Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Si quid adhuc habeo facti, cur Herculis uxor
Credar, conjugii mors mihi pignus erit.
Tu quoque cognosces in me, Meleagre, sororem.
Impia quid dubitas Deïanira mori?

Heu devota domus! solio sedet Agrios alto:
Enea desertum nuda senecta premit.
Exulat ignotis Tydeus germanus in oris.
Alter fatali vivus in igne fuit.

Exegit ferrum sua per præcordia mater.
Impia quid dubitas Deïanira mori?
Deprecor hoc unum, per jura sacerrima lecti;
Ne videar fatis insidiata tuis.

Nessus, ut est avidum percussus arundine pectus,
"Hic," dixit, "vires sanguis amoris habet."
dIllita Nesseo misi tibi texta veneno.
Impia quid dubitas Deïanira mori?

Jamque vale, seniorque pater, germanaque Gorge,
Et patria, et patriæ frater adempte tuæ !
Et tu, lux oculis hodierna fnovissima nostris;
Virque (sed ô possis!) et puer Hylle, vale!

LAODAMIA PROTESILAO.

Protesilaus, Iphicli filius, ad Trojam quadraginta navibus navigans, cum cæteris Græcis Aulide, portu Bæotiæ, ob tempestatem clausus est. Quod cum intellexisset Laodamia, ejus uxor, multis somniis perterrita, hanc epistolam ad eum scripsit: quá suadet, ut oraculi memor, à belli periculis abstineat. Datum enim Græcis fuerat responsum, cum, qui primus ex classe in terram Trojanorum descendisset, periturum. At Protesilaus magnanimus primus descendit, et ab Hectore occisus est.

MITTIT, et optat amans, quò mittitur, ire, salutem,

Hæmonis Hæmonio Laodamia viro.

Aulide te fama est, vento retinente, morari.
Ah! me cùm fugeres, hic ubi ventus erat?
Tum freta debuerant vestris obsistere remis:
Illud erat sævis utile tempus aquis.

Oscula plura viro, mandataque plura dedissem:
Et sunt quæ volui dicere plura tibi.

Raptus es hinc præceps; et, qui tua tela vocaret,
Quem cuperent nautæ, non ego, ventus erat:
Ventus erat nautis aptus, non aptus amanti.
Solvor ab amplexu, Protesilae, tuo:
Linguaque mandantis verba imperfecta relinquit:
Vix illud potui dicere triste, Vale.
Incubuit Boreas, abreptaque vela tetendit:
Jamque meus longè Protesilaus erat.
Dum potui spectare virum, spectare juvabat:
Sumque tuos oculos fusque secuta meis.
Ut te non poteram, poteram tua vela videre;
Vela diu vultus detinuêre meos.

At postquam nec te, nec vela fugacia vidi,
Et quod spectarem, nil, nisi pontus, erat;
Lux quoque tecum abiit, tenebrisque exsanguis
obortis

Succiduo dicor procubuisse genu.

Vix socer Iphiclus, vix me grandævus Acastus,
Vix mater gelidâ mæsta refecit aquâ.
Officium fecêre pium, sed inutile nobis:
Indignor miseræ non licuisse mori.
Ut rediit animus, pariter rediêre dolores:
Pectora legitimus casta momordit amor.
Nec mihi pectendos cura est præbere capillos;
Nec libet auratâ corpore veste tegi.

Ut quas pampineâ tetigisse Bicorniger hastâ
Creditur; huc illuc, quò furor egit, eo.
Conveniunt matres Phylleïdes: et mihi clamant,
Indue, regales, Laodamia, sinus.

Scilicet ipsa geram saturatas murice vestes;
Bella sub Iliacis moenibus ille gerat?

Ipsa comas pectar; galeâ caput ille prematur?
Ipsa novas vestes, dura vir arma ferat?
Qua possum, squalore tuos imitata labores
Dicar: et hæc belli tempora tristis agam.
Dux Pari Priamide, dammo formose tuorum,
Tam sis hostis iners, quàm malus hospes eras.
Aut te Tænariæ faciem culpâsse maritæ,
Aut illi vellem displieuisse tuam.

