Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

NASONIS EPIGRAMMA.

ORBA parente suo quicumque volumina tangis,

His saltem vestrâ detur. in urbe locus. Quóque magis' favéas, non sunt hæc edita ab illo,

Sed quasi de Domißi funere-rapta şui. Quidquid in his igitur vitii sude carmen habebit, Emendaturus;-silicuisset

, erat.

:

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

In nova fert animus mutatas dicere formas
Corpora. Di coeptis (nam vos mutâstis et illas)
Adspirate meis; primâque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite ternpora darnen.

Antè, mare et tellus, et. quodécegit omnia, ccelera,"
Unus erat toto Naturæ vultus in orbe,
Quem dixere Chảos; rudis iridigestaque moles;
Nec quidquam, nisi pondus iners; 'congesta que eódem
Non bene junctarum discordia setrina rerum.
Nullus adhuc mundo prebesät-Hamina Titaa; 10
Nec nova crescendo reparaộat cośnua Phwebe;
Nec circumfuso pendebat in aëre tellus
Ponderibus librata suis : nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
Quâque fuit tellus, illic et pontus et aër:
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aër : nulli sua forma manebat.
Obstabatque aliis aliud : quia corpore in uno
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. 20
Hanc Deus et melior litem Natura diremit:
Nam cælo terras, et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aëre cælum.
Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine ponderé cæli

Emicuit, summâque locum sibi legit in arce.
Proximus est aër illi levitate, locoque:
Densior his tellus: elementaque grandia traxit;
Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor 30
Ultima possedit, solidumque coërcuit orbem.

Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille Deorum,
Congeriem secuit, sectamque in membra redegit;
Principio terram, ne non æqualis ab omni
Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
Tum freta diffundi, rabidisque tumescere ventis
Jussit, et ambitæ circumdare litora terræ.
Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque;
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis:
Quæ diversa locis partim sorbentur ab ipsâ; 40
In mare perveniunt partim, campoque recepta
'Liherioris'aque, pro riprs indta

pulsant. - Fussit et extendi campos, subsidère valles, Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. Utque duae dextrâ exlum, totidemque sinistra Parte secant Zonæ; quinta est ardentior illis; Sic, onus inclụsum numero distinxit eodem Cura.Iiei; totidemque plagæ tellure premuntur. Quarunt quæ inedia est, non est habitabilis æstu : Nix tegit alta duas : totidem inter utrumque locavit ; Temperiemque dedit, mixtâ cum frigore flammâ. .51 Imminet his aër: qui, quantò est pondere terræ Pondus aquæ levius, tanto est onerosior igni. Illic et nebulas, illic consistere nubes, Jussit, et humanas motura tonitrua mentes, Et cum fulminibus facientes frigora ventos. His quoque non passim mundi fabricator habendum Aëra permisit. Vix nunc obsistitur illis, Cùm sua quisque regant diverso flamina tractu, Quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum. Eurus ad Auroram, Nabathæaque regna recessit, 61 Persidaque, et radiis juga subdita matutinis. Vesper, et occiduo quæ litora Sole tepescunt, Proxima sunt Zephyro: Scythiam Septemque trionem

80

Horrifer invasit Boreas ; contraria tellus
Nubibus adsiduis, pluvioque madescit ab Austro.
Hæc super imposuit liquidum et gravitate carentem
Æthera, nec quidquam terrenæ fæcis habentem.
Vix ea limitibus dissepserat omnia certis;
Cùm, quæ pressa diu massâ latuere sub illâ, 70
Sidera cæperunt toto effervescere cælo.
Neu regio foret ulla suis animantibus orba,
Astra tenent cæleste solum, formæque Deorum :
Cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ:
Terra feras cepit: volucres agitabilis aër.
Sanctius his animal, mentisqué capacius altæ
Deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset.
Natus homo est: sive hunc divino semine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo:
Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
Æthere, cognati retinebat semina cæli.
Quam satus läpeto, mixtam fluvialibus undis,
Finxit in effigiem moderantum cuncta Deorum.
Pronaque cùm spectent animalia cetera terram;
Os homini sublime dedit : cælumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modò quæ fuerat rudis et sine imagine, tellus
Induit ignotas hominum conversa figuras.

Aurea prima sata est ætas, quæ, vindice nullo,
Sponte suâ, sine lege, fidem rectumque colebat. 90
Poena metusque aberant: nec verba minacia fixo
Ære legebantur: nec supplex turba timebant
Judicis ora sui: sed erant sine judice tuti.
Nondum cæsa suis, peregrinum ut viseret orbem,
Montibus, in liquidas pinus descenderat undas :
Nullaque mortales, præter súa, litora nôrant.
Nondum præcipites cingebant oppida fossæ:
Non tuba directi, non æris cornua flexi,
Non galeæ, non ensis, erant. Sine militis usu
Mollia securæ peragebant otia mentes.

100 Ipsa quoque immunis, rastroque intacta, nec ullis Sancia vomeribus, per se dabat omnia tellus:

« ZurückWeiter »