Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

portabat, omnes suâ pecuniâ complet, easque in propatulo domi abjicit. Gortynii templum magnâ curâ custodiunt, non tam à cæteris, quàm ab Hannibale, ne quid ille, inscientibus illis, tolleret, secumque asportaret.

Sic conservatis suis rebus, Poenus, illusis Cretensibus omnibus, ad Prusiam in pontum pervenit: apud quem eodem animo fuit erga Italiam; neque aliud quidquam egit, quàm regem armavit et excitavit adversus Romanos. Quem quum videret domesticis rebus minùs esse robustum, conciliabat cæteros reges, adjungebatque bellicosas nationes. Dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos gerebatur et mari et terrâ. Quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi: sed cutrobique Eumenes plus valebat, propter Romanorum societatem. Quem si removisset, faciliora sibi cætera fore arbitrabatur. Ad hunc interficiendum, talem iniit rationem. Classe paucis diebus erant decertaturi. Superabatur navium multitudine. Dolo erat pugnandùm, quum par non esset armis. esset armis. Imperavit quam plurimas venenatas serpentes vivas colligi, easque in vasa fictilia conjici. Harum quum confecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus erat navale prælium, classiarios convocat, hisque præcipit, omnes ut in unam Eumenis regis concurrant navem, à cæteris tantum satis habeant se defendere: id facile illos serpentum multitudine consequuturos. Rex autem in quâ nave veheretur, ut scirent, se facturum: quem si aut cepissent, aut interfecissent, magno his pollicetur præmio fore.

Tali cohortatione militum factâ, classis ab utrisque in prælium deducitur. Quarum acie constitutâ, priusquam signum pugnæ daretur,

Hannibal, ut palàm faceret suis, quo loco Eumenes esset, tabellarium in scaphâ cum caduceo mittit: qui ubi ad naves adversariorum pervenit, epistolam ostendens, se regem professus est quærere. Statim ad Eumenem deductus est, quòd nemo dubitabat aliquid de pace esse scriptum. Tabellarius, ducis nave declaratâ suis, eodem unde ierat, se recepit. At Eumenes, solutâ epistolâ, nihil in eâ reperit, nisi quod ad irridendum eum pertineret. Cujus etsi causam mirabatur, neque reperiebatur; tamen prælium statim committere non dubitavit. Horum in concursu Bithyni, Hannibalis præcepto, universi navum Eumenis adoriuntur: quorum vim quum rex sustinere non posset, fugâ salutem petiit; quam consequutus non esset, nisi intra sua præsidia se recepisset, quæ in proximo littore erant collocata. Reliquæ Pergamenæ naves quum adversarios premerent acriùs, repentè in eas vasa fictilia (de quibus suprà mentionem fecimus) conjici cœpta sunt. Quæ jacta initio risum pugnantibus excitârunt; neque quare id fieret, poterat intelligi. Postquam autem naves completas conspexerunt serpentibus, novâ re perterriti, quum quid potissimum vitarent, non viderent, puppes averterunt, seque ad sua castra nautica retulerunt. Sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit: neque tum solùm, sed sæpe aliàs pedestribus copiis pari prudentiâ pepulit adversarios.

Quæ dum in Asiâ geruntur, accidit casu, ut legati Prusiæ Romæ apud L. Quintium Flamininum consularem cœnarent; atque ibi de Hannibale mentione factâ, ex his unus diceret, eum in Prusiæ regno esse. Id postero die Flamininus senatui detulit. Patres conscripti, qui Hannibale vivo nunquam se sine insidiis futuros existima

bant, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flamininum, qui à rege peterent, ne inimicissimum suum secum haberet, sibique dederet. His Prusias negare ausus non est: illud recusavit, ne id à se fieri postularent, quòd adversus jus hospitii esset: ipsi si possent, comprehenderent: locum, ubi esset, facilè inventuros. Hannibal enim uno loco se tenebat in castello, quod ei ab rege datum erat muneri; idque sic ædificârat, ut in omnibus partibus ædificii exitum haberet; semper verens, ne usu eveniret, quod accidit. Huc quum legati Romanorum venissent, ac multitudine domum ejus circumdedissent; puer ab januâ prospiciens, Hannibali dixit, plures dpræter consuetudinem armatos apparere: qui imperavit ei, ut omnes fores ædificii circumiret, ac properè sibi renunciaret, num eodem modo undique obsideretur. Puer quum celeriter, quid esset, renunciâsset, omnesque exitus occupatos ostendisset; sensit id non fortuitò factum, sed se peti, neque sibi diutiùs vitam esse retinendam: quàm ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum, venenum, quod semper secum habere consueverat, sumpsit.

Sie vir fortissimus, multis variisque fperfunctus laboribus, anno acquievit septuagesimo. Quibus consulibus interierit, non convenit. Nam Atti. cus, M. Claudio Marcello, et Q. Fabio Labeone Coss. mortuum, in Annali suo scriptum reliquit; at Polybius, L. Æmilio Paulo, et Cn. Bæbio Pamphilo: Sulpitius autem, P. Cornelio Cethego, et M. Bæbio Tamphilo. Atque hic tantus vir, tantisque bellis "districtus, nonnihil temporis tribuit literis. Namque aliquot ejus libri sunt Græco sermone confecti: in his ad Rhodios, de Cn. Manlii Volsonis in Asiâ rebus gestis. Hujus bella gesta multi memoriæ prodiderunt:

sed ex his duo, qui cum eo in castris fuerunt, simulque vixerunt, quamdiu fortuna passa est, Silenus, et Sosilus Lacedæmonius. Atque hoc Sosilo Hannibal literarum Græcarum usus est doctore. Sed nos tempus est hujus libri facere finem, et Romanorum explicare imperatores; quo faciliùs collatis utrorumque factis, qui viri præferendi sint, possit judicari.

COLLECTANEA

EX

PHEDRI FABULIS.

FABULA I.

LUPUS ET AGNUS.

AD rivum eundem Lupus et Agnus venerant,
Siti compulsi: superior stabat Lupus,
Longèque inferior Agnus: Tunc fauce improbâ
Latro incitatus jurgii causam dintulit.

L. Cur, inquit, turbulentam mihi fecisti aquam
Istam bibenti? Laniger contrà timens:
A. Qui possum, quæso, facere quod quereris,
A te decurrit ad meos haustus liquor. [Lupe?
Repulsus ille veritatis viribus,

L. Ante hos sex menses, ait, imaledixisti mihi.
Respondit Agnus: Equidem natus non eram.
L. Pater, Hercle, tuus, inquit, maledixit mihi.
Atque ita correptum lacerat injustâ nece.

k

Hæc propter illos 'scripta est homines fabula, Qui fictis causis innocentes opprimunt.

FABULA II.

RANE REGEM POSTULANTES. "ATHENE quum florerent æquis legibus,

« ZurückWeiter »