Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

clandestinis, ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tanquam ab ipsis corruptum, alia atque antea sentire; neque id frustrà fecissent; idque Hannibal comperisset, seque ab interioribus consiliis segregari vidisset: tempore dato adiit ad regem, atque quum multa de fide suâ, et odio in Romanos commemorâsset, hoc adjunxit: Pater (inquit) meus Hamilcar, puerulo me, utpote non ampliùs novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Carthagine, Jovi optimo maximo hostias immolavit. Quæ divina res dum conficiebatur, quæsivit â me, vellemne secum in castra proficisci? Id quum libenter accepissem, atque ab eo petere cœpissem, Ene dubitaret ducere: tum ille: Faciam, inquit, si 'fidem mihi, quam postulo, dederis: simulque ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat: 1eamque, cæteris remotis, tenentem jurare jussit, nunquam me in amicitiâ cum Romanis fore. Id

ego jusjurandum patri datum, usque ad hanc diem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eâdem mente 'sim futurus. Quare si quid amicè de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris si "me celaris: quum quidem bellum parabis, teipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris.

Hac igitur ætate cum patre in Hispaniam profectus est: cujus post obitum, Hasdrubale imperatore "suffecto, equitatui omni præfuit. Hoc quoque interfecto, exercitus summam imperii ad eum detulit. Id Carthaginem delatum publicè comprobatum est. Sic Hannibal minor

quinque et viginti annis natus, imperator factus, proximo triennio omnes gentes Hispaniæ beilo subegit. Saguntum, fœderatam civitatem, vi expugnavit: tres exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispaniâ reliquit, tertium in

Italiam secum duxit. Saltum Pyrenæum transiit: quacunque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit: neminem nisi victum dimisit. Ad Alpes posteaquam venit, quæ Italiam ab Galliâ sejungunt, quas nemo unquam cum exercitu ante eum, præter Herculem Graium, transierat, (quo facto is hodiè saltus Graius appellatur) Alpicos conantes prohibere transitum concidit, loca patefecit, itinere muuiit, effecitque, ut aeâ elephantus ornatus ire posset, quâ antea unus homo inermis vix poterat repere. Hac copias traduxit, in Italiamque pervenit.

[ocr errors]

+

Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule, eumque pepulerat. Cum hoc eodem de Clastidio apud Padum decernit, saucium inde ac fugatum dimittit. Tertiò idem Scipio, cum collegâ Ti. Longo, apud Trebiam adversus eum venit. Cum his mapum conseruit, utrosque profligavit. Inde per Ligures Apenninum transiit, petens Hetruriam. Hoc itinere adeò gravi morbo afficitur oculorum, ut postea nunquam dextro æquè benè usus sit. Quá valetudine quum etiam nunc premeretur, lecticăque ferretur, C. Flamium consulem apud Trasimenum cum exercitu insidiis circumventum occidit: neque multò post C. Centenium prætorem, cum delectâ manu fsaltus occupantem. Hinc in Apuliam pervenit. Ibi obviam ei venerunt duo consules; C. Terentius, et Lucius Emilius. Utriusque exercitus uno prælio fugavit, Paulum consulem occidit, et aliquot præterea consulares: in his Cn. Servilium Geminum, qui anno superiore fuerat consul.

Hâc pugnâ pugnatâ, Romam profectus est, nullo resistente. In propinquis urbis montibus moratus est. Quum aliquot ibi dies castra habuisset, et reverteretur Capuam; Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno "se ei

objecit. Hic clausus locorum angustiis, noctu sine ullo detrimento exercitûs se expedivit. Fabio calidissimo imperatori verba dedit. Namque obductâ nocte, sarmenta in cornibus jumentorum deligata incendit, 'ejusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. Quo repentino objectu viso, tantum terrorem injecit exercitui Romanorum, ut egredi extra vallum nemo sit ausus. Hanc post rem gestam, non ita multis diebus, M. Minucium Rufum magistrum equitum, pari ac dictatorem imperio, dolo perductum in prælium, fugavit. T. Sempronium Gracchum, iterum consulem, fin Lucanis absens, in insidias inductum sustulit. M. Claudium Marcellum, quinquies consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. Longum est enumerare prælia. Quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intelligi possit, quantus ille fuerit. Quamdiu in Italiâ fuit, nemo ei in acie "restitit, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit.

