35 In rate triste mălum, quum fracta est turbine mālus. Mālo mihi pulchrum mālō decerpere mālum. Nobilis est mulier matrōna, at Matrona flumen. Officium miseris offers, si miseris aera. Frumentum molitur, sed homo molitur agenda. 40 Sunt bene mōrati multi nec in urbe morati. Non sunt se fisi, nisi qui sunt numine nīsī. Stagnat sicca pălus, fixus stat pālus acutus. Non quae quisque refert, sapientis discere refert. 60 Dat repente gradu serpens, fuge, damna repente. Si qua sēde sèdes, atque est tibi commoda sēdes, Illa sēde sede, si nova tuta minus. Lacte serum, sērumque die secernitur ipso. Num natale solum placet omni tempore sōlum? 65 Hos non suspicio, quibus est suspicio prompta. Integer est tõtus, tõtus est, quotus ordine, quivis. Tribula grana terit, tribuli nascuntur in agris. Gressum fige vădis, quando per flumina vādis. Spondet vas vădis, at vas vāsis continet escam. 70 Si transire vēlis maris undas, utere vēlis. Veneris ad Veneris, mecum vēnēris ut inde. 2. DIFFERENCE OF MEANING IN CERTAIN WORDS. Cantat acanthis avis, sed crescit acanthus in agris. Plus aetate graves hieme atque aestate premuntur. Qui confirmat, ait, sed qui responsa dat, inquit. 80 Alga venit pelago, sed nascitur ulva palude. Sancta voces arcana, putes secreta profana. Arma tegunt corpus, quod figere tela minantur. Qui sculpit, caelat, servans abscondita celat. Sed caros faciunt schola, ludus, mensa sodales. Sanguis inest venis, cruor est de corpore fusus. 100 Immotus jacet, at motus sunt signa cubantis. Est cutis in carne, at detracta a corpore pellis. Delige cum cura, tum dilige semper amicum. Deleo quod scriptum est, sed flammam exstinguo lucernae. Longius ire nequit, quicunque diutius ivit. 105 Uxorem vir ducit, at illi femina nubit. 85 Edicunt reges, indicit festa sacerdos ; At faber ignitum forcipe prensat opus. 110 120 Gibba premit tergum, sed collo struma molesta est. Ne fer laternam, quum prodis, absque lucerna. Sis unus semper nostrum nostrique memento. Otia dant odium: non hoc habet otia multa. Qui didicit, gnarus, qui exercuit, ille peritus. Vas vitam, nummos praes praestat, sponsor utrumque. 155 Prandia nulla gulo nisi post jentacula sumit. Prora prior, puppis pars ultima, et ima carina. Prospera fert fortuna, deus dat fausta supremus. Prunus habet prunum, prunam focus, aura pruinam. Forfice tondentur, quos stricta novacula radit. 100 Ipse regit cives regnans rex sive senatus. Aemulus invidia, rivalis amore movetur. Corpore robustus diceris, pectore fortis. In terris sunt sancta, deo quae sacra putantur. Lignum est oblongum scutum, clipeusque rotundum est. 165 Ne sit securus, qui non est tutus ab hoste. Seditiosus erit civis, gens victa rebellis. Aetatis nostrae pars est extrema senectus. Natura sermo fluit, est oratio facta. Qui simul egreditur, non tecum semper it una. 170 Quae non sunt, simulo; quae sunt, ea dissimulantur. Sperne merum, contemne pericula, despice vulgus. Tempora florescunt, dum cingant tempora cani. Est aetas hominum, contra sunt tempora rerum. Hastam dic teretem, sphaeram dic esse rotundam. 175 Tranquillus placide transit, recubante quieto. Ungula conculcat; lacerat, tenet, arripit unguis. Est vacuus non obsessus, non plenus inanis. Miles vallat opus: stabulum sepimus et hortum. Si via longa tua est, sit iter non segne, viator. 180 Quos vicit, vinxit, dum vixit, barbarus hostis. Ne confunde viros, vires, virusque virumque. Illum tu caveas, tibi qui non cavit amicus. Coeptus erit laedi, qui laedere coeperit ipse. Consulo te doctum; tibi consulo, dum tua curo. 185 Conveniunt alios alii, quos convenit inter. Imponis stupido, cui res imponis inanes. In studia incumbas, libris incumbere noli. Si nos dura manent, maneat constantia nobis. Sit persona sui similis, similis sibi res sit. 190 A moerore vacet, studiis cui rite vacandum est. 3. NAMES OF RELATIONSHIP. Agnati patris, cognati matris habentur. Uxor; glos uxor fratris, soror atque mariti. 4. THE MUSES. Clio gesta canens transactis tempora reddit. Uranie coeli motus scrutatur et astra. 210 Signat cuncta manu, loquitur Polyhymnia gestu. Mentis Apollineae vis has movet undique Musas, In medio residens complectitur omnia Phoebus. 5. NAMES OF THE WINDS. Asper ab axe ruit Boreas, furit Eurus ab ortu, 6. SIGNS OF THE ZODIAC. Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, 220 Libraque, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces. 7. THE SEVEN WISE MEN OF GREECE. Cum Solone Thales, Cleobulus cum Periandro, 8. THE FOUR SEASONS. Ver, Aestas, Auctumnus, Hiems dominantur in anno. Aestas a Geminis, Auctumnus Virgine surgit; 225 Bruma Sagittifero, Ver Piscibus incipit esse. |