Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][subsumed][merged small][graphic][subsumed][merged small]

SUMPTIBUS RODWELL ET MARTIN;

3. CUTHELL; LAW ET WHITTAKER; J. BOOKER;
BALDWIN, CRADOCK, ET JOY; WALKER ET EDWARDS;
J. ROBINSON; ET B. REYNOLDS:

EXCUDIT S. HAMILTON.

1815.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBRI QUINDECIM?

VOL. II.

B

NASONIS EPIGRAMMA.

ORBA parente suo quicumque volumina tangis,
His saltem vestrâ detur in urbe locus.
Quóque magis faveas, non sunt hæc edita ab illo,
Sed quasi de Domini funere rapta sui.

Quidquid in his igitur vitii rude carmen habebit,
Emendaturus, silicuisset, erat.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER PRIMUS.

IN nova fert animus mutatas dicere formás
Corpora. Di cœptis (nam vos mutâstis et illas)
Adspirate meis; primâque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

Ante, mare et tellus, et. quod tegit omnia, ccelura, Unus erat toto Naturæ vultus in orbe,

10

Quem dixere Chaos; rudis indigesttque moles;
Nec quidquam, nisi pondus iners, congestaque eodem
Non bene junctarum discordia serrina serum.
Nullus adhuc mundo prebebet-larina Titan;
Nec nova crescendo reparabat conua Phobe;
Nec circumfuso pendebat in aëre tellus
Ponderibus librata suis: nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
Quâque fuit tellus, illic et pontus et aër:
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aër: nulli sua forma manebat.
Obstabatque aliis aliud: quia corpore in uno
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. 20
Hanc Deus et melior litem Natura diremit:
Nam cœlo terras, et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aëre cœlum.
Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.

Ignea convexi vis et sine pondere cœli

« ZurückWeiter »