Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

pellis erat, telum splendenti lancea ferro

et jaculum, teloque animus praestantior omni.
ut nemus intravit, letataque corpora vidit,
victoremque supra spatiosi corporis hostem
tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,
'Aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis,
aut comes' inquit 'ero.' Dixit, dextraque molarem
sustulit, et magnum magno conamine misit.
illius impulsu cum turribus ardua celsis

moenia mota forent: serpens sine vulnere mansit,
loricaeque modo squamis defensus, et atrae
duritia pellis, validos cute reppulit ictus.

At non duritia jaculum quoque vicit eadem,
quod medio lentae spinae curvamine fixum
constitit, et totum descendit in ilia ferrum.
ille, dolore ferox, caput in sua terga retorsit,
vulneraque aspexit, fixumque hastile momordit,
idque ubi vi multa partem labefecit in omnem,
vix tergo eripuit ; ferrum tamen ossibus haesit.
tum vero postquam solitas accessit ad iras
causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,
spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,
terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit.
ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.

ipse modo immensum spiris facientibus orbem cingitur, interdum longa trabe rectior exstat; impete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis fertur, et obstantes proturbat pectore silvas.

Cedit Agenorides paulum, spolioque leonis sustinet incursus, instantiaque ora retardat cuspide praetenta: furit ille, et inania duro. vulnera dat ferro, figitque in acumine dentes;

jamque venenifero sanguis manare palato

55

60

65

7C

75

80

85

coeperat, et virides aspergine tinxerat herbas :
sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu,
laesaque colla dabat retro, plagamque sedere
cedendo arcebat, nec longius ire sinebat:
donec Agenorides conjectum in gutture ferrum
usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
pondere serpentis curvata est arbor, et imae
parte flagellari gemuit sua robora caudae.

Dum spatium victor victi considerat hostis,

90

95

IOC

vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum unde, sed audita est: Quid, Agenore nate, peremptum serpentem spectas? et tu spectabere serpens.' ille diu pavidus pariter cum mente colorem perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant. ecce viri fautrix, superas delapsa per auras Pallas adest, motaeque jubet subponere terrae vipereos dentes, populi incrementa futuri. paret, et ut presso sulcum patefecit aratro, spargit humi jussos, mortalia semina, dentes. indefide majus - glebae coepere moveri, primaque de sulcis acies apparuit hastae; tegmina mox capitum picto nutantia cono; mox umeri pectusque onerataque bracchia telis exsistunt, crescitque seges clipeata virorum. sic ubi tolluntur festis aulaea theatris,

surgere signa solent, primumque ostendere vultus, cetera paulatim ; placidoque educta tenore

tota patent, imoque pedes in margine ponunt.

105

[ocr errors]

Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat: 115 'Ne cape' de populo quem terra creaverat unus exclamat, nec te civilibus insere bellis.' atque ita terrigenis rigido de fratribus unum

cominus ense ferit: jaculo cadit eminus ipse.
hunc quoque qui leto dederat, non longius illo
vivit, et exspirat modo quas acceperat, auras.
exemploque pari furit omnis turba, suoque
marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
jamque brevis vitae spatium sortita juventus
sanguineo tepidam plangebat pectore matrem,
quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.
is sua jecit humo monitu Tritonidis arma,
fraternaeque fidem pacis petiitque deditque.
hos operis comites habuit Sidonius hospes,
cum posuit jussam Phoebers sortibus urbem.

Jam stabant Thebae: poteras jam, Cadme, videri
exsilio felix. Soceri tibi Marsque Venusque
contigerant; huc adde genus de conjuge tanta,
tot natos natasque, et pignora cara, nepotes:

120

125

130

hos quoque jam juvenes. Sed scilicet ultima semper 135 exspectanda dies homini, dicique beatus

ante obitum nemo supremaque funera debet.

VII. ACTEON.

[BOOK III. 138-252.]

ACTÆON, grandson of Cadmus, having beheld Diana as she was bathing with her nymphs, is changed by her into a stag, and torn in pieces by his own hounds.

PRIMA nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas causa fuit luctus, alienaque cornua fronti addita, vosque canes satiatae sanguine erili.

at bene si quaeras, fortunae crimen in illo,

140

non scelus invenies. Quod enim scelus error habebat? mons erat infectus variarum caede ferarum,

iamque dies medius rerum contraxerat umbras et sol ex aequo meta distabat utraque :

cum juvenis placido per devia lustra vagantes participes operum compellat Hyantius ore:

'Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, fortunamque dies habuit satis. Altera lucem cum croceis invecta rotis Aurora reducet,

propositum repetemus opus. Nunc Phoebus utraque
distat idem creta, finditque vaporibus arva.
sistite opus praesens, nodosaque tollite lina.'
Jussa viri faciunt intermittuntque laborem.

vallis erat piceis et acuta densa cupressu,
nomine Gargaphie, succinctae sacra Dianae,
cujus in extremo est antrum nemorale recessu,
arte laboratum nulla: simulaverat artem
ingenio natura suo; nam pumice vivo
et levibus tofis nativum duxerat arcum.
fons sonat a dextra tenui perlucidus unda,
margine gramineo patulos incinctus hiatus.

145

150

155

160

hic dea silvarum venatu fessa solebat

virgineos artus liquido perfundere rore.

quo postquam subiit, nympharum tradidit uni armigerae jaculum pharetramque arcusque retentos; altera depositae subjecit bracchia pallae;

vincla duae pedibus demunt.

Nam doctior illis

Ismenis Crocale sparsos per colla capillos

colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis.
excipiunt laticem Nepheleque Hyleque Rhanisque
et Psecas et Phiale, funduntque capacibus urnis.
Dumque ibi persuitur solita Titania lympha,
ecce nepos Cadmi dilata parte laborum
per nemus ignotum non certis passibus errans
pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.
qui simul intravit rorantia fontibus antra,
sicut erant, viso nudae sua pectora nymphae
percussere viro, subitisque ululatibus omne
implevere nemus, circumfusaeque Dianam
corporibus texere suis. Tamen altior illis
ipsa dea est, colloque tenus supereminet omnes.
Qui color infectis adversi solis ab ictu
nubibus esse solet aut purpureae aurorae,
is fuit in vultu visae sine veste Dianae.

quae quamquam comitum turba est stipata suarum,
in latus obliquum tamen astitit, oraque retro
flexit: et ut vellet promptas habuisse sagittas,
quas habuit sic hausit aquas, vultumque virilem
perfudit, spargensque comas ultricibus undis
addidit haec cladis praenuntia verba futurae :
'Nunc tibi me posito visam velamine narres,
si poteris narrare, licet.' Nec plura minata
dat sparso capiti vivacis cornua cervi,

dat spatium collo, summasque cacuminat aures,

165

170

175

180

185

190

195

« ZurückWeiter »