Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Me, valet, excepto. Vasti quoque Rector Olympi,
Qui fera terribili jaculatur fulmina dextrâ, [mus?
Non agat hos currus; et quid Jove majus habe-
Ardua prima via est; et quâ vix mane recentes
Enitantur equi; medio est altissima cœlo ;
Undè mare et terras ipsi mihi sæpe videre
Fit timor, et pavidâ trepidat formidine pectus.
Ultima prona via est; et eget moderamine certo.
Tunc etiam, quæ me subjectis excipit undis,
Ne ferar in præceps, Tethys solet ipsa vereri.
Adde, quod assiduâ rapitur vertigine cœlum :
Sideraque alta trahit, celerique volumine torquet.
Nitor in adversum; nec me, qui cætera, vincit
Impetus; et rapido contrarius evehor orbi.
Finge datos currus. Quid agas? poterisne rotatis
Obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
Forsitan et lucos illic, urbesque Deorum
Concipias animo, delubraque ditia donis
Esse. Per insidias iter est, formasque ferarum.
Utque viam teneas, nulloque errore traharis;
Per tamen adversi gradieris cornua Tauri,
Hæmoniosque arcus, violentique ora Leonis,
Sævaque circuitu curvantem brachia longo
Scorpion, atque aliter curvantem brachia Can-

crum.

Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
Quos in pectore habent, quos ore et naribus ef-
flant,
[acres
In promptu regere est. Vix me patiuntur, ut
Incaluêre animi; cervixque repugnat habenis.
At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
Nate, cave; dum resque sinit, tua corrige vota.
Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas,
Pignora certa petis: do pignora certa timendo:
Et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
Ecce meos; utinàmque oculos in pectora posses
Inserere, et patrias intùs deprêndere curas!
Denique, quicquid habet dives, circumspice,
mundus:

Eque tot ac tantis cœli terræque marisque
Posce abonis aliquid; nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum; quod vero nomine pœna,
Non honor est: pœnam, Phaeton, pro munere,
poscis.

Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
Ne dubita; dabitur (Stygias juravimus undas)
Quodcunque optâris; sed tu sapientiùs opta."
Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat:
Propositumque tenet; flagratque cupidine currus.
Ergo, quà licuit Genitor cunctatus, ad altos
Deducit juvenem, Vulcania munera, currus.
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summæ
Curvatura rota; radiorum argenteus ordo.
Perjuga chrysolithi, positæque ex ordine gemmæ,
Clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
Dumque ea magnanimus Phaëton miratur, opus-
que

Perspicit; ecce vigil rutilo patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores, et plena rosarum
Atria. Diffugiunt stellæ; quarum agmina cogit
Lucifer, et cœli statione novissimus exit.

At pater, ut terras, mundumque rubescere vidit,
Cornuaque extremæ velut evanescere Lunæ;
Jungere equos "Titan velocibus imperat Horis.
Jussa Dea celeres peragunt; ignemque vomen-
tes,

Ambrosiæ succo saturos,præsepibus altis
Quadrupedes ducunt; adduntque sonantia fræna.
Tum pater ora sui sacro medicamine nati
Contigit; et rapidæ fecit patientia flammæ.
Imposuitque comnæ radios; præsagaque luctûs
Pectore sollicito repetens suspiria, dixit :
"Si potes hîc saltem monitis parere paternis;
Parce, puer, stimulis; et fortiùs utere loris.
Sponte suâ properant: labor est inhibere volentes.
Nec tibi directos placeat via "quinque per arcus.
Sectus in obliquum est lato curvamine limes;

Zonarumque trium contentus fine: polumque Effugito australem, junctamque Aquilonibus Arcton.

Hâc sit iter; manifesta rotæ vestigia cernes. Utque ferant æquos et cœlum et terra calores, Nec preme, nec summum molire per æthera cur

rum.

Altiùs egressus, cœlestia tecta cremabis;
Inferiùs, terras; medio tutissimus ibis.

Neu te dexterior tortum declinet in "Anguem,
Neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram:
Inter utrumque tene. Fortunæ cætera mando;
Quæ juvet, et meliùs, quàm tu tibi, consulat,

opto.

Dum loquor, Hesperio positas in littore metas Humida nox tetigit. Non est mora libera nobis: Poscimur. Effulget tenebris Aurora fugatis. Corripe lora manu; vel, si mutabile pectus

Est tibi, consiliis, non curribus, utere nostris: Dum potes: et solidis etiamnum sedibus adstas: Dumque malè optatos nondum premis inscius

axes.

