Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

220

Et cum Cylleno gelidi pineta Lycei.
Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni
Ingredior, traherent cùm sera crepuscula noctem.
Signa dedi venisse Deum; vulgusque precari
Coeperat. Irridet primò pia vota Lycaon.
Mox ait, Experiar, Deus hic, discrimine aperto,
An sit mortalis: nec erit dubitabile verum.
Nocte gravem somno nec opinâ perdere morte
Me parat. Hæc illi placet experientia veri.
Nec contentus eo, missi de gente Molossâ
Obsidis unius jugulum mucrone resolvit :
Atque ita semineces partim ferventibus artus
Mollit aquis, partim subjecto torruit igni.
Quos simul imposuit mensis, ego vindice flammâ 230
In domino dignos everti tecta Penates.
Territus ille fugit; nactusque silentia ruris
Exululat, frustráque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem, solitæque cupidine cædis
Vertitur in pecudes: et nunc quoque sanguine gaudet.
In villos abeunt vestes, in crura lacerti.

Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ.
Canities eadem est, eadem violentia vultu :
Idem oculi lucent: eadem feritatis imago.
Occidit una domus: sed non domus una perire 240
Digna fuit: quâ terra patet, fera regnat Erinnys.
In facinus jurâsse putes. Dent ociùs omnes,
Quas meruere pati (sic stat sententia) pœnas.
Dicta Jovis pars voce probant, stimulosque furenti
Adjiciunt: alii partes adsensibus implent.
Est tamen humani generis jactura dolori
Omnibus: et, quæ sit terræ, mortalibus orbæ,
Forma futura, rogant: quis sit laturus in aras
Tura? ferisne paret populandas tradere gentes?
Talia quærentes (sibi enim fore cetera curæ)
Rex Superûm trepidare vetat, sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mirâ.
Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras;
Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus æther

250

Conciperet flammas, longusque ardesceret axis.
Esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,
Quo mare, quo tellus, correptaque regia cœli
Ardeat; et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur, manibus fabricata Cyclopum.
Pœna placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere, et ex omni nimbos dimittere cœlo.
Protinus Æolis Aquilonem claudit in antris,
Et quæcumque fugant inductas flamina nubes:
Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis;
Terribilem piceâ tectus caligine vultum.

"1

260

270

1

M

Barba gravis nimbis; canis fluit unda capillis:
Fronte sedent nebulæ: rorant pennæque, sinusque.
Utque manu latâ pendentia nubila pressit ;
Fit fragor: hinc densi funduntur ab æthere nimbi.
Nuntia Junonis, varios induta colores,
Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus adfert.
Sternuntur segetes, et deplorata coloni
Vota jacent; longique labor perit irritus anni.
Nec cœlo contenta suo Jovis ira: sed illum
Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis.
Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni
Intravere sui, Non est hortamine longo
Nunc, ait, utendum: vires effundite vestras,
Sic opus est: aperite domos: ac, mole remotâ,
Fluminibus vestris totas immittite habenas.
Jusserat. Hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrenato volvuntur in æquora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit: at illa
Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos;
Cumque satis arbusta simul, pecudesque, virosque,
Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si qua domus mansit, potuitque resistere tanto
Indejecta malo; culmen tamen altior hujus
Unda tegit, pressæque labant sub gurgite turres. 290
Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant.
Omnia pontus erant. Deerant quoque litora ponto.

280

Occupat hic collem: cymbâ sedet alter aduncâ,
Et ducit remos illic, ubi nuper arârat.

310

Ille supra segetes, aut mersa culmina villæ Navigat: hic summâ piscem deprendit in ulmo. Figitur in viridi (si fors tulit) anchora prato; Aut subjecta terunt curvæ vineta carinæ. Et, modò quâ graciles gramen carpsere capellæ, Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phoca. 300 Mirantur sub aquâ lucos, urbesque, domosque Nereïdes: silvasque tenent delphines, et altis Incursant ramis, agitataque robora pulsant. Nat lupus inter oves: fulvos vehit unda leones: Unda vehit tigres: nec vires fulminis apro, Crura nec ablato prosunt velocia cervo. Quæsitisque diu terris, ubi şidere detur, In mare lassatis volucris vaga decidit alis. Obruerat tumulos immensa licentia ponti, Pulsabantque novi montana, cacumina fluctus. Maxima pars undâ rapitur: quibus unda pepercit, Illos longa domant inopi jejunia victu. Separat Aönios Actæis Phocis ab arvis, Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo Pars maris, et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, Nomine Parnasus, superatque cacumine nubes Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat æquor) Cum consorte tori parvâ rate vectus adhæsit; Corycidas Nymphas, et numina montis adorant, 320 Fatidicamque Themin, quæ nunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam, nec amantior æqui Vir fuit, aut illâ metuentior ulla Deorum. Jupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem, Et superesse videt de tot modò millibus unum, Et superesse videt, de tot modò millibus unam; Innocuos ambos, cultores numinis ambos; Nubila disjecit: nimbisque Aquilone remotis, Et cœlo terras ostendit, et æthera terris.

