Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

COLLECTANEA

EX

TIBULLO.

AUREA ETAS.

*QUAM benè Saturno vivebant rege, priùs quàm
Tellus in longas est patefacta vias!
Nondum cæruleas pinus contempserat undas,
Effusum ventis præbueratque sinum:
Nec vagus ignotis repetens compendia terris
Presserat externâ navita merce ratem.
Illo non validus subiit juga tempore taurus:
Non domito frænos ore momordit equus:
Non domus ulla fores habuit: non fixus in agris,
Qui regeret certis finibus arva, lapis.
Ipsa mella dabant quercus, ultròque ferebant
eObvia securis ubera lactis oves.

Non acies, non ira fuit, non bella; nec ensem
Immiti sævus duxerat arte faber.

Nunc, Jove sub domino, cædes et vulnera semper:
Nunc mare, nunc leti multa reperta via.

BELLA DETESTATA.

QUIS fuit, horrendos primus qui fprotulit enses? Quàm ferus, et verè ferreus ille fuit!

Tum cædes hominum generi, tum prælia nata, Tum brevior diræ mortis aperta via est.

At nihil ille miser meruit: nos ad mala nostra Vertimus, in sævas quòd "dedit ille feras. Divitis hoc vitium est auri: nec bella fuerunt, Faginus astabat quum scyphus ante dapes. Non arces, non vallus erat: somnumque petebat Securus varias dux gregis inter oves.

Tunc mihi vita foret dulcis; nec tristia nôssem
Arma, nec audîssem corde micante tubam.
Nunc ad bella 'trahor, et jam quis forsitan hostis
Hæsura in nostro tela gerit latere.

Quis furor est atram bellis arcessere mortem?
Imminet, et tacito clàm venit ille pede.
Non seges est dinfrà, non vinea culta; sed audax
Cerberus, et Stygiæ navita "pullus aquæ.
Illic perscissisque genis, ustoque capillo
Errat ad obscuros pallida turba lacus.
Quàm potiùs laudandus hic est, quem prole paratâ
Occupat in parvâ pigra Senecta casâ!
Ipse suas sectatur oves, ut filius agnos;

Et calidam fesso comparat uxor aquam.
Sic ego sim; libeatque caput candescere fcanis,
Temporis et prisci facta referre senem.
Interea Pax arva colat: Pax candida primùm
Duxit aratores sub juga panda boves.
Pax aluit vites, et succos condidit uvæ,
Funderet ut nato testa paterna merum.
Pace bidens vomerque nitent: at tristia duri
Militis in tenebris occupat arma 'situs.

POETA adventum Æneæ in Italiam, et ejus cum Turno bellum canit.

PHOBE, fave: novus ingreditur tua templa sacerdos:

Huc Jage cum citharâ carminibusque veni. Nunc te vocales impellere pollice chordas; Nunc precor ad laudes flectere verba meas. Ipse triumphali devinctus tempora lauro, Dum cumulant aras, ad tua sacra veni.

Sed nitidus, pulcherque veni. Nunc indue ves

tem

Sepositam; longas nunc benè pecte comas:
Qualem te memorant, Saturno rege fugato,
Victori laudes "concinuisse Jovi.

Tu procul eventura vides: tibi deditus augur
Scit benè, quid fati provida cantet avis:
Tuque regis sortes: per te præsentit aruspex,
Lubrica signavit quum Deus exta notis.
Te duce Romanos nunquam frustrata Sibylla est,
Abdita quæ senis fata canit pedibus.
Hæc dedit Æneæ sortes (postquam ille parentem
Dicitur, et raptos sustinuisse Lares.
Nec fore credebat Romam, quum mostus ab alto
Ilion, ardentes respiceretque Deos.)
Impiger Ænea, volitantis frater Amoris,
Troïca qui profugis sacra vehis ratibus,
Jam tibi Laurentes adsignat Jupiter agros:
Jam vocat errantes hospita terra Lares.
Illic sanctus eris, quum te veneranda Numici
Unda 'Deum cœlo miserit Indigetem.
Ecce super fessas volitat Victoria puppes:
Tandem ad Trojanos Diva superba venit.
Ecce mihi lucent Rutulis incendia castris:

Jam tibi prædico, barbare Turne, necem. Ante oculos Laurens castrum, murusque Lavini est,

Albaque ab Ascanio condita longa duce.
Te quoque jam video, Marti placitura sacerdos
Ilia, Vestales deseruisse focos.

