Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

rint; sed, compluribus interfectis, cupidiùs insecuti, nonnullos ex suis amiserunt. At illi, intermisso spatio, imprudentibus nostris atque occupatis in munitione castrorum, subitò se ex silvis ejecerunt; impetuque in eos facto, qui erant in statione pro castris collocati, acriter pugnaverunt: Duabusque missis subsidio cohortibus à Cæsare, atque his primis legionum duarum, quum hæ, intermisso perexiguo loci spatio inter se, constitissent, novo genere pugnæ perterritis nostris, per medios audacissimè proruperunt, seque inde incolumes receperunt. Eo die Q. Laberius Durus, tribunus militum interficitur. Illi, pluribus submissis cohortibus, repelluntur.

Toto hoc in genere pugnæ, quum sub oculis omnium, ac pro castris dimicaretur, intellectum est, nostros, propter gravitatem armorum, quòd neque insequi cedentes possent, neque ab signis discedere auderent, fminùs aptos esse ad hujus generis hostem: Equites autem magno cum periculo dimicare, propterea quòd illi etiam consultò plerumque cederent; et, quum paululùm ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent, et pedibus dispari prælio contenderent. Equestris autem prælii ratio, bet cedentibus et insequentibus, par atque idem periculum inferebat. Accedebat huc, ut nunquam conferti, sed rari, magnisque intervallis, præliarentur stationesque dispositas haberent; atque alios alii deinceps exciperent, integrique et recentes defatigatis succederent.

Postero die, procul à castris hostes in collibus constiterunt; rarique se ostendere, et lentiùs, quàm pridie, nostros equites prælio lacessere cœperunt. Sed meridiè, quum Cæsar pabulandi causâ, III legiones, atque omnem equitatum cum C. Trebonio legato misisset, repentè ex omnibus. partibus ad pabulatores advolaverunt, sic, utì ab

signis legionibusque non absisterent. Nostri, acriter in eos impetu facto, repulerunt; neque finem insequendi fecerunt, quoad subsidio confisi equites, quum post se legiones viderent, præcipites hostes egerunt: magnoque eorum numero interfecto, neque su colligendi, neque consistendi, aut ex essedis desiliendi, facultatem dederunt. Ex hâc fugâ protinùs, quæ undique convenerant, auxilia discesserunt; neque post id tempus unquam summis nobiscum copiis hostes contenderunt.

Cæsar, cognito eorum consilio, ad flumen Tamesin, in fines Cassivellauni, exercitum duxit: quod flumen uno omninò loco pedibus, atque hoc ægrè, transiri potest. Eò quum venisset, animadvertit, ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas: Ripa autem erat acutis sudibus præfixis munita, ejusdemque generis sub aquâ defixæ sudes, flumine tegebantur. His rebus cognitis à captivis perfugisque, Cæsar, præmisso equitatu, confestim legiones subsequi jussit. Sed eâ celeritate, atque eo impetu milites ierunt, quum capite solo ex aquâ exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent, ripasque dimitterent, ac se fugæ mandarent.

Cassivellaunus, ut suprà demonstravimus, omni depositâ spe contentionis, dimissis amplioribus copiis, millibus circiter IV essedariorum relictis, itinera nostra servabat; paululùmque ex viâ excedebat, locisque impeditis atque silvestribus sese occultabat; atque iis regionibus, quibus nos iter facturos cognoverat, pecora atque homines ex agris in silvas compellebat: Et, quum equitatus noster liberiùs, vastandi prædandique causâ, se in agros effunderet, omnibus viis notis semitisque essedarios ex silvis emittebat; et, magno cum periculo nostrorum equitum, cum iis confligebat; atque hoc metu latiùs vagari prohibebat. Relinquebatur, ut neque longiùs ab

agmine legionum discedi Cæsar pateretur; et tantum in agris vastandis, incendiisque faciendis, hostibus noceretur, quantum labore atque itinere legionarii milites efficere poterant.

Interim Trinobantes, propè firmissima earum regionum civitas, ex quâ Mandubratius adolescens, Cæsaris fidem secutus, ad eum in continentem Galliam venerat, (cujus pater Imanuentius in eâ civitate regnum obtinuerat, interfectusque erat à Cassivellauno, ipse fugâ mortem vitaverat;) legatos ad Cæsarem mittunt. Pollicenturque, sese ei dedituros, et imperata facturos. Petunt, ut Mandubratium. ab injuriâ Cassivellauni defendat; atque in civitatem mittat, 'qui præsit, imperiumque obtineat. His Cæsar imperat obsides XL frumentumque exercitui; Mandubratiumque ad eos mittit. Illi imperata celeriter fecerunt; obsides ad numerum, frumentumque miserunt.