Nec maris ira manet; positoque tricuspide telo 330

340

Mulcet aquas rector pelagi: supraque profundum
Exstantem, atque humeros innato murice tectum, '
Cæruleum Tritona vocat; conchæque sonaci
Inspirare jubet; fluctusque et flumina signo
Jam revocare dato. Cava buccina sumitur illi
Tortilis, in latum quæ turbine crescit ab imo:
Buccina, quæ medio concepit ut aëra ponto,
Litora voce replet, sub utroque jacentia Phœbo.
Tum quoque, ut ora Dei madidă rorantia barbâ
Contigit, et cecinit jussos inflata receptus,
Omnibus audita est telluris et æquoris undis:
Et quibus est undis audita, coërcuit omnes.
Jam mare litus habet: plenos capit alveus amnes:
Flumina subsidunt: colles exire videntur.
Surgit humus: crescunt loca decrescentibus undis.
Postque diem longam nudata cacumina silvæ
Ostendunt, limumque tenent in fronde relictum.
Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem,
Et desolatas agere alta silentia terras,

2.

Deucalion, lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis: 350
O soror, ô conjux, ô femina sola superstes,
Quam commune mihi genus, et patruelis origo,
Deinde torus junxit; nunc ipsa pericula jungunt:
Terrarum, quascumque vident occasus et ortus,
Nos duo turba sumus. Possedit cetera pontus.
Nunc quoque adhuc vitæ non est fiducia nostræ
Certa satis: terrent etiamnum nubila mentem.
Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses,
Nunc animi, miseranda, foret? quo sola timorem
Ferre modo posses? quo consolante doleres ? 360
Namque ego (crede mihi,) si te modò pontus haberet,
Te sequerer, conjux: et me quoque pontus haberet.
O utinam possim populos reparare paternis
Artibus; atque animas formatæ infundere terræ !
Nunc genus in nobis restat mortale duobus, (**
(Sic visum Superis) hominumque exempla manemus.
Dixerat, et flebant. Placuit cœleste precari
Numen; et auxilium per sacras quærere sortes.

[ocr errors]

Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas,
Ut nondum liquidas, sic jam vada nota secantes. 370
Inde ubi libatos irroravere liquores

Vestibus et capiti; flectunt vestigia sanctæ
Ad delubra Deæ: quorum fastigia turpi
Squallebant musco; stabantque sine ignibus aræ.
Ut templi tetigere gradus; procumbit uterque
Pronus humi, gelidoque pavens dedit oscula saxo.
Atque ita, Si precibus, dixerunt, numina justis
Victa remollescunt, si flectitur ira Deorum;
Dic, Themi, quâ generis damnum reparabile nostri
Arte sit: et mersis fer opem, mitissima, rebus. 380
Mota Dea est; sortemque dedit: Discedite templo;
Et velate caput; cinctasque resolvite vestes:
Ossaque post tergum magnæ jactate parentis.
Obstupuere diu: rumpitque silentia voce
Pyrrha prior; jussisque Deæ parere recusat:
Detque sibi veniam, pavido rogat ore: pavetque
Lædere jactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt cæcis obscura latebris
Verba datæ sortis secum, inter seque volutant.
Inde Promethides placidis Epimethida dictis
Mulcet; et, Aut fallax, ait, est sollertia nobis ;
Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent.
Magna parens terra est: lapides in corpore terræ
Ossa reor dici: jacere hos post terga jubemur.
Conjugis augurio quamquam Titania mota est;
Spes tamen in dubio est: adeò cœlestibus ambo
Diffidunt monitis. Sed quid tentare nocebit?
Descendunt; velantque caput, tunicasque recingunt;
Et jussos lapides sua post vestigia mittunt.

390

Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?) 400
Ponere duritiem cœpere, suumque rigorem ;
Mollirique morâ, mollitaque ducere formam.
Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis
Contigit, ut quædam, sic non manifesta, videri
Forma potest hominis; sed utì de marmore cœpto
Non exacta satis, rudibusque simillima signis.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »