Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Procax libertas civitatem miscuit,
Frænumque solvit pristinum licentia.
Hinc conspiratis factionum 'partibus,
Arcem tyrannus occupat Pisistratus:
"Quum tristem servitutem flerent Attici:
(Non quia dcrudelis ille, sed quoniam grave
Omninò insuetis onus) et cœpissent queri:
Æsopus talem tum fabellam 'retulit.
Ranæ, vagantes liberis paludibus,
Clamore magno regem petiêre à Jove,
Qui dissolutos mores hvi compesceret.
Pater Deorum risit, atque illis dedit
Parvum tigillum; 'missum quod subitò vadis,
Motu sonoque terruit pavidum genus.
Hoc mersum limo cùm jaceret diutiùs,
Fortè una tacitè profert è stagno caput,
Et, explorato rege, cunctas evocat:
Illæ, 'timore posito, certatìm adnatant,
Lignumque supra turba petulans insilit:
Quod quum inquinâsset omni contumeliâ,
Alium rogantes Regem "misêre ad Jovem,
Inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
Corripere cœpit singulas: frustrà necem
Fugitant "inertes: vocem præcludit metus.
Furtìm igitur dant Mercurio mandata ad Jovem,
Adflictis ut succurrat. Tune contrà Deus,
Quia noluistis vestrum ferre, inquit, bonum,
Malum perferte. Vos quoque o cives, Pait,
Hoc sustinete, majus ne veniat malum.

FABULA III.

GRACULUS SUPERBUS.

"NE gloriari libeat alienis bonis,
Suo quin potiùs habitu vitam 'degere,
Esopus nobis hoc exemplum prodidit.

Tumens inani Graculus superbiâ, Pennas, "Pavoni quæ deciderant, sustulit. Seque exornavit: deinde contemnens suos, Immiscuit se Pavonum formoso gregi. Illi impudenti pennas eripiunt avi, Fugantque rostris. Malè mulctatus Graculus Redire mærens cœpit ad proprium genus: A quo repulsus tristem sustinuit notam. Tum quidam ex illis quos priùs despexerat, G. Contentus nostris si fuisses sedibus, Et, quod natura dederat, voluisses pati: Nec illam expertus esses contumeliam, Nec hanc repulsam tua sentiret calamitas.

FABULA IV.

CANIS NATANS.

AMITTIT meritò fproprium, qui alienum appetit.
Canis per flumen, carnem dum ferret, natans,
Lympharum in speculo vidit simulachrum suum,
Aliamque prædam ab alio ferri putans,
Eripere voluit: verùm "decepta aviditas,
Et, quem tenebat, ore demisit cibum;
Nec, quem petebat, ipotuit adeò attingere.

FABULA V.

VACCA, CAPELLA, OVIS, ET LEO. NUNQUAM est fidelis cum potente societas: Testatur hæc fabella propositum meum.

Vacca, et Capella, et patiens Ovis injuriæ, Socii fuêre, cum Leone in saltibus.

Hi quum cepissent Cervum vasti corporis,
Sic est locutus, partibus factis, Leo:
Ego primam tollo, nominor quia Leo:
Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi:

Tum, quia plus valeo, me sequetur tertia: balo adficietur, si quis quartam tetigerit. Sic totam prædam sola improbitas "abstulit.

FABULA VI.

RANE AD SOLEM.

VICINI furis celebres vidit nuptias
Æsopus, et continuò narrare incipit.

Uxorem quondam Sol quum vellet "ducere, Clamorem Ranæ sustulêre ad sidera.

Convicio permotus quærit Jupiter

Causam querulæ: quædam tum stagni incola,
Nunc, inquit, omnes funus exurit lacus,
Cogitque miseras aridâ sede emori:

Quidnam futurum est, si creârit liberos?

FABULA VII.

VULPES AD PERSONAM TRAGICAM. PERSONAM tragicam fortè Vulpes viderat: iO quanta species, inquit, cerebrum non habet ! Hoc illis dictum est, quibus honorem et gloriam Fortuna tribuit, sensum communem Jabstulit.

FABULA VIII.

LUPUS ET GRUS.

Qui pretium meriti ab improbis desiderat,
Bis peccat: primùm quoniam indignos adjuvat
Impunè abire deinde quia jam non potest.

Os devoratum fauce quum hæreret Lupi,
Magno dolore victus, cœpit singulos
Inlicere pretio, ut illud extraherent malum.
Tandem persuasa est "jurejurando Gruis;

Gulæque credens colli longitudinem,
Periculosam fecit medicinam Lupo.

Pro quo quum pactum flagitaret præmium;
L. Ingrata es, inquit, ore quæ nostro caput
Incolume abstuleris, et mercedem postulas.

FABULA IX.

PASSER ET LEPUS.

SIBI non cavere, et aliis consilium dare, Stultum esse, paucis ostendamus versibus.

Oppressum ab Aquilâ, fletus edentem graves Leporem objurgabat Passer. P. Ubi pernicitas Nota, inquit, illa est? Quid ita cessârunt pedes? Dum loquitur, ipsum Accipiter nec opinum rapit, Questuque vano clamitantem interficit.

Lepus semianimus mortis in solatium:

h

L. Qui modò securus nostra irridebus mala,
Simili querela fata deploras tua.

FABULA X.

LUPUS ET VULPES, JUDICE SIMIO.
QUICUNQUE turpi fraude semel 'innotuit,
Etiamsi verum dicit, amittit fidem.
Hoc adtestatur brevis Esopi Fabula.
Lupus arguebat Vulpem furti crimine;
Negabat illa se esse culpæ proximam :
Tunc judex inter illos sedit Simius:
Uterque causam cum 'perorassent suam,
Dixisse hanc fertur Simius sententiam:
Tu non videris perdidisse quod petis:
Te credo surripuisse, quod pulchrè negas.

FABULA XI.

ASINUS ET LEO VENANTES.

aVIRTUTIS expers, verbis jactans gloriam, Ignotos fallit, "notis est dirisui.

Venari, Asello comite, quum vellet Leo, "Contexit illum frutice; et admonuit simul, Ut insuetâ voce terreret feras,

Fugientes ipse exciperet.

Hic auritulus

Clamorem subitò totis tollit viribus,
Novoque turbat bestias miraculo:

Quæ dum paventes exitus notos petunt,
Leonis adfliguntur horrendo impetu.

Qui, postquam cæde fessus est, Asinum evocat,
Jubetque vocem premere: Tunc ille insolens,
A. Qualis videtur opera tibi vocis meæ?
L. Insignis, inquit; sic ut, nisi 1nôssem tuum
Animum genusque, simili fugissem metu.

FABULA XII.

CERVUS CORNIBUS IMPEditus. LAUDATIS utiliora quæ contempseris Sæpe inveniri, hæc exerit narratio.

Ad fontem Cervus, quum bibisset, restitit, Et in liquore vidit effigiem suam. Ibi dum ramosa mirans laudat cornua, JCrurumque nimiam tenuitatem vituperat; Venantum subitò vocibus conterritus, Per campum fugere cœpit, et cursu levi Canes elusit. Sylva tum excepit ferum; In quâ retentis impeditus cornibus, Lacerari cœpit morsibus sævis canum. Tunc moriens vocem hanc edidisse dicitur: O'me infelicem! qui nunc demùm intelligo, Ut illa mihi profuerint quæ despexeram, Et, quæ laudaram, "quantùm luctus habuerint!

« ZurückWeiter »