Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

35 In rate triste mălum, quum fracta est turbine mālus.
Mālō mihi pulchrum mālō decerpere mālum.
Nobilis est mulier matrōna, at Matrona flumen.
Officium miseris offers, si miseris aera.

Frumentum molitur, sed homo molitur agenda.
40 Sunt bene morati multi nec in urbe morati.
Non sunt se fisi, nisi qui sunt numine nīsī.
Nitĕre cum studio, si vis aliquando nĭtēre.
Sit nota nota: notus ventus, sed nõtus amicus.
Ollitus decoris ne dedecore oblitus adsit.

45 Obsidet obsidens, possidens possidet exin.
Occidet latro, misere quoad occidet ipse.
Omnia jam fiunt, fieri quae posse negabam.
Os ōris produc, sed os ossis corripe, quaeso.
Stagnat sicca pălus, fixus stat pālus acutus.
50 Saepe puer pāret, păret ut sibi dora parentis.
Gaudet uterque părens, quum filius est bene pārens.
Pendere vult justus, sed fur pendere recusat.
Est color in pica picoque nivisque picisque.
Ludo pila, pilum contorqueo, pila columna est.
55 Pro reti aut regione plăga est, pro verbere plāga.
Sunt cives urbis põpulus, sed põpulus arbor.
Si vitare potes, ne plurima pocula pōtes.
Profectus ostende, schola non ante profectus.

Non quae quisque refert, sapientis discere refert.
60 Dat repente gradu serpens, fuge, damna repente.
Si qua sēde sedes, atque est tibi commoda sēdes,
Illa sēde sede, si nova tuta minus.

Lacte serum, sērumque die secernitur ipso. Num natale solum placet omni tempore sōlum? 65 Hos non suspicio, quibus est suspicio prompta.

Integer est totus, totus est, quotus ordine, quivis. Tribula grana terit, tribuli nascuntur in agris.

Gressum fige vădis, quando per flumina vādis. Spondet vas vădis, at vas vāsis continet escam. 70 Si transire vēlis maris undas, utere vēlis. Veneris ad Veneris, mecum vēnēris ut inde. Merx vēnit numis, věnit huc aliunde profectus. Vincitur victus, vinctus non vincitur ultro. Ni probitate vires, male jactas, inscie, vīres. 75 Ut rem quamque voces, debes cognoscere voces. Võmere quam tollis, vomere agrum terra videtur.

2. DIFFERENCE OF MEANING IN CERTAIN WORDS.

Cantat acanthis avis, sed crescit acanthus in agris. Plus aetate graves hieme atque aestate premuntur. Qui confirmat, ait, sed qui responsa dat, inquit. 80 Alga venit pelago, sed nascitur ulva palude. Sancta voces arcana, putes secreta profana.

85

Arma tegunt corpus, quod figere tela minantur.
Armus brutorum est, humerus ratione fruentum.
Turbat asilus equos, miseros suscepit asylum.

Fac felix aliis videare tibique beatus.
Bilis inest felli, si fel vesica putatur.

Qui sculpit, caelat, servans abscondita celat.
Splendent candidus atque niger, non albus et ater.
Haec cassis galea est, hi casses retia signant:
90 Casside conde caput, capiantur cassibus apri.
Clava ferit, clavus firmat, clavisque recludit.
Cominus ense ferit, jaculo cadit eminus ipse.
Comoedi scenam, comedones quaerite coenam.
Conamur magnam, molimur difficilem rem.
95 Consortes fortuna eadem, socios labor idem,
Unum collegas efficit officium;

Sed caros faciunt schola, ludus, mensa sodales.
Corrigit invitos, emendat cura sequaces.

Sanguis inest venis, cruor est de corpore fusus.
100 Immotus jacet, at motus sunt signa cubantis.
Est cutis in carne, at detracta a corpore pellis.
Delige cum cura, tum dilige semper amicum.

Deleo quod scriptum est, sed flammam exstinguo lucernae. Longius ire nequit, quicunque diutius ivit. 105 Uxorem vir ducit, at illi femina nubit.

110

Edicunt reges, indicit festa sacerdos ;
Indicat auctorem facti, qui novit eundeni.
Expetit hoc nemo, quod non satis expedit ipsi.
Expugnat capiens, oppugnans obsidet urbem.
Fas res divinas, at jus humana tuetur.
Forfice sartores, tonsores forpice gaudent,

At faber ignitum forcipe prensat opus.
Fornix est arcus, sed fornax saxa perurit.

Pistor habet furnum, fornace hypocausta calescunt.
115 Mordet equus frenos, vector quem flectit habenis.
Frontem dic capitis, frondem dic arboris esse.
Gignit ager fruges, nascuntur in arbore fructus.
Vincentes fugies, sed victos ipse fugabis.
Quis duxit bellum, Poenus quod gessit et egit?