Tu, qui pro raptâ nimiùm, Menelae, laboras,
Hei mihi, quàm multis flebilis ultor eris!
Dî, precor, à nobis omen removete sinistrum;
Et sua det redúci vir meus arma Jovi.
Sed timeo: quotiesque subit miserabile bellum,
More nivis lacrymæ sole madentis eunt.
Ilion, et Tenedos, Simoïsque, et Xanthus, et Ide,
Nomina sunt ipso penè timenda sono.
Nec rapere ausurus, nisi se defendere posset,
Hospes erat: vires noverat ille suas.
Venerat (ut fama est) multo spectabilis auro,
Quique suo Phrygias corpore ferret opes.
Classe virisque potens, per quæ fera bella geruntur,
Et sequitur regni pars quotacunque sui.
His ego te victam, consors Ledæa gemellis,
Suspicor: hæc Danaïs posse nocere puto..
Hectora nescio quem timeo. Paris Hectora dixit
Ferrea sanguineâ bella movere manu.
Pectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto.
Signatum memori pectore nomen habe.
Hunc ubi vitâris, alios vitare memento?
Et multos illic d Hectoras esse puta.
Et facito dicas, quoties pugnare parabis,
Parcere me jussit Laodamia sibi.

Si cadere Argolico fas est sub milite Trojam,
Te quoque non ullum vulnus habente, cadat.
Pugnet, et adversos tendat Menelaus in hostes:
Ut rapiat Paridi, quam Paris antè sibi.
Irruat: et causâ quem vincit, vincat et armis.
Hostibus è mediis nupta petenda viro est.

Causa tua est dispar. Tu tantùm vivere pugna,
Inque pios dominæ posse redire sinus.
Parcite, Dardanidæ, de tot (precor) hostibus uni,
Ne meus ex illo corpore sanguis eat.
Nunc fateor; volui revocare: animusque ferebat:
Substitit auspicii lingua timore mali.
Cùm foribus velles ad Trojam exire paternis,
Pes tuus offenso limine signa dedit.
Ut vidi, ingemui; tacitoque in pectore dixi;
Signa reversuri sint, precor, ista viri.
Hæc tibi nunc refero, ne sis animosus in armis :
Fac meus in ventos hic timor omnis eat.
Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,
Qui primus Danaüm Troada tangat humum.
Infelix, quæ prima virum lugebit ademptum !
Dî faciant, ne tu strenuus esse velis!
Inter mille rates tua sit millesima puppis,
Jamque fatigatas ultima verset aquas.
Hoc quoque præmoneo: de nave novissimus exi.
Non est, quò properes, terra paterna tibi.
Cùm venies, remoque move veloque carinam;
Inque tuo celerem littore siste gradum.
Sed tua cur nobis pallens occurrit imago?
Cur venit à verbis multa querela tuis?
Excutior somno; simulacraque noctis adoro.
Nulla caret fumo Thessalis ara meo.
Thura damus, lacrymamque super, quâ sparsa
relucet,

Ut solet adfuso surgere flamma mero.
Hoc quoque, quòd venti prohibent exire carinas,
Me movet: invitis ire paratis aquis.

Quis velit in patriam, vento prohibente, reverti ? A patriâ pelago vela vetante datis.

Ipse suam non præbet iter Neptunus ad urbem: Quò ruitis? Vestras quisque redite domos. Quò ruitis, Danai? Ventos audite vetantes : Non subiti casûs, numinis ista mora est.

Quid petitur tanto, nisi turpis adultera, bello?
Dum licet, Inachiæ vertite vela rates.

Sed quid ego revoco hæc?

abesto;

Omen revocantis

Blandaque compositas aura secundet aquas! Ultima mandato claudetur epistola parvo: "Si tibi cura mei, sit tibi cura tui.”

PENELOPE ULYSSI.

Trojá funditùs eversá, victores Græci in patriam redeüntes ob iram læsæ Minervæ, variis acti sunt procellis. Inter quos Ulysses (ad quem hæc epistola dirigitur) decem errans annos, peragravit varias orbis partes. Penelope igitur, ejus uxor, ignara quidem ubi ahæreat, valdè tamen sollicita de ejusdem reditu, scribit ei hanc epistolam: quá cum primis ut redeat, monet; maximè cùm, Trojá jam excisá, aliisque reversis, solus nullam cunctandi causam habeat.

HANC tua Penelope lento tibi mittit, Ulysse:
Nil mihi rescribas; attamen ipse veni.
Troja jacet certè, Danaïs invisa puellis:

Vix Priamus tanti, totaque Troja, fuit.
O utinam tunc, cùm Lacedæmona classe petebat,
Obrutus insanis esset adulter aquis!
Non ego deserto jacuissem frigida lecto,
Nec quererer tardos ire relicta dies:
Nec mihi, quærenti spatiosam fallere noctem,
Lassaret viduas pendula 'tela manus.
Quando ego non timui graviora pericula veris?
Res est solliciti plena timoris amor.

In te fingebam violentos Troas ituros;

Nomine in Hectoreo pallida semper eram. Sive quis Antilochum narrabat ab Hectore victum, Antilochus nostri causa timoris erat:

I

« ZurückWeiter »