Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

AENEIS.

LIBER I.

ARMA virumque cano, Trojae qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Lavinaque venit

Litora, multum ille et terris jactatus et alto
Vi superum, saevae memorem Junonis ob iram,
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
Inferretque deos Latio, genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.

Musa, mihi caussas memora, quo numine laeso,
Quidve dolens, regina deum tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Impulerit. Tantaene animis coelestibus irae?
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum studiisque asperrima belli ;
Quam Juno fertur terris magis omnibus unam
Posthabita coluisse Samo; hic illius arma,
Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci
Audierat, Tyrias olim quae vertereť arces;
Hinc populum late regem belloque superbum
Venturum exscidio Libyae: sic volvere Parcas.
Id metuens veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis-

5

10

15.

20

Necdum etiam caussae irarum saevique dolores
Exciderant animo: manet alta mente repostum
Judicium Paridis spretaeque injuria formae,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores;
His accensa super jactatos aequore toto
Troas reliquias Danaum atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latio, multosque per annos
Errabant, acti fatis, maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem.
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
Vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,
Quum Juno, aeternum servans sub pectore vulnus,
Haec secum: Mene incepto desistere victam,
Nec posse Italia Teucrorum avèrtere regem?
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivum atque ipsos potuit submergere ponto,
Unius ob noxam et furias Ajacis Oilei?
Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,
Disjecitque rates evertitque aequora ventis,
Illum exspirantem transfixo pectore flammas
Turbine corripuit scopuloque infixit acuto;
Ast ego, quae divum incedo regina, Jovisque
Et soror et conjux, una cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam numen Junonis adorat
Praeterea, aut supplex aris imponit honorem?

Talia flammato secum dea corde volutans
Nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
Luctantes ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis
Circum claustra fremunt'; celsa sedet Aeolus arce
Sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras;
Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum
Quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,

25

30

35

40

45

50

55

60

Hoc metuens, molemque et montes insuper altos
Imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
Et premere et laxas sciret dare jussus habenas.
Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa eşt :

Aeole, namque tibi divum pater atque hominum rex
Et mulcere' dedit fluctus et tollere vento,
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,

65

Ilium in Italiam portans victosque Penates:
Incute vim ventis submersasque obrue puppes,
Aut age diversos et disjice corpora ponto.

Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
Quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
Connubio jungam stabili propriamque dicabo,
Omnes ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat et pulchra faciat te prole parentem.

[ocr errors]

Aeolus haec contra: Tuus, o regina, quid optes,
Explorare labor; mihi jussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Jovemque
Concilias, tu das epulis accumbere divum,
Nimborumque facis tempestatumque potentem.

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
Impulit in latus: ac venti, velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis

Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad utora fluctus.
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes coelumque diemque
Teucrorum ex oculis ; ponto nox incubat atra.

Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
Ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas
Talia voce refert: O terque quaterque beati,
Quis ante ora patrum Trojae sub moenibus altis
Contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis

70

75

80

25

90

95

Thur
Jan. 26.

Tydide! mene Iliacis occumbere campis.

Non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra,
Saevus ubi Aeacidae telo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis
Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?
Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prora avertit, et undis

100

[ocr errors]

Dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. 105
Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit; furit aestus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet-
Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras -
Dorsum immane mari summo; tres Eurus ab alto
In brevia et Syrtes urguet- miserabile visu
Illiditque vadis atque aggere cingit arenae
Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit: excutitur pronusque magister
Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vertex.
Apparent rari nantes in gurgite vasto,

Arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.
Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatae,
Et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
Vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum,
Emissamque. hiemem sensit Neptunus et imis
Stagna refusa vadis, graviter commotus: et alto
Prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
Disjectam Aeneae toto videt aequore classem,
Fluctibus oppressos Troas coelique ruina,
Nec latuere dóli fratrem Junonis et irae.

Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:
Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

115

I 20

125

130

Jam coelum terramque meo sine numine, Venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles?

Quos ego! Sed motos praestat componere fluctus.
Post mihi non simili poena commissa luetis.
Maturate fugam, regique haec dicite vestro :
Non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
Vestras, Eure, domos; illa se jactet in aula
Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.
Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,
Collectasque fugat nubes solemque reducit.
Cymothoë simul et Triton adnixus acuto
Detrudunt naves scopulo; levat ipse tridenti;
Et vastas aperit Syrtes, et temperat aequor,
Atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac veluti magno in populo quum saepe coorta est
Seditio, saevitque animis ignobile vulgus,
Jamque faces et saxa volant — furor arma ministrat -
Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent arrectisque auribus adstant;
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet :
Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
Prospiciens genitor coeloque invectus aperto
Flectit equos curruque volans dat lora secundo.

Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus: insula portum
Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto
Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos ;
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
In coelum scopuli, quorum sub vertice late
Aequora tuta silent; tum silvis scena coruscis
Desuper horrentique atrum nemus imminet umbra;
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
Intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,
Nympharum domus : hic fessas non vincula naves

135

140

145

150

155

160

165

« ZurückWeiter »