At pia nil aliud quam me dolet exule conjux : Hoc unum nostri scitque gemitque mali. Nescit in immenso jactari corpora ponto, Nescit agi ventis, nescit adesse necem. 25 O bene, quod non sum mecum conscendere passus, Ne mihi mors misero bis patienda foret! At nunc ut peream, quoniam caret illa periclo, Dimidia certe parte superstes ero.
30
Ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma! Quantus ab aetherio personat axe fragor! Nec levius laterum tabulae feriuntur ab undis, Quam grave balistae moenia pulsat onus. Qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes: Posterior nono est undecimoque prior. 35 Nec letum timeo: genus est miserabile leti. Demite naufragium, mors mihi munus erit. Est aliquid, fatove suo ferrove cadentem
In solida moriens ponere corpus humo, Et mandare suis, aliqua aut sperare sepulcra, Et non aequoreis piscibus esse cibum. Fingite me dignum tali nece, non ego solus
Hic vehor; immeritos cur mea poena trahit? Pro superi viridesque dei, quibus aequora curae, Utraque jam vestras sistite turba minas. Quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira, Hanc sinite infelix in loca jussa feram!
34. LIFE OF OVID, NARRATED BY HIMSELF. (Trist. IV., 10 ff.)
Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, Millia qui novies distat ab Urbe decem. Editus hic ego sum, nec non, ut tempora noris, Quum cecidit fato consul uterque pari;
5 Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres Non modo fortunae munere factus eques. Nec stirps prima fui: genito sum fratre creatus,
Qui tribus ante quater mensibus ortus erat. Lucifer amborum natalibus affuit idem;
Una celebrata est per duo liba dies. IIaec est armiferae festis de quinque Minervae, Quae fieri pugna prima cruenta solet.
Protinus excolimur teneri, curaque parentis Imus ad insignes Urbis ab arte viros.
15 Frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, Fortia verbosi natus ad arma fori;
46
At mihi jam puero coelestia sacra placebant, Inque suum furtim Musa trahebat opus. Saepe pater dixit: Studium quid inutile tentas? Maeonides nullas ipse reliquit opes." Motus eram dictis, totoque Helicone relicto, Scribere conabar verba soluta modis. Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos, Et, quod tentabam scribere, versus erat. 25 Interea tacito passu labentibus annis,
Liberior fratri sumpta mihique toga est, Induiturque humeris cum lato purpura clavo; Et studium nobis, quod fuit ante, manet. Jamque decem vitae frater geminaverat annos, Quum perit, et coepi parte carere mei. Cepimus et tenerae primos aetatis honores, Deque viris quondam pars tribus una fui. Curia restabat; clavi mensura coacta est: Majus erat nostris viribus illud onus. 35 Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori, Sollicitaeque fugax ambitionis eram ; Et petere Aoniae suadebant tuta sorores Otia, judicio semper amata meo. Temporis illius colui fovique poëtas,
Quotque aderant vates, rebar adesse deos. Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,
Quaeque necet serpens, quae juvet herba, Macer. Saepe suos solitus recitare Propertius ignes, Jure sodalicio qui mihi junctus erat.
45 Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis, Dulcia convictus membra fuere mei; Et tenuit nostras numerosus Horatius aures, Dum ferit Ausonia carmina culta lyra. Virgilium vidi tantum; nec amara Tibullo Tempus amicitiae fata dedere meae. Successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; Quartus ab his serie temporis ipse fui. Utque ego majores, sic me coluere minores, Notaque non tarde facta Thalia mea est. 55 Carmina quum primum populo juvenilia legi, Barba resecta mihi bisve semelve fuit.
P. L. III.
65 Et jam complerat genitor sua fata, novemque Addiderat lustris altera lustra novem. Non aliter flevi, quam me fleturus ademptum Ille fuit. Matri proxima justa tuli. Felices ambo, tempestiveque sepulti,
70
Ante diem poenae quod periere meae! Me quoque felicem, quod non viventibus illis Sum miser, et de me quod doluere nihil. Si tamen exstinctis aliquid nisi nomina restat, Et gracilis structos effugit umbra rogos; 75 Fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae, Et sunt in Stygio crimina nostra foro: Seite, precor, caussam (nec vos mihi fallere fas est) Errorem jussae, non scelus esse fugae.