Trinobantibus defensis, atque ab omni militum injuriâ prohibitis, Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi, legationibus missis, sese Cæsari dediderunt. Ab his cognoscit, non longè ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse, silvis paludibusque munitum, quò satìs magnus hominum pecorisque numerus convenerit. Oppidum autem Britanni vocant, quum silvas impeditas vallo atque fossâ muniêrunt, quò, incursionis hostium vitandæ causâ, convenire consueverunt. Ed proficiscitur cum legionibus: locum reperit egregiè naturâ atque opere munitum; tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit. Hostes paulisper morati, militum nostrorum impetum non tulerunt, seseque ex aliâ parte oppidi ejecerunt. Magnus ibi numerus pecoris repertus; multique in fugâ sunt comprehensi, atque interfecti.

Dum hæc in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare suprà, demon

stravimus, quibus regionibus IV reges præerant, Cingetorix, Carnilius, Taximagulus, Segonax, nuncios mittit: atque his imperat, ut, coactis omnibus copiis, castra navalia de improviso adoriantur, atque oppugnent. Hi quum ad castra venissent, nostri, eruptione factâ, multis eorum interfectis, capti etiam nobili duce Cingetorige, suos incolumes reduxerunt. Cassivellaunus, hoc prælio nunciato, tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maximè etiam permotus defectione civitatum, legatos per Atrebatem Comium de deditione ad Cæsarem mittit. Cæsar, quum statuisset, hiemem in continente, propter repentinos Galliæ motus, agere; neque "multum æstatis superesset; atque id facilè extrahi posse intelligeret, obsides imperat; et, quid in annos singulos vectigalis populo R. Britannia penderet, constituit. Interdicit atque imperat Cassivellauno, ne Mandubratio neu Trinobantibus noceat.

Obsidibus acceptis, exercitum reducit ad mare, naves invenit refectas. His deductis, quòd et captivorum magnum numerum habebat, et nonnullæ tempestate deperierant naves, 'duobus commeatibus exercitum reportare constituit. Ac. sic accidit, ut ex tanto navium numero, tot navigationibus, neque hoc, neque superiore anno, ulla omninò navis, quæ milites portaret, desideraretur: At ex iis, quæ inanes ex continente ad eum remitterentur, et prioris commeatus. expositis militibus, et quas postea Labienus faciendas curaverat numero LX, perpaucæ locum caperent, reliquæ ferè omnes rejicerentur. Quas quum aliquandiu Cæsar frustrà exspectâsset, ne anni tempore navigatione excluderetur, quòd æquinoctium suberat, necessariò angustiùs milites collocavit. Ac summâ tranquillitate consecutâ, secundâ initâ quum solvisset vigiliâ, primâ luce terram attigit, omnesque incolumes naves perduxit.

COLLECTANEA

EX

CORNELIO NEPOTE.

DE VITA HANNIBALIS.

Si verum est, quod nemo dubitat, ut populus, Romanus omnes gentes virtute superârit, non est inficiandum, Hannibalem tantò præstitisse cæteros imperatores prudentiâ, quantò populus Romanus antecedebat fortitudine cunctas nationes. Nam quotiescunque cum eo congressus est in Italiâ, semper discessit superior. Quod nisi domi civium suorum invidiâ debilitatus esset, Romanos videtur superare potuisse. Sed multorum obtrectatio devicit unius virtutem. Hic autem, velut hæreditate relictum, odium paternum erga Romanos sic confirmavit, ut priùs animam, quàm id, deposuerit; qui quidem quum patriâ pulsus esset, et alienarum fopum indigeret, nunquam destiterit animo bellare cum Romanis.

Nam, ut omittam Philippum, quem absens hostium reddidit Romanis; omnium his temporibus potentissimus rex Antiochus fuit. Hunc tantâ cupiditate incendit bellandi, ut usque à rubro mari arma conatus sit inferre Italiæ. Ad quem quum legati venissent Romani, qui de ejus voluntate explorarent, darentque operam consiliis

:

« ZurückWeiter »