Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

An quia, cùm legeret vernos Proserpina flores,
In comitum numero mixtæ, Sirenes, eratis?
Quam postquam toto frustrà quæsîstis in orbe;
Protinus ut vestram sentirent æquora curam,
Posse super fluctus alarum insistere remis
Optâstis: facilesque Deos habuistis, et artus
Vidistis vestros subitis flavescere pennis.
Ne tamen ille canor, mulcendas natus ad aures,
Tantaque dos oris linguæ deperderet usum;
Virginei vultus, et vox humana remansit.

560

At medius fratrisque sui mœstæque sororis
Jupiter ex æquo volventem dividit annum.
Nunc Dea, regnorum numen commune duorum,
Cum matre est totidem, totidem cum conjuge menses.
Vertitur extemplo facies, et mentis, et oris:

Nam, modò quæ poterat Diti quoque mœsta videri,
Læta Deæ frons est: ut Sol, qui tectus aquosis 570
Nubibus antè fuit, victis ubi nubibus exit.
Exigit alma Ceres, natâ secura receptâ,
Quæ tibi caussa viæ: cur sis, Arethusa, sacer fons.
Conticuere undæ : quarum Dea sustulit alto
Fonte caput: viridesque manu siccata capillos
Fluminis Elei veteres narravit amores.

Pars ego Nympharum, quæ sunt in Achaïde, dixit,
Una fui: nec me studiosiùs altera saltus
Legit, nec posuit studiosiùs altera casses.

579

Sed, quamvis formæ numquam mihi fama petita est,
Quamvis fortis eram; formosæ nomen habebam :
Nec mea me facies nimiùm laudata juvabat;
Quâque aliæ gaudere solent, ego rustica dote
Corporis erubui; crimenque placere putavi.
Lassa revertebar (memini) Stymphalide silvâ.
Estus erat: magnumque labor geminaverat æstum.
Invenio sine vortice aquas, sine murmure euntes,
Perspicuas imo; per quas numerabilis altè
Calculus omnis erat; quas tu vix ire putares.
Cana salicta dabant, nutritaque populus undâ,
Sponte suâ natas ripis declivibus umbras.

590

Accessi; primúmque pedis vestigia tinxi :
Poplite deinde tenus. Neque eo contenta, recingor:
Molliaque impono salici velamina curvæ:
Nudaque mergor aquis. Quas dum ferioque, trahoque,
Mille modis labens, excussaque brachia jacto;
Nescio quod medio sensi sub gurgite murmur:
Territaque insisto propioris margine ripa.

Quò properas, Arethusa? suis Alpheus ab undis,
Quò properas? iterum rauco mihi dixerat ore. 600
Sicut eram, fugio sine vestibus: altera vestes
Ripa meas habuit. Tanto magis instat, et ardet:
Et quia nuda fui, sum visa paratior illi.
Sic ego currebam; sic me ferus ille premebat:
Ut fugere accipitrem pennâ trepidante columbæ,
Ut solet accipiter trepidas agitare columbas.
Usque sub Orchomenon, Psophidaque, Cyllenenque,
Mænaliosque sinus, gelidumque Erimanthon, et Elin
Currere sustinui: nec me velocior ille.

Sed tolerare diu cursus ego, viribus impar,
Non poteram longi patiens erat ille laboris.
Per tamen et campos, per opertos arbore montes,
Saxa quoque, et rupes, et quâ via nulla, cucurri.
Sol erat à tergo: vidi præcedere longam
Ante pedes umbram; nisi si timor illa videbat.
Sed certè sonituque pedum terrebar; et ingens
Crinales vittas adflabat anhelitus oris.

610

620

Fessa labore fuga, Fer opem, deprendimur, inquam,
Armigeræ, Dictynna, tuæ: cui sæpe dedisti
Ferre tuos arcus, inclusaque tela pharetrâ.
Mota Dea est; spissisque ferens è nubibus unam
Me super injecit. Lustrat caligine tectam
Amnis; et ignarus circum cava nubila quærit.
Bisque locum, quo me Dea texerat, inscius ambit:
Et bis, Iö Arethusa, Iö Arethusa, vocavit.

