Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1

Cùm pigeat tentâsse, libet tentare: modumque 630
Exit; et infelix committit sæpe repelli.

640

Mox ubi finis abest; patriam fugit ille, nefasque:
Inque peregrinâ ponit nova monia terrâ.
Tum verò mostam totâ Miletida mente
Defecisse ferunt: tum verò à pectore vestem
Deripuit; planxitque suos furibunda lacertos.
Jamque palàm est demens; inconcessamque fatetur
Spem Veneris, sine quâ patriam, invisosque penates
Deserit; et profugi sequitur vestigia fratris.
Utque tuo motæ, proles Semeleïa thyrso
Ismariæ celebrant repetita triennia Baccha;
Byblida non aliter latos ululâsse per agros
Bubasides vidêre nurus: quibus illa relictis
Caras, et armiferos Lelegas, Lyciamque pererrat.
Jam Cragon, et Lymiren, Xanthique reliquerat undas,
Quoque Chimæra jugo mediis in partibus ignem,
Pectus et ora leæ, caudam serpentis habebat.
Deficiunt silvæ: cùm tu lassata sequendo
Procidis; et, durâ positis tellure capillis,

:

A

Bybli taces; frondesque tuo premis ore caducas. 650
Sæpe etiam Nymphæ teneris Lelegeïdes ulnis
Tollere conantur: sæpe, ut moderetur amori,
Præcipiunt; surdæque adhibent solatia menti.
Muta jacet viridesque suis terit unguibus herbas
Byblis et humectat lacrimarum gramina rivo.
Naïdas his venam, quæ numquam arescere posset,
Supposuisse ferunt. Quid enim dare majus habebant?
Protinus, ut secto picea de cortice guttæ,
Utve tenax gravidâ manat tellure bitumen;
Utve sub adventum spirantis lenè Favonî
Sole remollescit, quæ frigore constitit unda:
Sic lacrimis consumta suis Phoebeïa Byblis
Vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis
Nomen habet domina; nigrâque sub ilice manat.
Fama novi centum Cretæas forsitan urbes
Implêsset monstri; si non miracula nuper
Iphide mutatâ Crete propiora tulisset.

660

670

Proxima Gnosiaco nam quondam Phæstia regno
Progenuit tellus, ignoto nomine Ligdum;
Ingenuâ de plebe virum. Nec census in illo
Nobilitate suâ major: sed vita fidesque
Inculpata fuit. Gravide qui conjugis aures
Vocibus his movit, cùm jam propè partus adesset:
Quæ voveam duo sunt: minimo ut relevere labore;
Utque marem parias. Onerosior altera sors est:
Et vires fortuna negat. Quod abominor, ergo
Edita fortè tuo fuerit si femina partu;
(Invitus mando: pietas, ignosce) necetur.
Dixerat: et lacrimis vultum lavêre profusis,
Tam qui mandabat, quàm cui mandata dabantur. 680
Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum
Sollicitat precibus; ne spem sibi ponat in arto.
Certa sua est Ligdo sententia. Jamque ferendo
Vix erat illa gravem maturo pondere ventrem ;
Cùm medio noctis spatio, sub imagine somni,
Inachis ante torum, pompâ comitata suorum,
Aut stetit, aut visa est. Inerant lunaria fronti
Cornua, cum spicis nitido flaventibus auro,
Et regale decus; cum quâ latrator Anubis,
Sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis: 690
Quique premit vocem, digitoque silentia suadet;
Sistraque erant, numquamque satis quæsitus Osiris,
Plenaque somniferi serpens peregrina veneni.
Cùm, velut excussam somno, et manifesta videntem
Sic adfata Dea est: Pars, ô Telethusa, mearum,
Pone graves curas; mandataque falle mariti.
Nec dubita, cùm te partu Lucina levârit,
Tollere quidquid erit. Dea sum auxiliaris, opemque
Exorata fero. Nec te coluisse quereris

Ingratum numen. Monuit, thalamoque recessit. 700
Læta toro surgit, purasque ad sidera supplex
Cressa manus tollens, rata sint sua visa precatur.
Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras
Expulit, et nata est ignaro femina patri;
Jussit ali mater, puerum mentita; fidemque

s 3

Res habuit: neque erat facti nisi conscia nutrix.
Vota pater solvit, nomenque imponit avitum. ***
Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater,
Quod commune foret, nec quemquam falleret illo.
Impercepta piâ mendacia fraude latebant.
Cultus erat pueri: facies, quam sive puellæ,
Şive dares puero, fieret formosus uterque.
Tertius interea decimo successerat annus;
Cùm pater, Iphi, tibi flavam despondet Iänthen:
Inter Phæstiadas quæ laudatissima formæ
Dote fuit virgo, Dictao nata Teleste.