Carpite nunc, tauri, de septem montibus herbas,
Dum licet: hîc magnæ jam locus urbis erit.
Roma, tuum nomen terris fatale regendis,
Quà sua de cœlo prospicit arva Ceres;
Quâque patent ortus, et quà fluitantibus undis
Solis anhelantes abluit amnis equos.

Troja quidem tunc se mirabitur; et sibi dicet,
Vos benè tam longam consuluisse viam.

H

LAUDES OSIRIDOS.

PRIMUS aratra manu solerti fecit Osiris,
Et teneram ferro sollicitavit humum.
Primus inexpertæ commisit semina terræ,
Pomaque non notis legit ab arboribus.
Hic docuit teneram palis adjungere vitem:
Hic viridem durâ cædere falce comam.
Illi jucundos primùm matura sapores
Expressa incultis uva dedit pedibus."
Ille liquor docuit voces inflectere cantu,
Movit et ad certos nescia membra modos.
Bacchus et agricolæ magno confecta labore
Pectora lætitiæ dissolüenda dedit.
Bacchus et afflictis requiem mortalibus affert,
Crura licet durâ compede pulsa sonent.
Non tibi sunt tristes curæ, nec luctus, "Osiri;
Sed chorus, et cantus lenis, et aptus amor;
Sed varii flores, et frons redimita corymbis,
Fusa sed ad teneros lutea palla pedes;
Et Tyriæ vestes, et dulcis tibia cantu,
Et levis occultis conscia cista sacris.

TARTARA.

HEU! scelerata jacet sedes in nocte profundâ
Abdita, quam circum flumina nigra sonant!
Tisiphoneque fimpexa feros pro crinibus angues
Sævit, et huc illuc impia turba fugit.
Hic niger in portâ serpentum Cerberus ore
Stridet, et æratas excubat ante fores:
Illic Junonem tentare Ixionis ausi
Versantur celeri noxia membra rotâ.
Porrectusque novem Tityus per jugera terræ
Adsiduas atro viscere pascit aves.
Tantalus est illie, et circum stagna; sed acrem
Jam jam poturi deserit unda sitim.
Et Danaï proles, Veneris quæ numina læsit,
In cava Lethæas dolia portat aquas.

LAUDES RURIS.

RURA cano, rurisque Deos: "his vita magistris
Destituit quernâ pellere glande famem.
Illi compositis primùm docuêre tigillis
Exiguam viridi fronde operire domum.
Illi etiam tauros primùm docuisse feruntur
Servitium, et plaustro supposuisse rotam.
Tunc victus abiêre feri, tunc insita pomus;
Tunc bibit irriguas fertilis hortus aquas.
Aurea tunc pressos pedibus dedit uva liquores,
Mistaque securo est sobria lympha mero.
Rura ferunt messes, calidi cùm sideris æstu
Deponit flavas annua Terra comas.
Rure levis verno flores apis ingerit alveo,
Compleat ut dulci sedula melle favos.
Agricola adsiduo primùm lassatus aratro
Cantavit certo rustica verba pede:
Et satur arenti primùm est modulatus avenâ
Carmen, ut ornatos diceret ante Deos.
Agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti
Primus inexpertâ duxit ab arte chorus:
Huic datus à pleno memorabile munus ovili
Dux 'pecoris hircus: duxerat hircus oves.
Rure puer verno primùm de flore coronam
Fecit, et antiquis imposuit Laribus.
Rure etiam teneris curam exhibitura puellis
Molle gerit tergo lucida vellus ovis.

Hinc et femineus labor est, hinc pensa, colusque;
Fusus et apposito pollice versat opus.
Ipse interque greges, interque armenta Cupido
"Natus, et indomitas dicitur inter equas.

Illic indocto primùm se exercuit arcu:

Hei mihi, quàm doctas nunc habet ille manus.

« ZurückWeiter »