Quid mihi tunc animi miseræ fuit? anne quod agnæ est,

Siqua lupos audit circum stabula alta frementes?
Aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit

[ocr errors]
[ocr errors]

Ora canum, nullosque audet dare corpore motus?
Non tamen abscedit: neque enim vestigia cernit 650
Longiùs ire pedum: servat nubemque locumque.
Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus;
Cæruleæque cadunt toto de corpore guttæ.
Quâque pedem movi, manat lacus: éque capillis
Ros cadit: et citiùs, quàm nunc tibi facta renarro,
In laticem mutor. Sed enim cognoscit amatas
Amnis aquas, positoque viri, quod sumserat, ore,
Vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas.
Delia rumpit humum. Cæcis ego mersa cavernis
Advehor Ortygiam: quæ me, cognomine Divæ 640
Grata meæ, superas eduxit prima sub auras.

A

Hâc Arethusa tenus. Geminos Dea fertilis angues
Curribus admovit; frenisque coërcuit ora:
Et medium cœli terræque per aëra vecta est:
Atque levem currum Tritonida misit in arcem
Triptolemo; partimque rudi data semina jussit
Spargere humo, partim post tempora longa reculta.
Jam super Europen sublimis, et Asida, terras
Vectus erat juvenis; Scythicas advertitur oras.
Rex ibi Lyncus erat. Regis subit ille penates. 650
Quâ veniat, caussamque viæ, nomenque rogatus,
Et patriam. Patria est claræ mihi, dixit, Athenæ,
Triptolemus nomen. Veni nec puppe per undas,
Nec pede per terras: patuit mihi pervius æther.
Dona fero Cereris; latos quæ sparsa per agros
Frugiferas messes, alimentaque mitia reddant.
Barbarus invidit: tantique ut muneris auctor
Ipse sit, hospitio recipit: somnoque gravatum
Adgreditur ferro. Conantem figere pectus
Lynca Ceres fecit: rursusque per aëra misit
Mopsopiuni juvenem sacros agitare jugales.

Finierat dictos è nobis maxima cantus.
At Nymphæ vicisse Deas, Helicona colentes,
Concordi dixere sono. Convicia victæ

660

Cùm jacerent, Quoniam, dixit, certamine vobis Supplicium meruisse parum est, maledictaque culpæ

670

Additis, et non est patientia libera nobis;
Ibimus in pœnas: et, quò vocat ira, sequemur.
Rident Emathides, spernuntque minacia verba;
Conatæque loqui, et magno clamore protervas
Intentare manus, pennas exire per ungues
Adspexere suos, operiri brachia plumis:
Alteraque alterius rigido concrescere rostro
Ora vident, volucresque novas accedere silvis,
Dumque volunt plangi; per brachia mota levatæ
Aëre pendebant, nemorum convicia, picæ.
Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit,
Raucaque garrulitas, studiumque immane loquendi.

VOL. II.

L

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER SEXTUS.

10

PRÆBUERAT dictis Tritonia talibus aurem ;
Carminaque Aönidum, justamque probaverat iran.
Tum secum, Laudare parum est; laudemur et ipsæ:
Numina nec sperni sine pœnâ nostra sinamus.
Mæoniæque animum fatis intendit Arachnes :
Quam sibi lanificæ non cedere laudibus artis
Audierat. Non illa loco, nec origine gentis
Clara, sed arte, fuit. Pater huic Colophonius Idmon
Phocaïco bibulas tinguebat murice lanas.
Occiderat mater: sed et hæc de plebe, suoque
Equa viro fuerat. Lydas tamen illa per urbes
Quæsierat studio nomen memorabile; quamvis
Orta domo parvâ, parvis habitabat Hypæpis.
Hujus ut adspicerent opus admirabile, sæpe
Deseruere sui Nymphæ vineta Tymoli:
Deseruere suas Nymphæ Pactolides undas.
Nec factas solùm vestes spectare juvabat ;
Tum quoque, cùm fierent; tantus decor adfuit arti.
Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes;
Seu digitis subigebat opus; repetitaque longo
Vellera mollibat nebulas æquantia tractu ;
Sive levi teretem versabat pollice fusum ;
Seu pingebat acu; scires à Pallade doctam.
Quod tamen ipsa negat: tantâque offensa magistrâ,
Certet, ait, mecum; nihil est quod victa recusem.
Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos > {
Addit, et infirmos baculo quoque sustinet artus. qi

20

« ZurückWeiter »