Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

17

15 Nil ita sublime est supraque pericula tendit,
Non sit ut inferius suppositumque deo.
16 Omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
Et subito casu, quae valuere, ruunt.
Vilia qui quondam miseris alimenta negarat,
Nunc mendicato pascitur ipse cibo.
Passibus ambiguis Fortuna volubilis errat,
Et manet in nullo certa tenaxque loco;
Sed modo laeta manet, vultus modo sumit acerbos,
Et tantum constans in levitate sua est.

18 Rara quidem virtus, quam non fortuna gubernet, Quae maneat stabili, cum fugit illa, pede. 19 Luxuriant animi rebus plerumque secundis, Nec facile est aequa commoda mente pati. 20 Si, quoties peccant homines, sua fulmina mittat Juppiter, exiguo tempore inermis erit.

21 Non bove mactato caelestia numina gaudent, Sed, quae praestanda est et sine teste, fide.

22 Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra Pectora pro facto spemque metumque suo. 23 Crede mihi: bene qui latuit, bene vixit, et intra Fortunam debet quisque manere suam.

24 Non ideo debet pelago se credere, si qua Audet in exiguo ludere cymba lacu.

25 Dum petit infirmis nimium sublimia pennis Icarus, Icariis nomina fecit aquis.

26 Quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,
Icarus immensas nomine signet aquas?
Nempe quod hic alte, demissius ille volabat:
Nam pennas ambo non habuere suas.
Tu quoque formida nimium sublimia semper,
Propositique, precor, contrahe vela tui.

27 Tabida consumit ferrum lapidemque vetustas,
Nullaque res majus tempore robur habet.

28 Gutta cavat lapidem; consumitur annulus usu, Et teritur pressa vomer aduncus humo.

29 Parva necat morsu spatiosum vipera taurum : A cane non magno saepe tenetur aper. 30 Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas: Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit. Nascitur exiguus, sed opes acquirit eundo,

Quaque venit, multas accipit amnis aquas. 31 Principiis obsta! sero medicina paratur, Cum mala per longas convaluere moras.

32 Firma valent per se nullumque Machaona quaerunt; Ad medicam dubius confugit aeger opem.

33 Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt, Et data non apto tempore vina nocent. 34 Non est in medico semper, relevetur ut aeger, Interdum medica plus valet arte malum.

35

Perfer et obdura! dolor hic tibi proderit olim ;
Saepe tulit lassis succus amarus opem.
36 Ut corpus redimas, ferrum patieris et ignes,
Arida nec sitiens ora levabis aqua?

Ut valeas animo, quicquam tolerare negabis? At pretium pars haec corpore majus habet. 37 Rebus in angustis facile est contemnere vitam; Fortiter ille facit, qui miser esse potest. 38 Si numeres anno soles et nubila toto, Invenies nitidum saepius isse diem.

39 Nulla dies adeo est australibus humida nimbis,
Non intermissis ut fluat imber aquis.

Nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo
Mixta fere duris utilis herba rubis.

Nil adeo fortuna gravis miserabile fecit,

Ut minuant nulla gaudia parte malum. 40 Mors mea ne careat lacrimis; linquamus amicis Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.

41 In terris mercede caret per seque petenda est Externis virtus incomitata bonis.

42 Nec magnus census nec clarum nomen avorum,
Sed probitas magnos ingeniumque facit.
43 Carmine fit vivax virtus, expersque sepulcri
Notitiam serae posteritatis habet.
44 Pieridas, pueri, doctos et amate poetas,
Aurea nec superent munera Pieridas.

Quem referent Musae, vivet, dum robora tellus,
Dum caelum stellas, dum vehet amnis aquas.
45 Ingenium quondam fuerat pretiosius auro,
At nunc barbaries grandis habere nihil.

46 Aurea nunc vere sunt saecula; plurimus auro
Venit honos; auro conciliatur amor.
Ipse licet Musis venias comitatus, Homere,
Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.

47 Donec eris felix, multos numerabis amicos,
Tempora si fuerint nubila, solus eris.

48 Scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum,
Tempore sic duro est inspicienda fides.
Dum juvat et vultu ridet Fortuna sereno,
Indelibatas cuncta sequuntur opes:
At simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli,
Agminibus comitum qui modo cinctus erat.
49 Haud ullas portabis opes Acherontis ad undas;
Nudus ad infernas, stulte, vehere rates.

