Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ille aditum fracti praestruxerat obice montis :
Vix juga movissent quinque bis illud opus.
Nititur hic humeris,-caelum quoque sederat illis--
Et vastum motu collabefactat onus.

25 Quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum,
Ictaque subsedit pondere molis humus.
Prima movet Cacus collata proelia dextra,
Remque ferox saxis stipitibusque gerit.
Quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes
Confugit et flammas ore sonante vomit.
Quas quoties proflat, spirare Typhoëa credas,
Et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne jaci.
Occupat Alcides, adductaque clava trinodis
Ter quater adversi sedit in ore viri.

30

35 Ille cadit, mixtosque vomit cum sanguine fumos,
Et lato moriens pectore plangit humum.
Immolat ex illis taurum tibi, Juppiter, unum
Victor, et Evandrum ruricolasque vocat.
Constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram
Hic ubi pars Urbis de bove nomen habet.

40

22. ROMULUS AND REMUS.

(Fast. II., 383 ff.)

Silvia Vestalis caelestia semina partu
Ediderat, patruo regna tenente suo.
Is jubet auferri parvos et in amne necari.
Quid facis? ex istis Romulus alter erit!
5 Jussa recusantes peragunt lacrimosa ministri ;

10

Flent tamen, et geminos in loca jussa ferunt.
Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis
Reddidit, hibernis forte tumebat aquis.

Hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,
Quaque jacent valles, Maxime Circe, tuae.
Huc ubi venerunt, neque enim procedere possunt
Longius-ex illis unus et alter ait:

"At quam sunt similes! at quam formosus uterque !
Plus tamen ex illis iste vigoris habet.

15 Si genus arguitur vultu, nisi fallit imago,

20

Nescio quem vobis suspicer esse deum—
At si quis vestrae deus esset originis auctor,
In tam praecipiti tempore ferret opem.
Ferret opem certe, si non ope mater egeret,
Quae facta est uno mater et orba die.

Nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
Corpora!" Desierat, deposuitque sinu.
Vagierunt ambo pariter: sensisse putares.
Hi redeunt udis in sua tecta genis.

25 Sustinet impositos summa cavus alveus unda.
Heu quantum fati parva tabella tulit!
Alveus in limo, silvis appulsus opacis,
Paulatim fluvio deficiente, sedet.

30

Arbor erat: remanent vestigia; quaeque vocatur
Rumina nunc ficus, Romula ficus erat.

Venit ad expositos-mirum !-lupa foeta gemellos.
Quis credat, pueris non nocuisse feram?

Non nocuisse parum est: prodest quoque. Quos lupa

nutrit,

Perdere cognatae sustinuere manus!

35 Constitit, et cauda teneris blanditur alumnis,

5

10

[blocks in formation]

Jam luerat poenas frater Numitoris, et omne
Pastorum gemino sub duce vulgus erat.
Contrahere agrestes et moenia ponere utrique
Convenit: ambigitur, moenia ponat uter.
"Nil opus est" dixit" certamine Romulus "ullo;
Magna fides avium est: experiamur aves!"

Res placet. Alter adit nemorosi saxa Palati,

Alter Aventinum mane cacumen init.

Sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine. Pacto
Statur, et arbitrium Romulus urbis habet.
Apta dies legitur, qua moenia signet aratro :
Sacra Palis suberant; inde movetur opus.
Fossa fit ad solidum; fruges jaciuntur in ima,
Et de vicino terra petita solo.

15 Fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara,
Et novus accenso fungitur igne focus.

[blocks in formation]

Inde premens stivam designat moenia sulco:
Alba jugum niveo cum bove vacca tulit.

Vox fuit haec regis: "Condenti, Juppiter, urbem,
Et genitor Mavors Vestaque mater, ades!

Quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti!
Auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.
Longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae,
Sitque sub hac oriens occiduusque dies!"
25 Ille precabatur. Tonitru dedit omina laevo
Juppiter, et laevo fulmina missa polo.
Augurio laeti jaciunt fundamina cives,
Et novus exiguo tempore murus erat.
Hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat,
30 Sint "que, "Celer, curae "dixerat "ista tuae.
Neve quis aut muros aut factam vomere fossam
Transeat, audentem talia dede neci."

66

Quod Remus ignorans humiles contemnere muros
Coepit et "His populus" dicere "tutus erit?"
35 Nec mora, transiluit. Rutro Celer occupat ausum,
Ille premit duram sanguinolentus humum.
Haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas
Devorat, et clausum pectore vulnus habet.
Flere palam non vult exemplaque fortia servat,
"Sic " que meos muros transeat hostis ait.
Dat tamen exsequias; nec jam suspendere fletum
Sustinet, et pietas dissimulata patet.

