Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][graphic][subsumed][merged small]

SUMPTIBUS RODWELL ET MARTIN;

J. CUTHELL; LAW ET WHITTAKER; J. BOOKER;
BALDWIN, CRADOCK, ET JOY; WALKER ET EDWARDS;

J. ROBINSON; ET B. REYNOLDS:

EXCUDIT S. HAMILTON.

1815.

T

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

NASONIS EPIGRAMΜΑ.

ORBA parente suo quicumque volumina tangis,
His saltem vestra detur in urbe locus.
Quoque magis faveas, non sunt hæc edita ab illo,
Sed quasi de Domini funere rapta sui.
Quidquid in his igitur vitiį rude carmen habebit,
Emendaturus, si licuisset, erat.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER PRIMUS.

In nova fert animus mutatas dicere formas
Corpora. Di cœptis (nam vos mutastis et illas)
Adspirate meis; primaque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

Antè, mare et tellus, et. quod tegit omnia, cceluri,

10

Unus erat toto Naturæ vultus in orbe, Quem dixere Chaos; rudis indigestique moles; Nec quidquam, nisi pondus iners, congestaque códem Non bene junctarum discordia semina serum Nullus adhuc mundo prebebat-lumina Titan; Nec nova crescendo reperabat cornua Phoebe; Nec circumfuso pendebat in aëre tellus Ponderibus librata suis: nec brachia longo Margine terrarum porrexerat Amphitrite. Quâque fuit tellus, illic et pontus et aër: Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, Lucis egens aër: nulli sua forma manebat, Obstabatque aliis aliud: quia corpore in uno Frigida pugnabant calidis, humentia siccis, Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. 20 Hanc Deus et melior litem Natura diremit: Nam cœlo terras, et terris abscidit undas, Et liquidum spisso secrevit ab aëre cœlum. Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo, Dissociata locis concordi pace ligavit. Ignea convexi vis et sine pondere cæli

« ZurückWeiter »