50 Nescio qua natale solum dulcedine captos
Ducit et immemores non sinit esse sui.
51 Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
Rectorem dubiae navita puppis amat.
Navita de ventis, de tauris narrat arator,

52

53

Enumerat miles vulnera, pastor oves. Fertilior seges est alienis semper in agris, Vicinumque pecus grandius uber habet. 54 Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona Spicea, quae templi pendeat ante fores.

55

Poma dat autumnus, formosa est messibus aestas,
Ver praebet flores, igne levatur hiems.
56 Aspera hiems adoperta gelu nunc denique cedit,
Et pereunt victae sole tepente nives.
Arboribus redeunt detonsae frigore frondes,

Uvidaque in tenero palmite gemma tumet:
Quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras,
Fertilis occultas invenit herba vias.

57 Jam violas puerique legunt hilaresque puellae,
Rustica quas nullo terra serente vehit.
Prataque pubescunt variorum flore colorum,
Indocilique loquax gutture vernat avis.
58 Non tellus eadem parit omnia: vitibus illa
Convenit, haec oleis, hac bene farra virent.
59 Terra salutares herbas eademque nocentes

Nutrit, et urticae proxima saepe rosa est. 60 Nutritur vento, vento restinguitur ignis,

61

Lenis alit flammam, grandior aura necat.
Nil prodest, quod non laedere possit idem.
Igne quid utilius? Si quis tamen urere tecta
Comparat, audaces instruit igne manus.
Eripit interdum, modo dat medicina salutem,

Quaeque juvet, monstrat, quaeque sit herba nocens. Discitur, innocuas ut agat facundia causas:

Protegit haec sontes immeritosque premit.

62 Magna fuit quondam capitis reverentia cani,
Inque suo pretio ruga senilis erat.
Martis opus juvenes animosaque bella gerebant,
Et pro dis aderant in statione suis.
Viribus illa minor nec habendis utilis armis
Consilio patriae saepe ferebat opem.
63 Ardua res vicisse alios, victoria major
Est animi fluctus composuisse suos.

65

64 Exigua est virtus praestare silentia rebus;
At contra gravis est culpa tacenda loqui.
Munditiae placeant: fuscentur corpora campo;
Sit bene conveniens et sine labe toga.
Linguaque ne rigeat, careant rubigine dentes,
Nec vagus in laxa pes tibi pelle natet.
66 Crudeles divi! Serpens novus exuit annos;
Formae non ullam fata dedere moram !

67 Spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis Semina, quae magno fenore reddat ager.

68 Spes etiam valida solatur compede vinctum : Crura sonant ferro, sed canit inter opus.

69 Haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras, In dis invisa sola remansit humo.

Haec facit, ut vivat vinctus quoque compede fussor,
Liberaque a ferro crura futura putet.

Haec facit, ut, videat cum terras undique nullas,
Naufragus in mediis brachia jactet aquis.
Saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit,
Nec spes huic vena deficiente cadit.
Carcere dicuntur clausi sperare salutem;
Atque aliquis pendens in cruce vota facit.

PART II.

ECLOGAE OVIDIANAE.

1. THE POWER OF TIME.

(Trist. IV., 6, 1 ff.)

TEMPORE ruricolae patiens fit taurus aratri, Praebet et incurvo colla premenda jugo. Tempore paret equus lentis animosus habenis, Et placido duros accipit ore lupos. 5 Tempore Poenorum compescitur ira leonum, Nec feritas animo, quae fuit ante, manet. Quaeque sui jussis obtemperat Inda magistri Belua, servitium tempore victa subit. Tempus, ut extentis tumeat, facit, uva racemis, 10 Vixque merum capiant grana, quod intus habent. Tempus et in canas semen producit aristas, Et, ne sint tristi poma sapore, facit. Hoc tenuat dentem terram findentis aratri, Hoc rigidos silices, hoc adamanta terit. 15 Hoc etiam saevas paulatim mitigat iras,

Hoc minuit luctus maestaque corda levat.
Cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas;
Cur non et curas attenuare tuas ?

Į

2. SPRING.

(Fast. 1, 149 ff.)

Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus, Qui melius per ver incipiendus erat? Omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, Et nova de gravido palmite gemma tumet; 5 Et modo formatis amicitur frondibus arbor, Prodit et in summum seminis herba solum ;

« ZurückWeiter »