Quæ tutus spectes, fsine me dare lumina terris." Occupat ille levem juvenili corpore currum; Statque super; manibusque datas contingere

habenas

Gaudet: et invito grates agit inde parenti.

Interea volucres Pyroeis, ct Eous, et Æthon, Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras Flammiferis implent, pedibusque repagula pul

sant.

Quæ postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, Reppulit; et facta est immensi copia mundi: Corripuêre viam, pedibusque per aëra motis Obstantes findunt nebulas, pennisque levati Prætereunt ortos îsdem de partibus Euros. [sent Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere posSolis equi; solitâque jugum gravitate carebat.

Utque labant curvæ justo sine pondere naves,
Perque mare, instabiles nimiâ levitate, feruntur;
Sic 'onere assueto vacuos dat in aëra saltus,
Succutiturque altè, similisque est currus inani.
Quod simul ac sensêre, ruunt, tritumque relin-
quunt
[runt.
Quadrijugi spatium, nec, quo priùs, ordine cur-
Ipse pavet: nec quà 'commissas flectat habenas,
Nec scit, quà sit iter; nec, si sciat, imperet illis.
Tum primùm radiis gelidi caluêre “Triones,
Et vetito frustrà tentârunt æquore tingi.
Quæque polo posita est glaciali proxima 'serpens,
Frigore pigra priùs, nec formidabilis ulli,
Incaluit; sumpsitque novas fervoribus iras.
Te quoque turbatum memorant fugisse, Boöte;
Quamvis tardus eras, et te tua plaustra tenebant.
Ut verò summo despexit ab æthere terras
Infelix Phaeton, penitùs penitùsque patentes;
Palluit, et subito genua intremuêre timore:
Suntque oculis tenebræ per tantum lumen oborta.
Et jam mallet equos nunquam tetigisse paternos:
Jamque agnôsse genus piget, et valuisse ro-
gando:

Jam Meropis dici eapiens; ita fertur, ut acta
Præcipiti pinus Boreâ, cui victa remisit

Fræna suus Rector, quam Dîs votisque reliquit.
Quid faciat? multum cœli post terga relictum:
Ante oculos plus est: animo metitur utrumque.
Et modò, quos illi fato contingere non est,
Prospicit occasus: interdum respicit ortus.
Quidque agat ignarus, stupet: et nec fræna re-
mittit,

Nec retinere valet: nec nomina novit equorum. Sparsa quoque in vario passim miracula cœlo, Vastarumque videt trepidus simulacra ferarum. Est locus, in geminos ubi brachia concavat arcus Scorpios; et caudâ, flexisque utrinque lacertis, Porrigit in spatium signorum membra duorum.

Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni
Vulnera curvatâ minitantem cuspide vidit;
'Mentis inops, gelidâ formidine lora remisit.
Quæ postquam summum tetigêre jacentia tergum,
Exspatiantur equi: nulloque inhibente per auras.
Ignotæ regionis eunt: quaque impetus egit,
Hâc sine lege ruunt; altoque sub æthere fixis
Incursant stellis, rapiuntque per avia currum.
Et modò summa petunt, modò per decliva, vias-
que;

Præcipites spatio terræ propiore feruntur.
Inferiusque suis fraternos currere Luna
Admiratur equos: ambustaque nubila fumant.
Corripitur flammis, but quæque altissima, tellus;
Fissaque agit rimas, et succis aret ademptis.
Pabula canescunt! cum frondibus uritur arbos;
Materiamque suo præbet seges arida damno.
Parva queror. Maguæ pereunt cum moenibus
urbes;

Cumque suis totas populis incendia gentes
In cinerem vertunt: sylvæ cum montibus ardent.
Ardet Athos, Taurusque Cilix, et Tmolus, et
Ete;

Et nunc sicca, prius celeberrima fontibus, Ide;
Virgineusque Helicon, et nondum agrius
Hæmos.

Ardet in immensum geminatis ignibus Etne, Parnassusque biceps, et Eryx, et Cynthus, et Othrys,

thæron.

Et tandem Rodope, nivibus caritura, Mimasque, Dindymaque, et Mycale, natusque ad sacra Cy[det, Nec prosunt Scythia sua frigora: Caucasus arOssaque cum Pindo, majorque ambobus Olympus: Aëriæque Alpes, et Nubifer Apenninus.

Tunc verò Phaeton cunctis è partibus orbem Adspicit accensum; nec tantos sustinet æstus: Ferventesque auras, velut è fornace profundâ, Ore trahit, currusque suos candescere sentit.

« ZurückWeiter »