum
Exercet poenas, et ad impia Tartara mittit.
Deiphobus contra : Ne saevi, magna sacerdos;
Discedam, explebo numerum, reddarque tenebris.
I decus, i, nostrum ; melioribus utere fatis.
Tantum effatus, et in verbo vestigia torsit.

Respicit Aeneas subito, et sub rupe sinistra
Moenia lata videt, triplici circumdata muro,
Quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis,
Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
Porta adversa, ingens, solidoque adamante columnae,
Vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello
Coelicolae valeant ; stat ferrea turris ad auras,
Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta,
Vestibulum exsomnis servat noctesque diesque.
Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare
Verbera ; tum stridor ferri, tractaeque catenae.
Constitit Aeneas, strepituque exterritus haesit.
Quae scelerum facies? o virgo, effare ; quibusve
Urguentur poenis ? quis tantus plangor ad auras?
Tum vates sic orsa loqui : Dux inclute Teucrum,
Nulli fas casto sceleratum insistere limen ;
Sed me quum lucis Hecate praefecit Avernis,
Ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit.
Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna,
Castigatque auditque dolos, subigitque fateri,
Quae quis apud superos, furto laetatus inani,
Distulit in seram commissa piacula mortem.
Continuo sontes ultrix accincta flagello
Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra
Intentans angues vocat agmina saeva sororum.

555

560

565

570 575

580

585

590

Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
Panduntur portae. Cernis, custodia qualis
Vestibulo sedeat? facies quae limina servet?
Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra
Saevior intus habet sedem. Tum Tartarus ipse
Bis patet in praeceps tanturn tenditque sub umbras,
Quantus ad aetherium coeli suspectus Olympum.
Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes,
Fulmine dejecti fundo volvuntur in imo.
Hic et Aloidas geminos immania vidi
Corpora, qui manibus magnum rescindere coelum
Aggressi, superisque Jovem detrudere regnis.
Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas,
Dum flammas Jovis et sonitus imitatur Olympi.
Quatuor hic invectus equis et lampada quassans
Per Graium populos mediaeque per Elidis urbem
Ibat ovans, divumque sibi poscebat honorem,
Demens ! qui nimbos et non imitabile fulmen
Aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
At pater omnipotens densa inter nubila telum
Contorsit, non ille faces nec fumea taedis
Lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,
Cernere erat, per tota novem cui jugera corpus
Porrigitur, rostroque immanis vultur obunco
Inmortale jecur tondens fecundaque poenis
Viscera rimaturque epulis habitatque sub alto
Pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.
Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?
Quos super atra silex jam jam lapsura cadentique
Imminet adsimilis ; lucent genialibus altis
Aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
Regifico luxu ; Furiarum maxima juxta
Accubat, et manibus prohibet contingere mensas,
Exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.
Hic quibus invisi fratres, dum vita manebat,

595

[ocr errors]

600

605

« ZurückWeiter »