120 Gibba premit tergum, sed collo struma molesta est.
Bruto gurgulio est, homini gula, guttur utrique.
Esca sapit pulchre, quam gustat lingua libenter.
Mobile dependet, sed res immobilis haeret.
Ales hirundo canit, nat hirudo, movetur arundo.
125 Arma movent hostes, inimici jurgia nectunt.
Invidus invidiae reus ipse invitus agetur.
Castra sacramentum, jusjurandum fora poscunt.
Lacteo lac sugo; lacto lac praebeo nato:
Infans dum lactet, nutrix hunc sedula lactat.
130 Laetitiam vultu prae te fers, gaudia mente.
Ne fer laternam, quum prodis, absque lucerna.
Non licet asse mihi, qui me non asse licetur.
Tango lyram digitis, sed liram vomere findo.
Ad mare litus habes, ambas ad flumina ripas.
135 Scripta locos praebent, praebent loca terra polusque.
Humidus est intra madidusque est uvidus extra.
Articulus membri, sed membrum corporis est pars.
Mente pia mensa fruere, omni mense parata.
Venduntur merces, operantibus est data merces.
140 Sperne minas auri, vulgi contemne minas, rex.
Confundit temere miserum cum paupere tiro.
Muros cum vallis ac fossis moenia dicas.
Dat mortem natura, necem vis, fataque letum.
Mulcet equos famulus, sed vaccas rustica mulget.
145 In muris mures murique in moenibus insunt.

Sis unus semper nostrum nostrique memento.
Nucleus in pomis, granum reperitur in herbis.

Otia dant odium: non hoc habet otia multa.
Olfacis id, quod olet: fragrat, non foetet odorum.
150 Dic, opus est, operam confundere semper opesque.
Nox operit terras, fures te quum opperiuntur.

Qui didicit, gnarus, qui exercuit, ille peritus.
Praeco vocet cives, adeat caducifer hostes.

Vas vitam, nummos praes praestat, sponsor utrumque.
155 Prandia nulla gulo nisi post jentacula sumit.
Prora prior, puppis pars ultima, et ima carina.
Prospera fert fortuna, deus dat fausta supremus.
Prunus habet prunum, prunam focus, aura pruinam.
Forfice tondentur, quos stricta novacula radit.

100 Ipse regit cives regnans rex sive senatus. Aemulus invidia, rivalis amore movetur. Corpore robustus diceris, pectore fortis.

In terris sunt sancta, deo quae sacra putantur. Lignum est oblongum scutum, clipeusque rotundum est.

165 Ne sit securus, qui non est tutus ab hoste.
Seditiosus erit civis, gens victa rebellis.
Aetatis nostrae pars est extrema senectus.
Natura sermo fluit, est oratio facta.

Qui simul egreditur, non tecum semper it una. 170 Quae non sunt, simulo; quae sunt, ea dissimulantur. Sperne merum, contemne pericula, despice vulgus.

Tempora florescunt, dum cingant tempora cani. Est aetas hominum, contra sunt tempora rerum. Hastam dic teretem, sphaeram dic esse rotundam. 175 Tranquillus placide transit, recubante quieto.

Ungula conculcat; lacerat, tenet, arripit unguis. Est vacuus non obsessus, non plenus inanis. Miles vallat opus: stabulum sepimus et hortum. Si via longa tua est, sit iter non segne, viator. 180 Quos vicit, vinxit, dum vixit, barbarus hostis. Ne confunde viros, vires, virusque virumque. Illum tu caveas, tibi qui non cavit amicus. Coeptus erit laedi, qui laedere coeperit ipse. Consulo te doctum; tibi consulo, dum tua curo. 185 Conveniunt alios alii, quos convenit inter. Imponis stupido, cui res imponis inanes. In studia incumbas, libris incumbere noli. Si nos dura manent, maneat constantia nobis. Sit persona sui similis, similis sibi res sit. 190 A moerore vacet, studiis cui rite vacandum est.

3. NAMES OF RELATIONSHIP.

Agnati patris, cognati matris habentur.
Dic patruos patris fratres, amitasque sɔrores.
Frater avunculus est, soror est matertera, matris.
Quos fratres generant natos, dices patrueles,
195 Sed consobrinos dic, quos peperere sorores;
Quos soror et frater gignunt, dices amitinos.
Vir natae gener est, nurus est pro conjuge nati.
Uxoris genitor socer est, socrusque genitrix.
Vitricus haud verus pater est, materque noverca.
200 Ipse viri frater levir, sed fratria fratris

Uxor; glos uxor fratris, soror atque mariti.

4. THE MUSES.

Clio gesta canens transactis tempora reddit.
Melpomene tragico proclamat moesta boatu.
Comica lascivo gaudet sermone Thalia.
205 Dulciloquos calamos Euterpe flatibus urget.
Terpsichore affectus citharis movet, imperat, auget.
Plectra gerens Erato saltat pede, carmine, vultu.
Carmina Calliope libris heroica mandat.
Uranie coeli motus scrutatur et astra.

210 Signat cuncta manu, loquitur Polyhymnia gestu.
Mentis Apollineae vis has movet undique Musas,
In medio residens complectitur omnia Phoebus.

5. NAMES OF THE WINDS.

Asper ab axe ruit Boreas, furit Eurus ab ortu,
Auster amat medium solem, Zephyrusque cadentem.
215 Flant Subsolanus, Vulturnus et Eurus ab ortu ;
Circius occasum Zephyrusque Favonius adflant.
E solis medio surgunt Notus, Africus, Auster;
Conveniunt Aquilo, Boreas et Caurus ab ursa.

6. SIGNS OF THE ZODIAC.

Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, 220 Libraque, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces.

7. THE SEVEN WISE MEN OF GREECE.

Cum Solone Thales, Cleobulus cum Periandro,
Chilon Spartanus, Pittacus atque Bias.

8. THE FOUR SEASONS.

Ver, Aestas, Auctumnus, Hiems dominantur in anno.
Aestas a Geminis, Auctumnus Virgine surgit;

225 Bruma Sagittifero, Ver Piscibus incipit esse.

« ZurückWeiter »