Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

590

Flumine: et, O virgo Jove digna, tuoque beatum
Nescio quem factura toro, pete, dixerat, umbras
Altorum nemorum, (et nemorum monstraverat um-
bras)

Dum calet, et medio Sol est altissimus orbe.
Quòd si sola times latebras intrare ferarum ;
Præside tuta Deo nemorum secreta subibis:
Nec de plebe Deo, sed qui cœlestia magnâ
Sceptra manu teneo; sed qui vaga fulmina mitto.
Ne fuge me. Fugiebat enim. Jam pascua Lernæ,
Consitaque arboribus Lyrcæa reliquerat arva;
Cùm Deus inductâ latas caligine terras

Occuluit, tenuitque fugam, rapuitque pudorem. 600
Interea medios Juno despexit in agros:

Et noctis faciem nebulas fecisse volucres
Sub nitido mirata die; non fluminis illas
Esse, nec humenti sentit tellure remitti:
Atque suus conjux, ubi sit, circumspicit; ut quæ
Deprensi toties jam nôsset furta mariti.

Quem postquam cœlo non reperit; Aut ego fallor,
Aut ego lædor, ait. Delapsaque ab æthere summe
Constitit in terris; nebulasque recedere jussit.
Conjugis adventum præsenserat, inque nitentem 610
Inachidos vultus mutaverat ille juvencam.

Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccæ,
Quamquam invita, probat: nec non et cujus, et unde,
Quove sit armento, veri quasi nescia, quærit.
Jupiter è terrâ genitam mentitur, ut auctor
Desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus.
Quid faciat? crudele, suos addicere amores:
Non dare, suspectum. Pudor est, qui suadeat illine;
Hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore:
Sed, leve si munus sociæ generisque torique
Vacca negaretur; poterat non vacca videri.
Pellice donatâ, non protinus exuit omnem
Diva metum; timuitque Jovem, et fuit anxia furti ;
Donec Arestoridæ servandam tradidit Argo.
Centum luminibus cinctum caput Argus habebat.

620

Inde suis vicibus capiebant bina quietem :
Cetera servabant, atque in statione manebant,
Constiterat quocumque modo; spectabat ad Iö:
Ante oculos Iö, quamvis aversus, habebat.
Luce sinit pasci: cùm Sol tellure sub altâ est, 650
Claudit, et indigno circumdat vincula collo.
Frondibus arbuteis, et amarâ pascitur herbâ:
Proque toro, terræ, non semper gramen habenti,
Incubat infelix; limosaque flumina potat.
Illa etiam supplex Argo cùm brachia vellet
Tendere; non habuit, quæ brachia tenderet Argo:
Conatoque queri mugitus edidit ore:

Pertimuitque sonos: propriâque exterrita voce est.
Venit et ad ripas, ubi ludere sæpe solebat,
Inachidas ripas: novaque ut conspexit in undà 640
Cornua, pertimuit, seque externata refugit.
Naïdes ignorant, ignorat et Inachus ipse,
Quæ sit. At illa patrem sequitur, sequiturque sorores:
Et patitur tangi, seque admirantibus offert.
Decerptas senior porrexerat Inachus herbas;
Illa manus lambit, patriisque dat oscula palmis ;
Nec retinet lacrimas: et, si modò verba sequantur,
Oret opem; nomenque suum, casusque loquatur.
Litera pro verbis, quam pes in pulvere ducit,
Corporis indicium mutati triste peregit.

6.50

Me miserum! exclamat pater Inachus: inque ge

mentis

Cornibus, et niveæ pendens cervice juvencæ,
Me miserum! ingeminat. Tune es quæsita per omnes,
Nata, mihi terras? tu non inventa repertâ
Luctus eras levior. Retices; nec mutua nostris
Dicta refers: alto tantùm suspiria prodis

Pectore: quodque unum potes, ad mea verba remugis.
At tibi ego ignarus thalamos tædasque parabam:
Spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.
De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus haben-
660

dus.

Nec finire licet tantos mihi morte dolores:

1 って

Sed nocet esse Deum: præclusaque janua leti
Eternum nostros luctus extendit in ævum.
Talia mærenti stellatus submovet Argus,
Ereptamque patri diversa in pascua natam
Abstrahit. Ipse procul montis sublime cacumen
Occupat: unde sedens partes speculetur in omnes.
Nec Superûm rector mala tanta Phoronidos ultrà
Ferre potest: natumque vocat; quem lucida partu
Pleïas enixa est: letoque det, imperat, Argum. 670
Parva mora est, alas pedibus, virgamque potenti
Somniferam sumsisse manu, tegimenque capillis.
Hæc ubi disposuit, patriâ Jove natus ab arce
Desilit in terras. Illic tegimenque removit,
Et posuit pennas: tantummodo virga retenta est.
Hâc agit, ut pastor, per devia rura capellas,
Dum venit, abductas: et structis cantat avenis.
Voce novâ captus custos Junonius, At tu,
Quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo,
Argus ait: neque enim pecori fecundior ullo
Herba loco est: aptamque vides pastoribus umbram.
Sedit Atlantiades, et euntem multa loquendo
Detinuit sermone diem: junctisque canendo
Vincere arundinibus servantia lumina tentat :
Ille tamen pugnat molles evincere somnos:
Et, quamvis sopor est oculorum parte receptus;
Parte tamen vigilat. Quærit quoque, (namque reperta
Fistula nuper erat) quâ sit ratione reperta.