Hic invictus, patriam defensum revocatus, bellum gessit, adversus P. Scipionis filium, quem ipse primùm apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertiò apud Trebiam fugaverat. Cum hoc, exhaustis jam patriæ facultatibus, cupivit in præsantiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur. In colloquium convenit, conditiones non convenerunt. Post id factum, paucis diebus apud Zamam cum eodem *conflixit. Pulsus, 'incredibile dictu, biduo et duabus noctibus, Adrumetum pervenit, quod abest à Zamâ circiter millia passuum trecenta. In hac fugâ Numidæ, qui simul cum eo acie excesserant, insidiati sunt ei: quos non solùm effugit, sed etiam ipsos oppressit. "Adrumeti reliquos ex fugâ collegit: novis delectibus paucis diebus multos contraxit.

Quum in apparando acerrimè esset occupatus, Carthaginienses bellum cum Romanis composuérunt. Ille nihilò seciùs exercitui postea præfuit, resque in Africâ gessit, (itemque Mago frater ejus) usque ad Publium Sulpicium et Caium Aurelium Coss. His enim magistratibus legati Carthaginienses Romam venerunt, qui senatui populoque Romano gratias agerent, quòd cum his pacem fecissent; ob eamque rem "coronâ aureâ eos donarent, simulque peterent, ut obsides eorum Fregellis essent, captivique redderentur. His ex senatûs consulto responsum est: munus eorum gratum acceptum esse: obsides, quo loco rogarent, futuros; captivos non remissuros, quoad Hannibalem, cujus operâ susceptum bellum foret, inimicissimum nomini Romano, et nunc cum imperio apud exercitum haberent, itemque fratrem ejus Magonem. Hoc responso Carthaginienses cognito, Hannibalem domum Magonemque revocârunt. Hic, ut rediit, prætor factus est, postquam rex fuerat anno secundo et vigesimo. Ut enim Romæ consules, sic Carthagine quotannis annui bini reges creabantur. In eo magistratu pari diligentiâ se Hannibal præbuit, ac fuerat in bello. Namque effecit ex novis vectigalibus, non solùm ut esset pecunia, quæ Romanis ex fœdere penderetur, sed etiam superesset, quæ in ærario poneretur. Deinde anno post præturam, M. Claudio, Lucio Furio Coss. Romani legati Carthaginem venerunt. Hos Hannibal fsui exposcendi gratiâ missos ratus, priusquam his senatus daretur, navem conscendit clàm, atque in Syriam ad Antiochum profugit. Hâc re palàm factâ, Pœni naves duas, quæ eum comprehenderent, si possent consequi, miserunt; bona ejus publicârunt; domum à fundamentis disjecerunt: ipsum exulem judicârunt.

F

At Hannibal anno tertio postquam domo profugerat, L. Cornelio, Quinto Minucio Coss. cum quinque navibus Africam accessit, in finibus Cyrenæorum, si fortè Carthaginienses ad bellum Antiochi spe fiduciâque inducere posset; cui jam persuaserat, ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur. Huc Magonem fratrem excivit. Id ubi Pœni resciverunt, Magonem eâdem, quâ fratrem, pœnâ affecerunt. Illi desperatis rebus quum solvissent naves, ac vela ventis dedissent, Hannibal ad Antiochum pervenit. De Magonis interitu duplex memoria prodita est. "Namque alii naufragio, alii à servis ipsius interfectum eum, scriptum reliquerunt. Antiochus autem si tam bin agendo bello parere voluisset consiliis ejus, quàm in suscipiendo instituerat, propiùs Tiberi quàm Thermopylis de summâ imperii dimicâsset. Quem etsi multa stultè conari videbat, tamen nullâ deseruit in re. Præfuit paucis navibus, quas ex Syriâ jussus erat in Asiam ducere, hisque adversus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. Quo cum multitudine adversariorum sui superarentur, ipse, quo cornu rem gessit, fuit superior.

Antiocho fugato, verens ne dederetur (quod sine dubio accidisset, si sui fecisset potestatem) Cretam ad Gortynios venit, ut ibi, quo se conferret, consideraret. Vidit autem vir omnium calidissimus, magno se fore periculo, nisi quid prævidisset, propter avaritiam Cretensium. Magnam enim secum pecuniam portabat, de quâ sciebat exisse famam. Itaque capit tale consilium. Amphoras complures complet plumbo, fsummas operit auro et argento. Has, Gortyniis præsentibus, deponit in templo Dianæ, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in errorem inductis, statuas æneas, quas secum

« ZurückWeiter »