40

66

[ocr errors]

Osculaque applicuit posito suprema feretro,
Atque ait: "Invito frater adempte, vale!"
45 Arsurosque artus unxit: fecere, quod ille,
Faustulus et maestas Acca soluta comas.
Tum juvenem nondum facti flevere Quirites.
Ultima plorato subdita flamma rogo est.
Urbs oritur-quis tunc hoc ulli credere posset?-
Victorem terris impositura pedem.

50

24. MARS RELATES TO THE POET THE RAPE OF THE SABINE VIRGINS, AND THE RECONCILIATION WITH THEIR FATHERS.

(Fast. III., 179 ff.)

Parva fuit, si prima velis elementa referre, Roma; sed in parva spes tamen hujus erat. Moenia jam stabant. populis angusta futuris, Credita sed turbae tunc nimis ampla suae. 5 Quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati, Aspice de canna straminibusque domum.

10

In stipula placidi carpebat munera somni,
Et tamen ex illo venit in astra toro.
Jamque loco majus nomen Romanus habebat;
Nec conjux illi nec socer ullus erat.
Spernebant generos inopes vicinia dives,
Et male credebar sanguinis auctor ego.
In stabulis habitasse et oves pavisse nocebat,
Jugeraque inculti pauca tenere soli.

15 Extremis dantur connubia gentibus: at, quae
Romano vellet nubere, nulla fuit.

20

25

[ocr errors]

Indolui, patriamque dedi tibi, Romule, mentem.
Tolle preces" dixi; "quod petis, arma dabunt!
Intumuere Cures, et quos dolor attigit idem.
Tum primum generis intulit arma socer.

Jamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,
Tractaque erant longa bella propinqua mora.
Conveniunt nuptae dictam Junonis in aedem;
Quas inter mea sic est nurus orsa loqui:

"O pariter raptae,-quoniam hoc commune tenemus-
Non ultra lente possumus esse piae.

Stant acies; sed utra di sint pro parte rogandi,
Eligite: hinc conjux, hinc pater arma tenet.
Quaerendum est, viduae fieri malimus, an orbae;
Consilium vobis forte piumque dabo."

Consilium dederat. Parent, crinesque resolvunt
Maestaque funerea corpora veste tegunt.
Jam steterant acies ferro mortique paratae,
Jam lituus pugnae signa daturus erat:
35 Cum raptae veniunt inter patresque virosque,
Inque sinu natos, pignora cara, tenent.
Ut medium campi scissis tetigere capillis,
In terram posito procubuere genu.

40

Et, quasi sentirent, blando clamore nepotes
Tendebant ad avos brachia parva suos.

Qui poterat, clamabat avum tunc denique visum,
Et, qui vix poterat, posse coactus erat.

Tela viris animique cadunt; gladiisque remotis
Dant soceri generis accipiuntque manus;

45 Laudatasque tenent natas, scutoque nepotem
Fert avus: hic scuti dulcior usus erat.

25. THE APOTHEOSIS OF ROMULUS,

(Fast. II., 491 ff.)

Est locus, antiqui Capreae dixere paludem;
Forte tuis illic, Romule, jura dabas.
Sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum,
Et gravis effusis decidit imber aquis.

5 Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether.
Fit fuga. Rex patriis astra petebat equis.
Luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis,
Haesissetque animis forsitan illa fides;

10

Sed Proculus Longa veniebat Julius Alba,
Lunaque fulgebat, nec facis usus erat:
Cum subito motu saepes crepuere sinistrae.
Rettulit ille gradus, horrueruntque_comae.
Pulcher et humano major trabeaque decorus
Romulus in media visus adesse via,

15 Et dixisse simul: "Prohibe lugere Quirites,
Nec violent lacrimis numina nostra suis.

20

Tura ferant placentque novum pia turba Quirinum,
Et patrias artes militiamque colant."

Jussit, et in tenues oculis evanuit auras.

Convocat hic populos, jussaque verba refert. Templa deo fiunt; collis quoque dictus ab illo est, Et referunt certi sacra paterna dies.

26. BETRAYAL OF GABII.

(Fast. II., 687 ff.)

Ultima Tarquinius Romanae gentis habebat
Regna, vir injustus, fortis ad arma tamen.
Ceperat hic alias, alias everterat urbes,
Et Gabios turpi fecerat arte suos.

5 Namque trium minimus, proles manifesta Superbi, In medios hostes nocte silente venit.

10

.

[ocr errors]

Nudarant gladios: "Occidite" dixit " inermem!
Hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater,
Qui mea crudeli laceravit verbere terga.'
Dicere ut hoc posset, verbera passus erat.
Luna fuit. Spectant juvenem gladiosque recondunt,
Tergaque, deducta veste, notata vident.

Flent quoque et, ut secum tueatur bella, precantur.
Callidus ignaris adnuit ille viris.

« ZurückWeiter »