680

690

Tum Deus, Arcadia gelidis sub montibus, inquit, Inter Hamadryadas celeberrima Nonacrinas Naïas una fuit. Nymphæ Syringa vocabant. Non semel et Satyros eluserat illa sequentes, Et quoscumque Deos umbrosave silva, feraxve Rus habet. Ortygiam studiis, ipsâque colebat Virginitate Deam. Ritu quoque cincta Dianæ Falleret et credi posset Latonia, si non Corneus huic arcus, si non foret aureus illi. Sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lyceo Pan videt hanc, pinuque caput præcinctus acutâ,

:

710

[ocr errors]

Talia verba refert. Restabat verba referre ; €700
Et precibus spretis fugisse per avia Nympham;
Donec arenosi placidum Ladonis ad amnem
Venerit: hîc illi cursum impedientibus undis,
Ut se mutarent, liquidas orâsse sorores;
Panaque, cùm prensam sibi jam Syringa putaret,
Corpore pro Nymphæ cannas tenuisse palustres :
Dumque ibi suspirat, motos in arundine ventos
Effecisse sonum tenuem, similemque querenti:
Arte novâ, vocisque Deum dulcedine captum,
Hoc mihi concilium tecum, dixisse, manebit
Atque ita disparibus calamis compagine ceræ
Inter se junctis nomen tenuisse puellæ.
Talia dicturus vidit Cyllenius omnes
Succubuisse oculos, adopertaque lumina somno.
Supprimit extemplo vocem: firmatque soporem,
Languida permulcens medicatâ lumina virgâ.
Nec mora falcato nutantem vulnerat ense,
Quâ collo confine caput: saxoque cruentum
Dejicit; et maculat præruptam sanguine cautem.
Arge, jaces: quodque in tot lumina lumen habebas 720
Exstinctum est: centumque oculos nox occupat una.
Excipit hos, volucrisque suæ Saturnia pennis
Collocat; et gemmis caudam stellantibus implet.
Protinus exarsit, nec tempora distulit iræ,
Horriferamque oculis animoque objecit Erinnyn
Pellicis Argolicæ, stimulosque in pectora cæcos
Condidit, et profugam per totum terruit orbem.
Ultimus immenso restabas, Nile, labori.
Quem simul ac tetigit, positisque in margine ripa
Procubuit genibus, resupinoque ardua collo,
Quos potuit, solos tollens ad sidera vultus,
Et gemitu, et lacrimis, et luctisono mugitu
Cum Jove visa queri est, finemque orare malorum.
Conjugis ille suæ complexus colla lacertis,
Finiat ut poenas tandem, rogat: Inque futurum
Pone metus, inquit, numquam tibi caussa doloris
Hæc erit: et Stygias jubet hoc audire paludes.

h

1

750

[ocr errors]

740

Ut lenita Dea est, vultus capit illa priores :
Fitque, quod antè fuit. Fugiunt è corpore setæ:
Cornua decrescunt: fit luminis artior orbis :
Contrahitur rictus: redeunt humerique manusque:
Ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues.
De bove nil superest, formæ nisi candor, in illâ :
Officioque pedum Nymphe contenta duorum
Erigitur: metuitque loqui; ne more juvencæ
Mugiat et timidè verba intermissa retentat.
Nunc Dea linigerâ colitur celeberrima turbâ.
Huic Epaphus magni genitus de semine tandem
Creditur esse Jovis: perque urbes juncta parenti
Templa tenet. Fuit huic animis æqualis et annis 750
Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquen-

tem,

760

Nec sibi cedentem, Phœboque parente superbum,
Non tulit Inachides, Matrique, ait, omnia demens
Credis; et es tumidus genitoris imagine falsi.
Erubuit Phaethon, iramque pudore repressit :
Et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem.
Quóque magis doleas, genetrix, ait: ille ego liber,
Ille ferox tacui. Pudet hæc opprobria nobis
Et dici potuisse, et non potuisse referri.
At tu, si modò sum cœlesti stirpe creatus,
Ede notam tanti generis: meque adsere cœlo.
Dixit; et implicuit materno brachia collo;
Perque suum, Meropisque caput, tædasque sororum,
Traderet, oravit, veri sibi signa parentis.
Ambiguum, Clymene precibus Phaethontis, an irâ
Mota magis dicti sibi criminis; utraque cœlo
Brachia porrexit: spectansque ad lumina Solis,
Per jubar hoc, inquit, radiis insigne coruscis,
Nate, tibi juro, quod nos auditque videtque ;
Hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,
Sole satum. Si ficta loquor, neget ipse videndum
Se mihi; sitque oculis lux ista novissima nostris.
Nec longus labor est patrios tibi nôsse penates:
Unde oritur, domus est terræ contermina nostræ.

769

« ZurückWeiter »