Manibus hoc satis est. Ad vos, studiosa, revertor, Pectora, quae vitae quaeritis acta meae. Jam mihi canities, pulsis melioribus annis, Venerat, antiquas miscueratque comas, Postque meos ortus Pisaea vinctus oliva
Abstulerat decies praemia victor equus: 85 Quum maris Euxini positos ad laeva Tomitas Quaerere me laesi principis ira jubet.
Caussa meae cunctis nimium quoque nota ruinae Indicio non est testificanda meo.
Moverat ingenium totam cantata per Urbem Nomine non vero dicta Corinna mihi. Multa quidem scripsi; sed, quae vitiosa putavi, Emendaturis ignibus ipse dedi.— Paene mihi puero nec digna nec utilis uxor Est data, quae tempus per breve nupta fuit. Altera, quae mecum seros permansit in annos, Sustinuit conjux exsulis esse viri.
Quid referam comitumque nefas famulosque nocentes? Ipsa multa tuli non leviora fuga.
Indignata malis mens est succumbere, seque Praestitit invictam, viribus usa suis;
Oblitusque mei ductaeque per otia vitae, Insolita cepi temporis arma manu;
95 Totque tuli casus pelago terraque, quot inter Occultum stellae conspicuumque polum. Tacta mihi tandem, longis erroribus acto, Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis. Hic ego, finitimis quamvis circumsonor armis, Tristia, quo possum, carmine fata levo;
Quod, quamvis nemo est, cujus referatur ad aures, Sic tamen absumo decipioque diem. Ergo, quod vivo, durisque laboribus obsto, Nec me sollicitae taedia lucis habent, 105 Gratia, Musa, tibi: nam tu solatia praebes; Tu curae requies, tu medicina venis; Tu dux et comes es; tu nos abducis ab Istro, In medioque mihi das Helicone locum. Tu mihi, quod rarum, vivo sublime dedisti Nomen, ab exsequiis quod dare fama solet. Nam tulerint magnos quum secula nostra poëtas, Non fuit ingenio fama maligna meo;
110
Quumque ego praeponam multos mihi, non minor illis Dicor, et in toto plurimus orbe legor.
115 Si quid habent igitur vatum praesagia veri, Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam Jure, tibi grates, candide lector, ago.
1. DIFFERENCE OF QUANTITY IN CERTAIN WORDS,
1 Est ăcer in silvis, equus ācer Olympia vincit. Non apparet iners, faciendas appăret ut res.
Calīgas, manicas călīgasque ubi cernere non est. Voce tremente cănet, qui toto vertice cānet. 5 Deficit ille cănis, cui candent tergora cānis. In magno et cāro prostat căro rara macello. Cedo facit cessi, cecidi cado, caedo cecidi.
Fert ancilla colum, penetrat res humida cōlum. Vin' bonus esse comes? Sermones occipe comes. 10 Compte comas puer; heus! cōmis comes esto magistro. Quod mihi consvēram, consuēram tendere rete. Bellandi cupido damno est sua saepe cupido.
Non violant decoris memores praecepta decōris. Ledere dis animum par est, qui tanta dedere. 15 Vin' tibi dicamus, cui carmina nostra dicemus? Diffidit is foedus, male qui diffidit amico. Per reges, deus, atque duces dūcesque regesque.
Carnem sanus edit, carmen doctissimus edit. Educat hic catulos, quos mox educat in apros. 20 Si sapis, ēs, ut sis: nimirum non es edendo.
Qui fabula ludunt, pueris et fabula grata est. Ni sit fida fides, non fides: quaere fideles. Decepit me saepe frětum nimis abiete frētum.
Per quod quis peccat, per idem punitur et idem. 25 Indicat bellum rex huic, qui se indicat hostem. Non talos jacerent, si ludicra prava jacērent.
Si potans sermone lăbes, fuge: nam prope lābes. Est gravis ille lăbor, cujus sub pondere labor. Cum ratione leges, quem magna ad munera lēges. 30 Tu, quaecunque legis, non instar lēgis habebis. In silvis lepores, in verbis quaere lepōres. Imberbis lēvis; levis est, qui pondere parvo est. Non liber, ut sis līber, aget, sed recta voluntas, Deceptura viros pingit măla femina mālas.
« ZurückWeiter » |