Par ætas, par forma fuit: primasque magistris,
Accepere artes, elementa ætatis, ab isdem.

710

720

Hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et æquum
Vulnus utrique tulit. Sed erat fiducia dispar.
Conjugii pactæque exspectat tempora tædæ,
Quamque virum putat esse, suum fore credit Iänthe.
Iphis amat, quâ posse frui desperat, et auget
Hoc ipsum flammas: ardetque in virgine virgo.
Vixque tenens lacrimas, Quis me manet exitus, inquit,
Cognita quam nulli, quam prodigiosa, novæque
Cura tenet Veneris? Si Dî mihi parcere vellent:
[Perdere debuerant: si non et perdere vellent;}
Naturale malum saltem et de more dedissent.
Nec vaccam vaccæ, nec equas amor urit equarum.
Urit oves aries: sequitur sua femina cervum.
Sic et aves coëunt; interque animalia cuncta
Femina femineo correpta cupidine nulla est.
Vellem nulla forem. Ne non tamen omnia Crete
Monstra ferat; taurum dilexit filia Solis,
Femina nempe marem. Meus est furiosior illo,
Si verum profitemur, amor. Tamen illa secuta est
Spem Veneris: tamen illa dolis, et imagine vaccæ,
Passa bovem est: et erat, qui deciperetur, adulter.
Huc licèt è toto sollertia confluat orbe,
Ipse licèt revolet ceratis Dædalus alis;
Quid faciet? num me puerum de virgine doctis
Artibus efficiet? num te mutabit Iänthe?

731

740

A

H

750

Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi:
Consiliique inopes et stultos excutis ignes?
Quid sis nata vide: (nisi te quoque decipis ipsam)
Et pete quod fas est: et ama, quod femina debes.
[Spes est quæ capiat: spes est quæ pascat amorem.]
Hanc tibi res adimit: non te custodia caro
Arcet ab amplexu, nec cauti cura magistri.
Non patris asperitas, non se negat ipsa roganti.
Nec tamen est potiunda tibi: nec, ut omnia fiant,
Esse potes felix; ut Dîque hominesque laborent.
Nunc quoque votorum pars una est vana meorum;
Dîque mihi faciles, quidquid valuere, dederunt.
Quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus;
At non vult Natura, potentior omnibus istis ;
Quæ mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus:
Luxque jugalis adest: ut jam mea fiat Iänthe;
Nec mihi continget. Mediis sitiemus in undis. 760
Pronuba quid Juno, quid ad hæc, Hymenæe, venitis
Sacra; quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambæ ?
Pressit ab his vocem. Nec leniùs altera virgo
Estuat: utque celer venias, Hymenæe, precatur.
Quod petit hæc, Telethusa timens, modò tempora
differt:

770

Nunc ficto languore moram trahit. Omina sæpe,
Visaque caussatur. Sed jam consumserat omnem
Materiam ficti: dilataque tempora tædæ
Institerant; unusque dies restabat. At illa
Crinalem capiti vittam natæque sibique
Detrahit; et passis aram complexa capillis,
Isi, Parætonium, Mareoticaque arva, Pharonque
Quæ colis, et septem digestum in cornua Nilum ;
Fer, precor, inquit, opem: nostroque medere timori.
Te Dea, te quondam, tuaque hæc insignia vidi :
Cunctaque cognovi; comitesque, facesque, sonumque
Sistrorum: memorique animo tua jussa notavi.
Quòd videt hæc lucem, quòd non ego punior ipsa;
Consilium, monitumque tuum est. Miserere duarum,
Auxilioque juva. Lacrimæ sunt verba secutæ, 780

Visa Dea est movisse suas (et moverat) aras.
Et templi tremuere fores, imitataque Lunam
Cornua fulserunt; crepuitque sonabile sistrum.
Non secura quidem, fausto tamen omine læta
Mater abit templo. Sequitur comes Iphis euntern
Quàm solita est, majore gradu: nec candor in ore
Permanet; et vires augentur; et acrior ipse est
Vultus: et incomtis brevior mensura capillis.
Plusque vigoris adest, habuit quàm femina. Jam, quæ
Femina nuper eras, puer es. Date munera templis :
Nec timidâ gaudete fide. Dant munera templis. 791
Addunt et titulum: titulus breve carmen habebat :
Dona puer solvit, quæ femina voverat, Iphis.th
Postera lux radiis latum patefecerat orbem; ausak
Cùm Venus, et Juno, sociosque Hymenæus ad ignes
Conveniunt: potiturque suâ puer Iphis Länthe.

[ocr errors][ocr errors]
« ZurückWeiter »